Marzo 2017

Phaedrus – Appendix Perottina

L’Appendix Perottina è composta da 32 racconti riportati dopo la raccolta di favole di Fedro. Il nome deriva da Niccolò Perotti, vescovo di Siponto, che nel 1470 scrisse per suo nipote l’Epitome. Tale raccolta, oltre alle 32 poesie di Fedro comprendeva altre 32 dello stesso autore, già note, e alcune di Aviano e Perotti stesso. I titoli delle favole riassumono...

Phaedrus – Fabulae

Prologus Aesopus auctor quam materiam repperit, hanc ego polivi versibus senariis. Duplex libelli dos est: quod risum movet et quod prudenti vitam consilio monet. Calumniari si quis autem voluerit, quod arbores loquantur, non tantum ferae, fictis iocari nos meminerit fabulis. I. Lupus et Agnus Ad rivum eundem lupus et agnus venerant, siti compulsi. Superior stabat lupus, longeque inferior agnus. Tunc...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

XXXIX 1. Dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. is hostis uelut natus ad continendam inter magnorum interualla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia prouincia militem magis ad uirtutem acuebat. nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat....

Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

XXXVII 1. L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia breuem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt. Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, ueteribus benefactis noua pensantes maleficia....

Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

XXXV 1. Principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum ciuitatibus iis quae post profectionem M. Catonis permultae rebellauerant crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque aduersa ut uix dimidium militum quam quod acceperat successori tradiderit. nec dubium est quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f....

Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIII-XXXIV

XXXIII 1. Haec per hiemem gesta. initio autem ueris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra. inde postero die <cum> unius signi militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique conuenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis—ea duo...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXXI-XXXII

XXXI 1. Me quoque iuuat, uelut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici peruenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conueniat, tamen, cum in mentem uenit tres et sexaginta annos—tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum—aeque multa uolumina occupasse mihi quam occupauerint quadringenti duodenonaginta...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXIX-XXX

XXIX 1. Scipio postquam in Siciliam uenit, uoluntarios milites ordinauit centuriauitque. ex iis trecentos iuuenes, florentes aetate et uirium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati seruarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secum in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXVII-XXVIII

XXVII 1. Hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus ui cepit. ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda—et aliquantum eius fuit—militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inuenta. ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades...

Livius – Ab Urbe Condita L. XXV-XXVI

XXV 1. Dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciuerant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt et plures redissent, ni T. Pomponius Ueientanus, praefectus socium,...