trlat_Confessiones_ XII468_182
15. 20. Nam etsi non invenimus tempus ante illam (prior quippe omnium creata est sapientia ) nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, Patri suo, plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia et in quo principio fecisti caelum et terram , sed profecto Sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est (dicitur enim et ipsa, quamvis creata, Sapientia; sed quantum...