trlat_Confessiones_ IV224_93
O Domine Deus noster, in velamento alarum tuarum speremus, et protege nos, et porta nos. Tu portabis et parvulos et usque ad canos tu portabis, quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas, cum autem nostra est, infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum, et quia inde aversi sumus, perversi sumus. Revertamur iam, Domine, ut non evertamur, quia...