Gellius – Noctes Atticae L. XIII
XIII I. Inquisitio verborum istorum M. Tullii curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro “multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum”; tractatumque, an idem duo ista significent “fatum” atque “natura”, an diversum. I. M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: “Hunc igitur ut sequerer properavi, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam...