Catulus – Carmina

CXI. ad Aufilenam

Aufilena, viro contentam vivere solo,
nuptarum laus ex laudibus eximiis:
sed cuivis quamvis potius succumbere par est,
quam matrem fratres efficere ex patruo…

CXII. ad Nasonem

Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo
te scindat: Naso, multus es et pathicus.

CXIII. ad Gaium Helvium Cinnam

Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
Maeciliam: facto consule nunc iterum
manserunt duo, sed creverunt milia in unum
singula. fecundum semen adulterio.

CXIV. ad Mentulam

Firmanus saltu non falso Mentula diues
fertur, qui tot res in se habet egregias,
aucupium omne genus, piscis, prata, arva ferasque.
nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
quare concedo sit diues, dum omnia desint.
saltum laudemus, dum modo ipse egeat.

CXV. ad Mentulam

Mentula habet instar triginta iugera prati,
quadraginta arui: cetera sunt maria.
cur non divitiis Croesum superare potis sit,
uno qui in saltu tot bona possideat,
prata arva ingentes silvas saltusque paludesque
usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
non homo, sed vero mentula magna minax.

CXVI. ad Gellium

Saepe tibi studioso animo venante requirens
carmina uti possem mittere Battiadae,
qui te lenirem nobis, neu conarere
tela infesta mittere in usque caput,
hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
contra nos tela ista tua evitabimus amitha
at fixus nostris tu dabis supplicium.