Cicero – Pro Sulla

50. Ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestrae repugno? Quid est quod iam ab hoc expetas? Honos ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. Tu ornatus exuviis huius venis ad eum lacerandum quem interemisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. Atque hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego autem non modo tibi non irascor sed ne reprehendo quidem factum tuum. Te enim existimo tibi statuisse quid faciendum putares et satis idoneum offici tui iudicem <esse> potuisse.

51. At accusat <C.> Corneli filius et id aeque valere debet ac si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod praemi solet esse in indicio, reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili susceperit! Sed quid est tandem quod indicat per istum puerum Cornelius? Si vetera, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit Hortensius; sin, ut ais, illum conatum Autroni et Catilinae, cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt, caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus —sed quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus praesidio firmo amicorum Catilinae tum et Autroni copias et conatum repressi.

52. Num quis est igitur qui tum dicat in campum aspirasse Sullam? Atqui, si tum se cum Catilina societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio non erat, cur in pari causa non paria signa criminis reperiuntur? Sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat, <et,> ut dicitis, informat ad hoc adumbratum indicium filium, quid tandem de illa nocte dicit, cum inter falcarios ad M. Laecam nocte ea quae consecuta est posterum diem Nonarum Novembrium me consule Catilinae denuntiatione convenit? quae nox omnium temporum coniurationis acerrima fuit atque acerbissima. Tum Catilinae dies exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptio totam per urbem caedis atque incendiorum constituta est; tum tuus pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce consulem salutatum veniret, intromissus et meo more et iure amicitiae me in meo lectulo trucidaret.

53. Hoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia ornarentur, instruerentur, pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? Immo longe afuit. Num in eis regionibus quo se Catilina inferebat? Multo etiam longius. Num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in oras maxime quasi morbus quidam illius furoris pervaserat? Nihil vero minus. Fuit enim, ut iam ante dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista suspicione caruit.

54. Quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius aut vos qui haec ab illo mandata defertis? Gladiatores emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum? ‘Ita prorsus; interpositi sunt gladiatores.’ Quos testamento patris deberi videmus. ‘Adrepta est familia.’ Quae si esset praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere. Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiae sed aequorum exspectationi satis facere posset! ‘Properatum vehementer est, cum longe tempus muneris abesset.’ Quasi vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret. ‘Nec opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia est comparata.

55. At litterae sunt Fausti, per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. ‘At praefuit familiae Cornelius, <libertus eius>.’ Iam si in paranda familia nulla suspicio est, quis praefuerit nihil ad rem pertinet; sed tamen munere servili obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni tempore per Bellum, Fausti libertum, administrata est.

56. At enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. Primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. Tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum <est>, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis.

57. Iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in ultimas terras! Vtrum quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset? At haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. An in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur? Veri simile non est ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset, hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.

58. Ipse autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret? cuius aes alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum.

59. A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. Illud erat hominum genus horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra citius divelli ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. Itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.