trlat_Confessiones_ XII487_171
28. 39. Et alius eorum intendit in id, quod dictum est: In principio fecit Deus , et respicit Sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis . Alius itidem intendit in eadem verba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit: In principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. Atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in Sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et...