TL_Phaedrus – Appendix Perottina

L’Appendix Perottina è composta da 32 racconti riportati dopo la raccolta di favole di Fedro. Il nome deriva da Niccolò Perotti, vescovo di Siponto, che nel 1470 scrisse per suo nipote l’Epitome. Tale raccolta, oltre alle 32 poesie di Fedro comprendeva altre 32 dello stesso autore, già note, e alcune di Aviano e Perotti stesso.

I titoli delle favole riassumono le morali delle stesse.

I. [Simius et uulpes]
Auarum etiam quod sibi superest non libenter dare

Vulpem rogabat partem caudae simius,
contegere honeste posset ut nudas nates;
cui sic maligna: “Longior fiat licet,
tamen illam citius per lutum et spinas traham,
partem tibi quam quamuis paruam impartiar.”

II. [Auctor]
De his qui legunt libellum

Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,
nequitia pariter laudat et frugalitas,
sed haec simpliciter; illa tacite irascitur.

III. [Auctor]
Non esse plus aequo petendum

Arbitrio si Natura fixisset meo
genus mortale, longe foret instructius.
Nam cuncta nobis attribuisset commoda
quae cui Fortuna indulgens animali dedit,
elephanti uires et leonis impetum,
cornicis aeuum, gloriam tauri trucis,
equi uelocis placidam mansuetudinem;
et adesset homini sua tamen sollertia.
Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,
haec qui negauit magno consilio hominibus,
ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
Ergo contenti munere inuicti Iouis
fatalis annos decurramus temporis,
nec plus conemur quam sinit mortalitas.

IV. [Mercurius et mulieres duae]
De eodem alia fabula

Mercurium hospitio mulieres olim duae
inliberali et sordido receperant;
quarum una in cunis paruum habebat filium,
quaestus placebat alteri meretricius.
Ergo ut referret gratiam officiis parem,
abiturus et iam limen excedens ait:
“Deum uidetis; tribuam uobis protinus
quod quaeque optarit.” Mater suppliciter rogat
barbatum ut uideat natum quam primum suum;
moecha ut sequatur sese quidquid tetigerit.
Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.
Barbatus infans, ecce, uagitus ciet.
Id forte meretrix cum rideret ualidius,
nares repleuit umor ut fieri solet.
Emungere igitur se uolens predit manu
traxitque ad terram nasi longitudinem,
et aliam ridens ipsa ridenda extitit.