1. Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi, gravissimo atque acerbissimo rei publicae casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco, caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, iudices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum quam miseriarum deprecatorem. Quod enim esset praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset, huic denegaret, cum L. Flaccus veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope quingentesimo anno rei publicae rettulisset? 2. Sed si forte aliquando aut benefici huius obtrectator aut virtutis hostis aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multitudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse subeundum. Etenim quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non civium solum verum etiam gentium defensa ac retenta, neminem umquam putavi per eos ipsos periculum huius fortunis atque insidias creaturum. Quod si esset aliquando futurum ut aliquis de L. <Flacci> pernicie cogitaret, numquam tamen existimavi, iudices, D. Laelium, optimi viri filium, optima ipsum spe praeditum summae dignitatis, eam suscepturum accusationem quae sceleratorum civium potius odio et furori quam ipsius virtuti atque institutae adulescentiae conveniret. Etenim cum a clarissimis viris iustissimas inimicitias saepe cum bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quam L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic inimicitias nulla accepta iniuria denuntiaturum. 3. Sed quoniam, iudices, multa nos et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda; tantum a vobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum statum civitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesentium, spem reliquorum in vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno iudicio positam esse et defixam putetis. Si umquam res publica consilium, gravitatem, sapientiam, providentiam iudicum imploravit, hoc, hoc inquam, tempore implorat. Non estis de Lydorum aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed de vestra re publica iudicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc quae fortium civium mentis cogitationesque sustentet; omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium, subsidia rei publicae, consilia, auxilia, iura ceciderunt. 4. Quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? Senatumne? At is ipse auxilium petit a vobis et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam esse sentit. An equites Romanos? Indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis. An populum Romanum? At is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis. Quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta iaciantur, iudices, non videtis. 5. Condemnatus est is qui Catilinam signa patriae inferentem interemit; quid est causae cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat? Rapitur ad poenam qui indicia communis exiti cepit; cur sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit? Socii consiliorum, ministri comitesque vexantur; quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? Atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium mecum potius aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites fuerint ad communem conservandam salutem * * *

Fragmenta Scholiasae Bobiensis
1. Strangulatos maluit dicere.
2. Quid sibi meus necessarius Caetra voluit?
3. Quid vero Decianus?
4. Vtinam esset proprie mea! Senatus igitur magna ex parte * * *
5. Di, inquam, immortales Lentulum * * *

Fragmenta Mediolanense
* * * externum cum domestica vita naturaque constaret. Itaque non patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in praesens tempus legem condicionemque * * *
Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et Dorylenses de L. Flacco existiment audiemus. Quem vero tot tam gravesque provinciae salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devincti necessitudine ac vetustate defendant, quem haec communis nostrum omnium patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. Quid? si neque tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta, si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium per egentissimos testis, ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest, tamenne, iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem derogabunt? Tenebo igitur hunc ordinem defensor quem fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagitabo. Quid est, Laeli? num quid ea d . . d . . ea . . f . . . no qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis artibusque versatus est? Etenim puer cum patre consule ad bellum est profectus. Nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid . . ia sus * * *

Fragmenta Scholiasae Bobiensis
6. Sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis * * *
7. Ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit.
8. Tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive, profectus.
9. Quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est.
10. M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperisset.
11. Idem novum bellum suscepit atque confecit.
12. Non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus traditus.

6. Hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? Fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea res siletur. Fuit M. Pisoni quaestor in Hispania; vox de quaestura missa nulla est. Bellum Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit; muta est huius temporis accusatio. Praeturae iuris dictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. At vero in summo et periculosissimo rei publicae tempore etiam ab inimicis eadem praetura laudatur. At a testibus laeditur. Ante quam dico a quibus, qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere universo et de condicione omnium nostrum. Per deos immortalis! iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae ius dixerat anno post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis? <Cum> in tam varia iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non suspicio— quae tamen solet esse falsa—sed iracundiae vox aut doloris? 7. Et is est reus avaritiae qui in uberrima re turpe compendium, in maledicentissima civitate, in suspiciosissimo negotio maledictum omne, non modo crimen effugit? Praetereo illa quae praetereunda non sunt, nullum huius in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. Quibus igitur testibus ego hosce possum refutare nisi vobis? 8. Tmolites ille vicanus, homo non modo nobis sed ne inter suos quidem notus, vos docebit qualis sit L. Flaccus? quem vos modestissimum adulescentem, provinciae maximae sanctissimum virum, vestri exercitus fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatum quaestoremque cognoverunt, quem vos praesentes constantissimum senatorem, iustissimum praetorem atque amantissimum rei publicae civem iudicastis. 9. De quibus vos aliis testes esse debetis, de eis ipsi alios testis audietis? At quos testis? Primum dicam, id quod est commune, Graecos; non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem. Nam si quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio ac voluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror et magis etiam tum cum plus erat oti fuisse. Sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc iudicium deducti non sunt, multi impudentes, inliterati, leves, quos variis de causis video concitatos. Verum tamen hoc dico de toto genere Graecorum: tribuo illis litteras, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua sibi alia sumunt, non repugno; testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit, totiusque huiusce rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. 10. Vnde illud est: ‘da mihi testimonium mutuum’? num Gallorum, num Hispanorum putatur? Totum istud Graecorum est, ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus verbis a Graecis dici soleat sciant. Itaque videte quo voltu, qua confidentia dicant; tum intellegetis qua religione dicant. Numquam nobis ad rogatum respondent, semper accusatori plus quam ad rogatum, numquam laborant quem ad modum probent quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. Iratus Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus erat eius turpi iudicio condemnatus. Nihil dixit quod laederet eum, cum cuperet; impediebat enim religio; tamen id quod dixit quanto cum pudore, quo tremore et pallore dixit! 11. Quam promptus homo P. Septimius, quam iratus de iudicio et de vilico! Tamen haesitabat, tamen eius iracundiae religio non numquam repugnabat. Inimicus M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in iudicium quicquam ad laedendum nisi voluntatem.

Hi si Graeci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valeret quam dolor ac simultas, omnes se spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent. Graecus testis cum ea voluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi verba meditatur; vinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat, nihil curat aliud. Itaque non optimus quisque nec gravissimus, sed impudentissimus loquacissimusque deligitur. 12. Vos autem in privatis minimarum rerum iudiciis testem diligenter expenditis; etiam si formam hominis, si nomen, si tribum nostis, mores tamen exquirendos putatis. Qui autem dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia verba moderatur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus minusve quam sit necesse dicat! Num illos item putatis, quibus ius iurandum iocus est, testimonium ludus, existimatio vestra tenebrae, laus, merces, gratia, gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio? Sed non dilatabo orationem meam; etenim potest esse infinita, si mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare levitatem. Sed propius accedam; de his vestris testibus dicam.

13. Vehementem accusatorem nacti sumus, iudices, et inimicum in omni genere odiosum ac molestum; quem spero his nervis fore magno usui et amicis et rei publicae; sed certe inflammatus incredibili cupiditate hanc causam accusationemque suscepit. Qui comitatus in inquirendo! Comitatum dico; immo vero quantus exercitus! quae iactura, qui sumptus, quanta largitio! Quae quamquam utilia sunt causae, timide tamen dico, quod vereor ne Laelius ex his rebus quas sibi suscepit gloriae causa putet aliquid oratione mea sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum. Itaque hanc partem totam relinquam; tantum a vobis petam, iudices, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de armis, de copiis, memineritis; quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova certus est inquisitioni comitum numerus constitutus. 14. Sed ut hanc vim omittam, quanta illa sunt quae, quoniam accusatorio iure et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri tamen cogimur! primum quod sermo est tota Asia dissipatus Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset vehementer inimicus, contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret, omnemque ei suam auctoritatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum detulisse. Id hoc veri similius Graecis hominibus videbatur quod paulo ante in eadem provincia familiarem Laelium Flacco viderant. Pompei autem auctoritas cum apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in ista provincia quam nuper et praedonum et regum bello liberavit. Adiunxit illa ut eos qui domo exire nolebant testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non poterant, largo et liberali viatico commoveret. 15. Sic adulescens ingeni plenus locupletis metu, tenuis praemio, stultos errore permovit; sic sunt expressa ista praeclara quae recitantur psephismata non sententiis neque auctoritatibus declarata, non iure iurando constricta, sed porrigenda manu profundendoque clamore multitudinis concitatae.

O morem praeclarum disciplinamque quam a maioribus accepimus, si quidem teneremus! sed nescio quo pacto iam de manibus elabitur. Nullam enim illi nostri sapientissimi et sanctissimi viri vim contionis esse voluerunt; quae scisceret plebes aut quae populus iuberet, submota contione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis ordinibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita iuberi vetarique voluerunt. 16. Graecorum autem totae res publicae sedentis contionis temeritate administrantur. Itaque ut hanc Graeciam quae iam diu suis consiliis perculsa et adflicta est omittam, illa vetus quae quondam opibus, imperio, gloria floruit hoc uno malo concidit, libertate immoderata ac licentia contionum. Cum in theatro imperiti homines rerum omnium rudes ignarique consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiosos homines rei publicae praeficiebant, tum optime meritos civis e civitate eiciebant. 17. Quod si haec Athenis tum cum illae non solum in Graecia sed prope cunctis gentibus enitebant accidere sunt solita, quam moderationem putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? Nostras contiones illarum nationum homines plerumque perturbant; quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri putatis? Caesus est virgis Cymaeus ille Athenagoras qui in fame frumentum exportare erat ausus. Data Laelio contio est. Processit ille et Graecus apud Graecos non de culpa sua dixit, sed de poena questus est. Porrexerunt manus; psephisma natum est. Hoc testimonium est? Nuper epulati, paulo ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates qui multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina tenebat se velle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt. Hoc testimonium est civitatis? Ego testis a Sicilia publice deduxi; verum erant ea testimonia non concitatae contionis, sed iurati senatus. 18. Qua re iam non est mihi contentio cum teste, vobis, iudices, videndum est, sintne haec testimonia putanda.

Adulescens bonus, honesto loco natus, disertus cum maximo ornatissimoque comitatu venit in oppidum Graecorum, postulat contionem, locupletis homines et gravis ne sibi adversentur testimoni denuntiatione deterret, egentis et levis spe largitionis et viatico publico, privata etiam benignitate prolectat. Opifices et tabernarios atque illam omnem faecem civitatum quid est negoti concitare, in eum praesertim qui nuper summo cum imperio fuerit, summo autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non potuerit? 19. Mirandum vero est homines eos quibus odio sunt nostrae secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae, portorium morti, libenter adripere facultatem laedendi quaecumque detur! Mementote igitur, cum audietis psephismata, non audire vos testimonia, audire temeritatem volgi, audire vocem levissimi cuiusque, audire strepitum imperitorum, audire contionem concitatam levissimae nationis. Itaque perscrutamini penitus naturam rationemque criminum; iam nihil praeter spem, nihil praeter terrorem ac minas reperietis.

Pagine: 1 2 3 4 5