trlat_Digestorum252_51

1.16.2 Omnes proconsules statim quam urbem egressi fuerint habent iurisdictionem, sed non contentiosam, sed voluntariam: ut ecce manumitti apud eos possunt tam liberi quam servi et adoptiones fieri. Apud legatum vero proconsulis nemo manumittere potest, quia non habet iurisdictionem talem. Nec adoptare potest: omnino enim non est apud eum legis actio.

Clic per vedere traduzione  trit_Digestorum252_62

Potrebbero interessarti anche...