16. 23. Cum his enim volo coram te aliquid colloqui, Deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt. Nam qui haec negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi; persuadere conabor, ut quiescant et viam praebeant ad se verbo tuo. Quod si noluerint et reppulerint me, obsecro, Deus meus, ne tu sileas a me . Tu loquere in cordemeo veraciter ; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem et excitantes terram in oculos suos et intrem in cubile meum , et cantem tibi amatoria gemens inenarrabiles gemitus  in peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde , Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam , teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et verum bonum: et non avertar, donec in eius pacem, matris carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei , unde ista mihi certa sunt, colligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac et conformes atque confirmes in aeternum, Deus meus, misericordia mea . Cum his autem, qui cuncta illa, quae vera sunt, falsa esse non dicunt honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam Scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. Tu esto, Deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ XII471_278
Powered by Inline Related Posts