trlat_Confessiones_III165_70
Si enim regi licet in civitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem civitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non obtemperatur (generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis) quanto magis Deo regnatori universae creaturae suae ad ea quae iusserit sine dubitatione serviendum est! Sicut enim in potestatibus societatis...