trlat_Confessiones_ XII489_141
30. 41. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa veritas, et Deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate . Ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi non confiteor: “Nescio”. Et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus, de quibus quantum...