Categoria: Apuleius

Apuleius – Metamorphoses L. I – II – III – IV

Liber I 1. At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam — modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere — , figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursus mutuo nexu...

Apuleius – Metamorphoses L. V – VI – VII – VIII

Liber V 1.  Psyche teneris et herbosis locis in ipso toro roscidi graminis suave recubans, tanta mentis perturbatione sedata, dulce conquievit. Iamque sufficienti recreata somno placido resurgit animo. Videt lucum proceris et vastis arboribus consitum, videt fontem vitreo latice perlucidum; medio luci meditullio prope fontis...

Apuleius – Metamorphoses L. IX – X – XI – Psyche et Cupido

Liber IX 1.  Sic ille nequissimus carnifex contra me manus impias obarmabat. At ego praecipitante consilium periculi tanti praesentia nec exspectata diutina cogitatione lanienam imminentem fuga vitare statui, protinusque vinculo, quo fueram deligatus, abrupto curso me proripio totis pedibus, ad tutelam salutis crebris calcibus velitatus,...

Apuleius – De Dogmate Platonis L. I

I. Platoni habitudo corporis cognomentum dedit; namque Aristocles prius est nominatus. Ei Ariston fuisse pater dictus est; ceterum Perictione, Glauci filia, mater fuit: et de utroque nobilitas satis clara; nam Ariston pater per Codrum ab ipso Neptuno originem duxit, a Solone sapientissimo, qui legum Atticarum fundator...

Apuleius – De dogmate Platonis L. II

I. Moralis philosophiae caput est, Faustine fili, ut scias quibus ad beatam vitam perveniri rationibus possit. Verum ut beatitudinem bonorum fine ante alia contingere putes, ostendam quae de hoc Plato senserit. Bonorum igitur alia eximia ac prima per se ducebat esse, per praeceptionem cetera bona fieri...

Apuleius – Apologia

1. – 1-  Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl. quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conuiciis impleturum; – 2-  quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest. –...

Apuleius – Florida

I. …: ita mihi ingresso sanctissimam istam civitatem, quamquam oppido festinem, praefanda venia et habenda oratio et inhibenda properatio est. Neque enim iustius religiosam moram viatori obiecerit aut ara floribus redimita aut spelunca frondibus inumbrata aut quercus cornibus onerata aut fagus pellibus coronata, vel enim colliculus...

Apuleius – De Deo Socratis

I. Plato omnem naturam rerum, quod eius ad animalia praecipua pertineat, trifariam divisit censuitque esse summos deos. Summum, medium et infimum fac intellegas non modo loci disclusione verum etiam naturae dignitate, quae et ipsa neque uno neque gemino modo sed pluribus cernitur. Ordiri tamen manifestius fuit...

Apuleius – De Mundo

Consideranti mihi et diligentius intuenti, et saepe alias, Faustine fili? virtutis indagatrix expultrixque vitiorum, divinarum particeps rerum philosophia videbatur, et nunc maxime, cum naturae interpretationem et remotarum ab oculis rerum investigationem sibi vindicet. Nam cum ceteri magnitudine rei territi, eiusmodi laborem arduum et profundum existimarent,...