Codex Iustinianus – Liber undecimus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

8. Si vero idem hanc ipsam rem aliquando meruerit iure perpetuo possidere, habebit et ipse superius expressam perpetuam firmitatem. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. VOLUSIANO PP. *< >

11.72.0. De conductoribus et procuratoribus sive actoribus praediorum fiscalium et domus augustae.

 

11.72.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Conductores hominesve augustissimae domus nostrae, quotiens de causa ad domum regiam pertinente aliquid quaestionis emerserit, non aliter quam ex legum ordine, quibus similiter omne hominum genus tenetur, vel excipiant vel inferant actiones: nec aliorum litigatorum negotio intercedant nec sententiam iudicantium aut illicito patrocinii sui fomite iura conturbent, nullive exsecutionis suae turbulentum ministerium audeant commodare: non privatis se negotiis, non publicis misceant: nec quiescentem domum delatio ulla sollicitet, ne eos inconsultae pertinaciae sero paeniteat. Gravior enim poena constituenda est in hos, qui nostri iuris sunt et nostra debent custodire mandata * THEODOS. ET VALENTIN. AA. BASSO PP. *<A 426 D. PRID. NON. MART. RAVENNAE THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

11.73.0. Quibus ad conductionem praediorum fiscalium accedere non licet.

 

11.73.1

Imperatores Arcadius, Honorius. Nullus palatinorum, qui in officio rei privatae nostrae militat, conductoris nomine vel per se vel per quamlibet personam possessionum huiusmodi conducendarum habeat facultatem, cum neque militi neque curiali hoc faciendum permittimus. * ARCAD. ET HONOR. AA. NESTORIO COM. RER. PRIVAT. *<A 401 D. VI K. AUG. VINCENTIO ET FRAVITTA CONSS.>

11.74.0. De collatione fundorum fiscalium vel rei privatae vel dominicae vel civitatum vel templorum.

 

11.74.1

Imperatores Arcadius, Honorius. Ordinariorum iudicum officiis nec non ipsis rectoribus provinciarum actores seu conductores dominicos conveniendi licentiam damus, ita tamen, ut rationalibus privatae rei ad exigenda fiscalia debita immineant. * ARCAD. ET HONOR. AA. FIRMINO COM. SACR. LARG. *<A 398 D. VIIII K. IUL. MEDIOLANI HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>

11.74.2

Imperatores Arcadius, Honorius. Palatinos, qui a viro illustri comite rerum privatarum cum publicis litteris destinantur ad commonitionem iudicis, quo facilius ex praediis rei nostrae conferantur debitae pensiones, cum summa degere praecipimus disciplina.

1. De quorum nominibus, si temere versati fuerint, ad sublimitatem tuam referri per ordinarios iudices oportebit, ut in eos severissime vindicetur. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 400 D. K. DEC. MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

11.74.3

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius. Omnia praedia, tam ea, quae in re privata olim tenentur, quam illa, quae ex proscriptorum bonis ad fiscum sunt devoluta, eatenus ab huiusmodi privilegiis et excusationibus submoveantur, ut omnes species annonarias, cursitationes etiam debitas atque integram opinionem sciant esse solvendam. * ARCAD. ET HONOR. ET THEODOS. AAA. PETRONIO PP. *< >

11.75.0. De privilegiis domus Augustae vel rei privatae et quarum collationum excusationem habent.

 

11.75.1

Imperator Constantius. Privatas possessiones nostras ab universis muneribus sordidis placet esse immunes, neque earum conductores nec colonos vel ad extraordinaria munera vel superindictiones aliquas conveniri. * CONSTANTIUS A. AD ITALICUM. *<A 343 D. VIII K. FEBR. BONONIAE PLACIDO ET ROMULO CONSS.>

11.75.2

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Rem privatam nostram levandorum provincialium causa canonicas necessitates ea condicione, qua cunctos, volumus sustinere. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD CLAUDIUM. *<A 368-370 >

1. Sed excessit occasio iussionem, quandoquidem non locis solitis frumenta quae ex diversis sunt saltibus convehenda trahantur, sed eo usque portentur, quo grave atque damnosum est provehere. <A 368-370 >

2. Proinde spectata sinceritas tua rem eandem in isdem locis implere faciat proprias functiones, quibus antea frumenta praebebat. <A 368-370 >

11.75.3

Imperatores Arcadius, Honorius. Pro tironibus in corporibus postulatis pretia conferri ex fundis perpetuariis nostrae rei privatae praecipimus. * ARCAD. ET HONOR. AA. MINERVIO COM. RER. PRIVAT. *<A 397-398 >

11.75.4.

Imperatores Honorius, Theodosius. Absit, ut nos instructionem viae publicae et pontium stratarumque opera titulis magnorum principum dedicata inter sordida munera numeremus.

1. Igitur ad instructiones reparationesque itinerum pontiumque nullum genus hominum nulliusque dignitatis ac venerationis meritis cessare oportet.

2. Domos etiam divinas tam laudabili titulo libenter adscribimus.* HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. *<A 423 D. XV K. MART. CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>

11.75.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Excepto patrimonio pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis frequentissime deputamus, universos possessores functiones in superindicticiis titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere oportere censemus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLAVIANO PP. *<A 431 D. III K. MAI. RAVENNAE BASSO ET ANTIOCHO CONSS.>

11.76.0. De grege dominico.

 

11.76.1

Imperatores Arcadius, Honorius. Propositis edictis sublimis magnificentiae tuae minimi maximique moneantur, ut sciant singulas auri libras ex propriis facultatibus eruendas pro singulis equis vel equabus sive Hermogenianis sive palmatis, nisi eos sponte obtulerint: in his vero, quos ex aliis gregibus occupatos esse constiterit, sex auri uncias fisci viribus inferendas. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAESARIO PP. *<A 395 D. PRID. D. DEC. CONSTANTINOPOLI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

11.77.0. De palatiis et domibus dominicis.

 

11.77.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Consecratas nobis aedes, id est inclita palatia, ab omni privatorum usu et communi habitatione excipimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. IOHANNI COM. RER. PRIVAT. *<A XXX >

11.78.0. De cupressis ex luco Daphnensi vel Perseis per Aegyptum non excidendis vel vendendis.

 

11.78.1

Imperatores Arcadius, Honorius. Si quis Daphnensis luci in Syria vel Persei in Aegypto arborem comparaverit, quinque libris auri noverit se esse multandum: non minore dispendio et illo feriendo, qui vendere arbores ausus fuerit, quas non licet emptoribus comparare. * ARCAD. ET HONOR. AA. SILVANO COM. RER. PRIVAT. *< >

11.78.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Omnes iudices cuiuscumque dignitatis sciant posthac absque permissu magnitudinis tuae arborem ex Daphnensi luco Antiochenae civitatis praecidendi vel quolibet modo lapsas transferendi licentiam sibimet denegandam.

1. Sed nec alytarcha unam cupressum aliis plantatis excidere sibi licere contendat. Ac ne solacio antiquitus ei concesso privari per omnia videatur, pro eo, quod ei cupressum excidere denegatur, unam auri libram eum de privatis nostris largitionibus accipere decernimus: quinque librarum auri condemnatione huius legis temeratore plectendo. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. EUDOXIO COM. SACR. LARG. *< >