Augustinus – De civitate Dei – Libri XI – XII – XIII – XIV

Liber XI Ciuitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium litteras omnia sibi genera ingeniorum humanorum diuina excellens auctoritate subiecit. Ibi quippe scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei; et in alio psalmo legitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri, in...