Digesta vel Pandectae – Liber primus

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER I

1.1.0. De iustitia et iure.

1.2.0. De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium.

1.3.0. De legibus senatusque consultis et longa consuetudine.

1.4.0. De constitutionibus principum.

1.5.0. De statu hominum.

1.6.0. De his qui sui vel alieni iuris sunt.

1.7.0. De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur.

1.8.0. De divisione rerum et qualitate.

1.9.0. De senatoribus.

1.10.0. De officio consulis.

1.11.0. De officio praefecti praetorio.

1.12.0. De officio praefecti urbi.

1.13.0. De officio quaestoris.

1.14.0. De officio praetorum.

1.15.0. De officio praefecti vigilum.

1.16.0. De officio proconsulis et legati.

1.17.0. De officio praefecti Augustalis.

1.18.0. De officio praesidis.

1.19.0. De officio procuratoris Caesaris vel rationalis.

1.20.0. De officio iuridici.

1.21.0. De officio eius, cui mandata est iurisdictio.

1.22.0. De officio adsessorum.

 

1.1.0. De iustitia et iure.

 

1.1.1.

Ulpianus libro primo institutionum

pr. Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter celsus definit, ius est ars boni et aequi.

1. Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes, veram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes.

2. Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit. Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.

3. Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.

4. Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur. Quod a naturali recedere facile intellegere licet, quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit.

1.1.2

Pomponius libro singulari enchiridii

Veluti erga deum religio: ut parentibus et patriae pareamus:

1.1.3

Florentinus libro primo institutionum

Ut vim atque iniuriam propulsemus: nam iure hoc evenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse existimetur, et cum inter nos cognationem quandam natura constituit, consequens est hominem homini insidiari nefas esse.

1.1.4

Ulpianus libro primo institutionum

Manumissiones quoque iuris gentium sunt. Est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis: nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, manumissus liberatur potestate. Quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita: sed posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. Et cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt: liberi et his contrarium servi et tertium genus liberti, id est hi qui desierant esse servi.

1.1.5

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

Ex hoc iure gentium introducta bella, discretae gentes, regna condita, dominia distincta, agris termini positi, aedificia collocata, commercium, emptiones venditiones, locationes conductiones, obligationes institutae: exceptis quibusdam quae iure civili introductae sunt.

1.1.6.

Ulpianus libro primo institutionum

pr. Ius civile est, quod neque in totum a naturali vel gentium recedit nec per omnia ei servit: itaque cum aliquid addimus vel detrahimus iuri communi, ius proprium, id est civile efficimus.

1. Hoc igitur ius nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto, ut apud Graecos: twn nomwn ohi men eggrafoi, ohi de agrafoi.

1.1.7.

Papinianus libro secundo definitionum

pr. Ius autem civile est, quod ex legibus, plebis scitis, senatus consultis, decretis principum, auctoritate prudentium venit.