trlat_Confessiones_ X403_75
41. 66. Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici et dexteram tuam invocavi ad salutem meam . Vidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: Quis illuc potest? Proiectus sum a facie oculorum tuorum . Tu es Veritas super omnia praesidens. At ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium, sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse,...