Testi Latini Horatius

TL_Horatius – Epodes

I Ibis Liburnis inter alta navium, amice, propugnacula, paratus omne Caesaris periculum subire, Maecenas, tuo: quid nos, quibus te vita sit superstite iucunda, si contra, gravis? utrumne iussi persequemur otium non dulce, ni tecum simul, an hunc laborem mente laturi, decet qua ferre non mollis viros? feremus et te vel per Alpium iuga inhospitalem et Caucasum vel occidentis usque ad...

TL_Horatius – Carmen Saeculare

Phoebe silvarumque potens Diana, lucidum caeli decus, o colendi semper et culti, date quae precamur tempore sacro, quo Sibyllini monuere versus 5 virgines lectas puerosque castos dis, quibus septem placuere colles, dicere carmen. alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem 10 nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius. Rite maturos aperire partus lenis, Ilithyia, tuere...

TL_Horatius – Ars Poetica

Humano capiti ceruicem pictor equinam iungere si uelit et uarias inducere plumas undique collatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne, spectatum admissi, risum teneatis, amici? 5 Credite, Pisones, isti tabulae fore librum persimilem, cuius, uelut aegri somnia, uanae fingentur species, ut nec pes nec caput uni reddatur formae. “Pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa...

TL_Horatius – Epistulae L. II

I Cum tot sustineas et tanta negotia solus, res Italas armis tuteris, moribus ornes, legibus emendes, in publica commoda peccem si longo sermone morer tua tempora, Caesar. Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,               5 post ingentia facta deorum in templa recepti, dum terras hominumque colunt genus, aspera bella componunt, agros adsignant, oppida condunt, plorauere suis non respondere fauorem speratum...

TL_Horatius – Epistulae L. I

I Prima dicte mihi, summa dicende Camena, spectatum satis et donatum iam rude quaeris, Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis Herculis ad postem fixis latet abditus agro, 5 ne populum extrema totiens exoret harena. Est mihi purgatum crebro qui personet aurem: ‘Solue senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et...

TL_Horatius – Carmina

I Maecenas atavis edite regibus, o et praesidium et dulce decus meum, sunt quos curriculo pulverem Olympicum collegisse iuvat metaque fervidis evitata rotis palmaque nobilis 5 terrarum dominos evehit ad deos; hunc, si mobilium turba Quiritium certat tergeminis tollere honoribus; illum, si proprio condidit horreo quicquid de Libycis verritur areis. 10 Gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas,...

TL_Horatius – Sermones L. II

2.1 ‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra legem tendere opus; sine nervis altera quidquid conposui pars esse putat similisque meorum mille die versus deduci posse. Trebati, quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis, 5 omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, inriguumque mero...

TL_Horatius – Sermones L. I

1.1 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa contentus vivat, laudet diversa sequentis? ‘o fortunati mercatores’ gravis annis miles ait, multo iam fractus membra labore; 5 contra mercator navim iactantibus Austris: ‘militia est potior. quid enim? concurritur: horae momento cita mors venit aut victoria laeta.’ agricolam laudat iuris legumque peritus, sub galli...