Can. 199 — Praescriptioni obnoxia non sunt:1° iura et obligationes quae sunt legis divinae naturalis aut positivae;2° iura quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico;3° iura et obligationes quae spiritualem christifidelium vitam directe respiciunt; 4° fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum;5° stipes et onera Missarum;6° provisio officii ecclesiastici quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit; 7° ius visitationis et obligatio oboedientiae, ita ut christifideles a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.