Testi Latini Iuvenalis

TL_Iuvenalis – Satirae XIII – XIV – XV – XVI

XIII Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi displicet auctori. prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis gratia fallaci praetoris uicerit urna. quid sentire putas homines, Caluine, recenti 5 de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus, nec rara uidemus quae pateris: casus multis hic cognitus...

TL_Iuvenalis – Satirae IX – X – XI – XII

IX Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis occurras fronte obducta ceu Marsya uictus. quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba? [nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo.] 5 non erit hac facie miserabilior Crepereius Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus circumit et fatuos non inuenit. unde repente tot rugae? certe modico contentus agebas...

TL_Iuvenalis – Satirae V – VI – VII – VIII

V Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena uiuere quadra, si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, quamuis iurato metuam tibi credere testi. 5 uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit aluo: nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars...

TL_Iuvenalis – Satirae I – II – III – IV

I Semper ego auditor tantum? numquamne reponam uexatus totiens rauci Theseide Cordi? inpune ergo mihi recitauerit ille togatas, hic elegos? inpune diem consumpserit ingens Telephus aut summi plena iam margine libri 5 scriptus et in tergo necdum finitus Orestes? nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus Martis et Aeoliis uicinum rupibus antrum Vulcani; quid agant uenti, quas torqueat...