trlat_Confessiones_ VIII313_231
O Domine, Domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigaverunt, quibus modis te insinuasti illi pectori? Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam omnesque christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: “Noveris me iam esse christianum”. Et respondebat ille: “Non credam nec deputabo te inter christianos, nisi in Ecclesia Christi videro”....