Catullus – Carmina

I. ad Cornelium Cui dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas. Iam tum, cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare cartis . . . Doctis, Iuppiter, et laboriosis! Quare habe tibi quidquid...