Cicero – Pro Sulla

80. Quid vero? haec auctoritas—saepe enim est de ea dicendum, quamquam a me timide modiceque dicetur—quid? inquam, haec auctoritas nostra, qui a ceteris coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuvabit? Grave est hoc dictu fortasse, iudices, grave, si appetimus aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis, iudices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem.

81. Accusati sunt uno nomine <omnes> consulares, ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. ‘Adfuerunt,’ inquit, ‘Catilinae illumque laudarunt.’ Nulla tum patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur. Quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis Catilinae fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. Cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem, indicavit se audisse aliquid, non credidisse. ‘At idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.’ Si postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis qui postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, num inveterata quam recens debuit esse gravior? Sed si tuus parens etiam in ipsa suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur? ‘

82. At idem eis qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt.’ Tanto scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil auxili ferri oportere. Atque ut de eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam dicere umquam meliores, fortiores, constantiores consularis fuisse quam his temporibus et periculis quibus paene oppressa est res publica? Quis non de communi salute optime, quis non fortissime, quis non constantissime sensit? Neque ego praecipue de consularibus disputo; nam haec et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi quod satis esset ad testandam omnium memoriam, neminem esse ex illo honoris gradu qui non omni studio, virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.

83. Sed quid ego? qui Catilinam non laudavi, qui reo Cati linae consul non adfui, qui testimonium de coniuratione dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate, adeo oblitus constantiae meae, adeo immemor rerum a me gestarum esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis, nunc eorum ducem servare cupiam et animum inducam, cuius nuper ferrum rettuderim flammamque restinxerim, eiusdem nunc causam vitamque defendere? Si me dius fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus et periculis conservata ad gravitatem animi et constantiam sua dignitate revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cuius ex insidiis evaseris, hunc semper oderis. Sed cum agatur honos meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum, quotiens quisque est in hoc scelere convictus, totiens renovetur memoria per me inventae salutis, ego sim tam demens, ego committam ut ea quae pro salute omnium gessi, casu magis et felicitate a me quam virtute et consilio gesta esse videantur?

84. ‘Quid ergo? hoc tibi sumis,’ dicet fortasse quispiam, ‘ut, quia tu defendis, innocens iudicetur?’ Ego vero, iudices, non modo mihi nihil adsumo in quo quispiam repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo ac remitto. Non in ea re publica versor, non eis temporibus caput meum obtuli pro patria periculis omnibus, non aut ita sunt exstincti quos vici aut ita grati quos servavi, ut ego mihi plus appetere coner quam quantum omnes inimici invidique patiantur.

85. Grave esse videtur eum qui investigarit coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato supplicationem decreverit, dicere in iudicio: ‘non defenderem, si coniurasset.’ Non dico id quod grave est, dico illud quod in his causis coniurationis non auctoritati adsumam, sed pudori meo: ‘ego ille coniurationis investigator atque ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer.’ Ego, iudices, de tantis omnium periculis cum quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia, caverem omnia, dico hoc quod initio dixi, nullius indicio, nullius nuntio, nullius suspicione, nullius litteris de P. Sulla rem ullam ad me esse delatam.

86. Quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicae praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum, qui haec tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. Nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi.

87. Itaque idem ego ille qui vehemens in alios, qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli; misericordia civium adducti tum fuimus tam vehementes quam necesse fuit. Salus esset amissa omnium una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. Sed ut ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducor.

88. Nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna multa. Neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur. Nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitae quibus laetari ac perfrui possit? Domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum recuperabit. Omnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occiderunt. Sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti sceleris in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui est ei vita sua multo carior metuit, cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat.

89. Hic vos orat, iudices, parvus, ut se aliquando si non integra fortuna, at ut adflicta patri suo gratulari sinatis. Huic misero notiora sunt itinera iudiciorum et fori quam campi et disciplinarum. Non iam de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur; vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur laboramus. Quid enim est huic reliqui quod eum in hac vita teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita videatur? Nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur.

90. Te ipsum iam, Torquate, expletum huius miseriis esse par erat et, si nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos esse oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. Sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima ac luctuosissima destitutus sit, quid est quod expetas amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac dolore retinetur? Libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. An vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes maiorem quam audiendo.

91. O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o praeposteram gratulationem! Quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas recciderunt, ut, qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum vestigium retineret pristinae dignitatis! Quid enim erat mali quod huic spoliato fama, honore, fortunis deesse videretur? aut cui novae calamitati locus ullus relictus? Vrget eadem fortuna quae coepit, repperit novum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malo adflictum uno in luctu perire.

92. Sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de huius miseria plura dicam. Vestrae sunt iam partes, iudices, in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. Vos reiectione interposita nihil suspicantibus nobis repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Vt ego quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic vos severitatem iudiciorum quae per hos mensis in homines audacissimos facta sunt lenitate ac misericordia mitigate.

93. Hoc cum a vobis impetrare causa ipsa debet, tum est vestri animi atque virtutis declarare non esse eos vos ad quos potissimum interposita reiectione devenire convenerit. In quo ego vos, iudices, quantum meus in vos amor postulat, tantum hortor ut communi studio, quoniam in re publica coniuncti sumus, mansuetudine et misericordia nostra falsam a nobis crudelitatis famam repellamus.