Ovidius

Ovidius – Metamorphoseon Libri XIII – XIV – XV

Liber XIII Consedere duces et vulgi stante corona surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo litora respexit classemque in litore vultu intendensque manus ‘agimus, pro Iuppiter!’ inquit ‘ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! at non Hectoreis dubitavit cedere flammis, quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. tutius est igitur fictis contendere verbis,...

Ovidius – Metamorphoseon Libri X – XI – XII

Liber X Inde per inmensum croceo velatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba nec laetos vultus nec felix attulit omen. fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo usque fuit nullosque invenit motibus ignes. exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas dum nova naiadum turba comitata vagatur,...

Ovidius – Metamorphoseon Libri VII – VIII – IX

Liber VII Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati virgineas volucres miseri senis ore fugarant, multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas. dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, concipit interea validos Aeetias ignes et luctata diu, postquam ratione furorem...

Ovidius – Metamorphoseon Libri IV – V – VI

Liber IV At non Alcithoe Minyeias orgia censet accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum progeniem negat esse Iovis sociasque sorores inpietatis habet. festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos iusserat et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat: parent matresque nurusque telasque calathosque infectaque pensa reponunt turaque...

Metamorphoseon Libri I – II – III

Liber I In nova fert animus mutatas dicere formas corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen! Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos: rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene...