Frontinus – Strategemata I – II – III – IV

I Cum ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studiosorumeius accesserim eique destinato, quantum cura nostra valuit, satisfecissevisus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut sollertia ducum facta, quae a Graecis una STRATEGEMATON appellatione comprehensa sunt, expeditis amplectar commentariis. Ita enim consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt, unde illis excogitandi generandique similia facultas nutriatur; praeterea continget, ne...