Augustinus – De civitate Dei – Libri XV – XVI – XVII – XVIII

Liber XV De felicitate paradisi uel de ipso paradiso et de uita ibi primorum hominum eorumque peccato atque supplicio multi multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandauerunt. Nos quoque secundum scripturas sanctas uel quod in eis legimus uel quod ex eis intellegere potuimus earum congruentes auctoritati de his rebus in superioribus libris diximus. Enucleatius autem si ista quaerantur, multiplices atque...