trlat_Confessiones_ XII470_130
15. 22. Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei et libros eius oracula Sancti Spiritus creditis? Estne ista domus Dei, non quidem Deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in caelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenitis ? Supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere Deo bonum est . “Est” inquiunt....