TL_Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V

I Prologus 1. Spero me secutum in libellis meis tale temperamentum ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salua infirmarum quoque personarum reuerentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit ut nominibus non tantum ueris abusi sint, sed et magnis. 2. Mihi fama uilius constet et probetur in me nouissimum ingenium. 3. Absit a iocorum nostrorum...