trlat_Confessiones_ XIII509_225
15. 18. Sunt aliae aquae super hoc firmamentum , credo, immortales et a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum , qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere verbum tuum. Vident enim faciem tuam semper , et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii...