trlat_Confessiones_ XIII533_103
27. 42. Ideoque dicam, quod verum est coram te, Domine, cum homines idiotae atque infideles , quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et coetorum significari credimus, suscipiunt corporaliter reficiendos aut in aliquo usu praesentis vitae adiuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur, quia nec illi haec...