trlat_Confessiones_ XII455_171
7. 7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius: neque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed id ipsum et id ipsum et id ipsum, sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens , in principio, quod est de te, in Sapientia tua, quae nata...