trlat_Confessiones_ XI419_120
10. 12. Nonne ecce pleni sunt vetustatis suae qui nobis dicunt: “Quid faciebat Deus, antequam faceret caelum et terram ? Si enim vacabat, inquiunt, et non operabatur aliquid, cur non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessavit ab opere ? Si enim ullus motus in Deo novus exstitit et voluntas nova, ut creaturam conderet, quam numquam ante condiderat, quomodo iam vera aeternitas, ubi oritur voluntas, quae non...