trlat_Confessiones_II119_103
Quid ego miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? Non enim pulchrum eras, cum furtum esses. Aut vero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, Creator omnium, Deus bone, Deus summum Bonum et bonum verum meum; pulchra erant illa...