trlat_Instit_II_111_114

47. Qua ratione verius esse videtur et si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominium effici. pro derelicto autem habetur quod dominus ea mente abiecerit ut id rerum suaram esse nollet, ideoque statim dominus esse desinit. 48. Alia causa est earum rerum quae in tempestate maris levandae navis causa eiciuntur. hae enim dominorum permanent, quia palam est, eas non eo animo eici quo quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi periculum maris effugiat: qua de causa si quis eas fluctibus expulsas vel etiam in ipso mari nactus lucrandi animo abstulerit, furtum committit. nec longe discedere videntur ab his quae de rheda currente, non intellegentibus dominis, cadunt.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_II_111_157

Potrebbero interessarti anche...