trlat_Confessiones_II118_73
Nam et de quo dictum est vaecordi et nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat; praedicta est tamen causa: Ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus . Quaere id quoque? Cur ita? Ut scilicet illa exercitatione scelerum capta urbe honores, imperia, divitias assequeretur et careret metu legum et difficultate rerum propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum . Nec ipse igitur...