Codex Iustinianus – Liber undecimus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

11.62.8

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Omnes fundi patrimoniales per mesopotamiam et osrhoenam provincias, quos constat divorum retro principum sanctionibus limiti deputatos, ad ius pristinum sine ullius adsertionis revocetur obstaculo praebituri omnia quae antea impendenda necessitatibus limitis praebere consueverant, ita ut nulli penitus audiantur, qui aut rescripto aut adnotatione dominium vel emphyteusin vel conductionem quolibet genere largitatis de nostra liberalitate meruerint. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. CLEARCHO PP. *<A 386 D.PRID.K.MAI.CONSTNATINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

11.62.9

Imperatores Arcadius, Honorius. Universi cognoscant nihil privato iure salvo canone fundis emptis cum patrimonialibus esse commune, ita ut ad eos numquam patrimonialium fundorum peraequator accedat: gravi multa feriendo eo, qui statuta nostrae clementiae ausus fuerit temerare. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 398 D.PRID.NON.IUL.NICOMEDIAE HONORIO A.IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>

11.62.10

Imperatores Arcadius, Honorius. Fundos patrimoniales eos dumtaxat, qui salvo canone iure privato nostra liberalitate concessi sunt, cum his patrimonialibus, qui in condicione propria constituti sunt, illustris auctoritas tua iubebit exaequari, ita ut relevato, quod imminet fatigatis, translatio in eos, qui integris viribus florent, adscriptio tributorum aequa lance dividatur. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 399 D.IIII ID.APRIL.CONSTANTINOPOLI THEODORO CONS.>

11.62.11

Imperatores Honorius, Theodosius. Ius emphyteutici praedii, quod sine obligationis vinculo retentatum est, nostro iudicio immutabile perdurare praecipimus: possessionem autem, quae sine obligatione speciali fuerit vitiosa, vetustate temporis volumus adiuvari. * HONOR. ET THEODOS. AA. PROBO COM. SACR. LARG. *<A 412 D.ID.APRIL.RAVENNAE HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA.CONSS. >

11.62.12

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Possessores vel emphyteuticarii patrimoniales, qui fundos minime nunc usque compararunt, eodem largitatis modo nequaquam ad eorum comparationem urgueantur, sed tamquam pretiis depensis, sic eis nostri numinis beneficio potiantur, ut, quod iuris alter inferendo pretium consecutus est, hoc nostra liberalitate praedictus emphyteuticarius habeat.

1. Illud quoque ius, in quibus coluit praediis, quod aut ex successione aut ex comparatione privata aut nostri numinis liberalitate aut quocumque modo possedit, sciat inlibatum intemeratumque servari: licentia eis concedenda etiam libertates mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticariis, cum fundorum sunt domini, praestare. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. TAURO PP.ET PATRICIO. *<A 434 D.XIIII K.IUL.CONSTANTINOPOLI ARIOBINDO ET ASPARE CONSS.>

11.62.13

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Nulli iam in posterum licere praecipimus patrimoniales seu limitotrophos vel saltuenses fundos, qui per tractum orientis positi sunt, ad ius transferre privatum, sive dempto sive salvo canone iuris fundorum immutatio postuletur: legis temeratores quinquaginta librarum auri poena coercentes tam videlicet petitorem quam officium, quod petitionem concedit admitti, licet adnotatio nostra, licet divina pragmatica contra vetitum proferatur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD FLORENTIUM PP. *<A 439 D.VI ID.IUN.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.XVII ET FESTO CONSS.>

11.62.14

Imperator Anastasius. Iubemus omnes, qui in quacumque dioecesi in quacumque provincia vel quolibet saltu fundos patrimoniales vel templorum aut agonothetici seu relevatorum iugorum vel cuiuscumque iuris per quadraginta iugiter annos ( possessione scilicet non solum eorum qui nunc detinent, verum etiam eorum quoque qui antea possederant computanda) ex quocumque titulo vel etiam sine titulo hactenus possederunt vel postea per memoratum quadraginta annorum spatium possederint, nullam penitus super dominio memoratorum omnium fundorum vel locorum vel domorum a publico actionem vel molestiam aut quamlibet inquietudinem formidare.

1. Sed impositum canonem pro qualitate iuris, cuius praedia sunt vel loca, per singulos annos solventes pro certo habeant suum esse quod possident vel postea possederint, ita ut omnibus ad excludendam omnem quolibet modo e publico movendam quaestionem nudae et ex quocumque titulo vel etiam sine titulo corporalis quadraginta annorum iugis possessionis exceptio possit sufficere.

2. Hoc etiam adiciendo, ut illi quoque, qui dempto canone huiusmodi fundos ab initio principali iussione datos sibi fuisse confirmant, si per quadragesimos annos adempti canonis beneficium iugiter possederunt, nec canonem, cuius ademptionem quadraginta, sicut dictum est, annorum possessio testatur, possint penitus profligari, eo quod nostrae pietati placuit in utroque casu, id est tam salvo quam dempto canone, possessorum iura nostrorum in eo statu, in quo per quadragesimos, sicut dictum est, iugiter annos manserunt, absque ulla innovatione durare. * ANASTAS. A. MATRONIANO PP. *<A 491 D. III K. AUG. CONSTANTINOPOLI OLYBRIO VC. CONS.>

11.63.0. De mancipiis et colonis patrimonialium et saltuensium et emphyteuticariorum fundorum.

 

11.63.1

Imperator Constantinus. Emphyteuticarios gravant coloni agros praeter consuetudinem usurpantes, quos nullis culturis erudierunt, cum sollemnitas id eos attractare permittat, quod eorum labore vel olivetis est obsitum vel vinetis. Sed et inriguas fontium aquas usurpare conantur, quarum fructus solis emphyteuticariis debentur.

1. Ideoque placuit, ut deinceps aquarum ius potestatesque penes emphyteuticarios permaneant, tantumque ex eis colonis impertiatur, quantum culturis eorum agrorum sufficere manifestum est, quos ipsi colunt.

2. Pro modo autem superfluae inrigationis, quam ultra culturas suas usurpaverint, emphyteuticariis possessoribus pensiones accessionesque praebeant. * CONST. A. *<A 319 PP. VII ID. MART. CARTHAGINE CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

11.63.2

Imperatores Valentinianus, Valens. Libertates, quas mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticis qui fundorum non sunt domini praestiterunt, rationales huiusmodi praecepti auctoritate rescindant. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD GERMANIANUM COM. SACR. LARG. *<A 367 PP. XIII K. MAI. LUPICINO ET IOVINO CONSS.>

11.63.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Cognovimus a nonnullis, qui patrimoniales fundos meruerunt, colonos antiquissimos proturbari atque in eorum locum vel servos proprios vel alios colonos subrogari. Edicti itaque huius auctoritate sancimus eos, qui deinceps huiusmodi aliquid crediderint attemptandum, isdem possessionibus esse privandos * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. POSTUMIANO PP. *<A 383 ?>

11.63.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Super patrimonialium refectione fundorum dudum nostris est legibus constitutum, ut ii, qui eos colentes solum eorum verterant, nunc alia loca deligentes, nunc ad militiam convolantes, ad avitas condiciones et propria iura revocentur.

1. Ceterum eos, qui castrensibus stipendiis otia quieta meruerunt veterani constituti, nequaquam placet tela in usum vomeris ligonisque convertere. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. CYNEGIO PP. *<A 384 – 389 >

11.64.0. De fugitivis colonis patrimonialibus et emphyteuticis et saltuensibus.

 

11.64.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quicumque parvuli ex municipibus vel colonis patrimonialibus aut saltuensibus, quorum tamen avi ac patres implicati huiusmodi functionibus fuerint, coniventia militaris officii ad stipendium castrense vel officia diversa transierint, ad munera patriae vel agrorum cultus conventis ducibus tribunis ac praepositis revocentur neque his prosint stipendia. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<>

11.64.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quisquis colonum patrimonialem aut sollicitatione susceperit aut occultatione celaverit, non solum ipsum restituere, sed etiam libram auri poenae nomine cogatur inferre. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD CYNEGIUM PP. *<A 386 D.VIII K.NOV.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

11.64.3

Imperatores Honorius, Theodosius. Cuiuscumque adnotationis vel oraculi dudum impetrati vel postea eliciendi auctoritate submota omnes, quos patrimonialium agrorum vinculis fortuna tenet adstrictos, sub quibuslibet gradibus militantes ad provinciae moderatoris iudicium ilico sub idonea intercessione mittentur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 408-415 >

11.65.0. De collatione fundorum patrimonialium et emphyteuticorum.

 

11.65.1

Imperator Constantinus. Emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime devocantur munera, sicut ceteri provinciales obsequium suum muniendis itineribus impendant. Nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, seiungi * CONST. A. AD PROCULUM PROCONS. AFRICAE. *<A 319 PP.NON.MAI.KARTHAGINE CONSTANTINO A.V ET LICINIO C.CONSS.>

11.65.2

Imperator Constantinus. Patrimoniales fundos extraordinariis oneribus vel mediae aut tertiae portionis obsequiis fatigari non convenit, cum eosdem et auri speciem et frumenti plurimum modum constet persolvere: ita ut, qui violare statuta temptaverit, puniatur. * CONST. A. AD CATULLINUM PROCONS. AFRICAE. *<A 319 PP. VI K. SEPT. CARTHAGINI CONSTANTINO A. V ET LICINIO CONSS.>

11.65.3

Imperator Julianus. Omnes, qui patrimoniales fundos sive communiter sive ex asse retinent, pro his conveniendi sunt ad universorum munerum ad eosdem fundos pertinentium pro rata portione vel in solidum functiones, sicut unumquemque privatorum necessitas publicae pensitationis adstringit. * IUL. A.*<A 362 D. V K. APRIL. MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>

11.65.4

Imperatores Valentinianus, Valens. Placuit, ut emphyteuticorum fundorum patrimonialiumque possessores, quo voluerint tempore et quantum habuerint pensionis paratum ( dummodo non amplius quam in tribus per singulos annos vicibus) officio rationalis adsignent ac de suscepto ab eodem securitatem eodem die pro more percipiant, modo ut intra ianuariarum iduum diem omnis summa ratiociniis publicis inferatur: gravissimae poenae subdendo officio, si cuiquam quolibet anni tempore ( dummodo nequaquam numerum trinae illationis excedat) solutionem facere gestienti negaverit susceptionis officium, vel si moram fecerit in chirographo securitatis edendo.

1. Super quo possessores apud curatores vel magistratus aut quicumque in locis fuerint, qui conficiendorum actorum habeant potestatem, conveniet contestari, ut et de officii insolentia constet, in quod exercenda vindicta est, et his possit esse consultum.* VALENTIN. ET VALENS AA. AD GERMANIANUM COM. SACR. LARG. *<A 366>

11.65.5

Imperatores Arcadius, Honorius. Per omnes provincias patrimonialium fundorum ab ordinariis iudicibus canon exigatur, et quidquid exactum fuerit, dirigatur.

1. Sciant vero memorati iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex isdem titulis contigerit, ad necessitates alias transferendum, nisi malint gravissima severitate eorum licentiam coerceri. * ARCAD. ET HONOR. AA. MESSALAE PP. *<A 399 D. XVI K. IUN. MEDIOLANI THEODORO CONS.>

11.66.0. De fundis rei privatae et saltibus divinae domus.

 

11.66.1

Imperatores Constantius, Constans. Universi cognoscant has possessiones quas de fisco nostro comparaverunt seu comparant, nullo a nobis iure retrahi, sed propria firmitate possessas etiam ad posteros suos dominii perpetui durabilitate dimitti. * CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. EDICTUM AD HELIOPOLITANOS. *<A 341 D. PRID. ID. FEBR.ANTIOCHIAE MARCELLINO ET PROBINO CONSS.>

11.66.2

Imperatores Valentinianus, Valens. Ii, quos commoditas privatae rei praediorum ad ea postulanda sollicitat, adeant tuae dicationis officium et modum suae deliberationis indicent per libellos certumque habeant pro unaquaque villa, cum eo onere vel forma cui nunc habetur obnoxia ad novi domini iura migraverit, ut, si quid adiecerit sumptus cura sollertia, quidquid mancipiorum vel pecoris adcreverit, capitationis aut canonis augmenta non patiatur, sed solis dominis heredibusque dominorum sit cessura felicitas.

1. Si quis autem in annis singulis non solverit debitum, ex re ipsius, quod in reliquis remansisse claruerit, sine aliquibus dependere cogetur indutiis.

2. Sane si quem postea minus idoneum factum esse constabit nec ita ut expedit rationem reddere pensionis, res, quas ex nostris rebus acceperat, ad alium idoneum iure quo sanximus transferentur: nec tamen decoctoris cuiusque reliquis qui novus accedit onerari. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD FLORIANUM COM. RER. PRIVAT. *<A XXX >

11.66.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quicumque possessionem rei privatae nostrae acceptam suo nomine vel iure perpetuo vel titulo conductionis ei crediderit esse tradendam, qui pensare utilitatem patrimonii nostri solvendo non valeat, is pro eo quem succedaneum subrogavit perpetuae solutioni statuatur obnoxius. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HESPERIUM PROCONS. AFRICAE.*<A 376?>

11.66.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Universi fundi templorum ad rationalium rei privatae sollicitudinem curamque pertineant atque ab his anniversariis solutionibus postulatis peculiari, ut semper fuit, studio defendantur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD NEBRIDIUM COM. RER. PRIVAT.*<A 382-384 >

11.66.5

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Usus aquae, quae fundorum nostrorum utilitatibus serviebat, plurimorum dicitur usurpatione sublatus, idque procuratorum coniventia vel dissimulatione perfectum, ut agrorum fertilitas destituta nullos fructus cultoribus praestet.

1. Quia igitur satis iniustum est statum florentis ante patrimonii aridae sitis molestia fatigari, ad meatus pristinos universum aquae modum temporis praescriptione submota praecipimus revocari. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. ET ARCAD. AAAA. AD NEBRIDIUM COM. RER. PRIVAT.*<A 383-384 >

11.66.6

Imperatores Arcadius, Honorius. Eum, qui curiae vel collegio vel burgis ceterisque corporibus per triginta annos sine interpellatione servierit, res dominica vel intentio privata non inquietabit, si colonatus vel inquilinatus quaestionem movere temptaverit: sed in curia vel in corpore, in quo servierit, remaneat. * ARCAD. ET HONOR. AA. VINCENTIO PP. GALLIARUM. *<A 400 D. III K. IUL. MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

11.66.7

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Nemo dempto canone ad comparationem dominicae possessionis accedat.

1. Quod si quis in posterum ad interdictum contractum accesserit, eum volumus pretia perdere fundos reddere fructus redhibere perpetuo nec expensarum vel melioratae rei fructuum exactioni compensationem opponere nec temporis sibimet contra nostra commoda praescriptione, excepto vetustatis auxilio, blandiri.

2. Palatinum etiam officium, si quoquo modo contractus eiusmodi fuerit celebratus vel si talem petitionem instruxerit, quinquaginta pondo auri poenae nomine inferre privato nostrae mansuetudinis aerario.

3. Nulla liberalitate nostrae clementiae, nulla sanctione contra tanta rei privatae commoda valitura, licet adnotatio vel divina pragmatica sit, quae contra vetita canonem vendere concedit vel poenam palatino remittit officio. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD EUDOXIUM COM. RER. PRIVAT. *<A 440 D. XIII K. IUN. CONSTANTINOPOLI ANATOLIO VC. CONS.>

11.67.0. De fundis et saltibus rei dominicae.

 

11.67.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Si quis ovium vel equarum greges in saltus rei dominicae alienus immiserit, fisco ilico vindicetur. Quod si venalis procuratorum coniventia, ut id deinceps temptetur, admiserit, gravissimo eos iubemus supplicio subiacere * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. DEPRIANIO COM. RER. PRIVAT. *<A XXX >

11.67.2

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius. Si qua loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit, secundum veteris census fidem in sua iura retrahantur: rescriptis per obreptionem impetratis et praescriptione longi temporis et novi census praeiudicio in hac causa submovendis.

1. Neque enim aut precatio colorata aut incubatio diuturna aut novella professio proprietatis nostrae privilegium abolere potuerunt. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. AD APULUM COM. DOMORUM. *<A 396 D.V K.APRIL.CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA.CONSS.>

11.68.0. De agricolis et mancipiis dominicis vel fiscalibus sive rei privatae.

 

11.68.1

Imperator Constantinus. Nullus omnino originalis colonus rei privatae nostrae ad aliquos honores vel quaelibet alia civitatis munera devocetur. Nec enim civitatum ordinibus et ceteris, ex quibus pro multitudine fieri nominationes oportet, per omnia florentibus ad haec suprema praesidia iniuriosa nominatione descendendum est * CONST. A. AD CONSTANTIUM PP. *<A XXX >

11.68.2

Imperator Constantinus. Colonos nostros, qui sunt privati vel ad ratiocinia gerenda vel ad colendos agros idonei, retrahi iubemus ac tantum colendis nostris rebus addici, quin etiam in posterum observari, ne quis eorum rem privatam cuiusquam gerendam aut aliquid ministrandum suscipiat. * CONST. A. IANIUARIO COM. ORIENTIS. *< >

11.68.3

Imperatores Valentinianus, Valens. Servi atque coloni, etiam eorum filii vel nepotes, vel quicumque de fundis ac possessionibus nostris clanculo ad officia convolaverint diversa, reddantur, etiamsi armatae habuerint sacramenta militiae. Nos enim etiam eos discingi iubemus ac reddi, qui protectorum fuerint nomen adepti * VALENTIN. ET VALENS AA. AD EQUITIUM MAG. EQUITUM ET PEDITUM. *<A XXX >

11.68.4

Imperatores Valentinianus, Valens. Ex ingenuo et colonis ancillisque nostris natos natasve origini, ex qua matres eorum sunt, facies deputari. * VALENTIN. ET VALENS AA. ET GRAT. A. AD FLORIANUM COM. RER. PRIVAT.*<A XXX >

11.68.5

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Dominicos colonos neque ad descriptionem patimur devocari neque extraordinarias pati functiones, maxime cum adversus consuetudinem memoratis onera dicantur inferri. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A XXX >

11.68.6

Imperator Theodosius. Quotiens alicui colonorum agrum privati patrimonii nostri placuerit venumdari, non usus tantum, qui forte consortibus suis gravis ac molestus existat, sed alii quoque duo vel plures ex simili origine ac iure venientes in supra dicta emptione socientur. * THEODOS. A. ET VALENTIN. C. VALERIO COM. RER. PRIVAT. *<A 425 D. ID. DEC. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XI ET VALENTINIANO C. CONSS.>

11.69.0. De praediis tamiacis et de his qui ex colonis dominicis aliisque liberare condicionis procreantur.

 

11.69.1

Imperator Zeno. Si liber colonus vel colona libera tamiaco vel tamiacae matrimonii iure copuletur, filii vel filiae ex huiusmodi contubernio procreati vel procreatae colonis dominicis adnectentur.

1. Sin autem adscripticius vel servus alienus colonam vel ancillam dominicam ducat uxorem vel adscripticia vel ancilla colono vel servo nubat dominico et ex huiusmodi coniunctionibus nati sunt liberi, legum veterum ius tenere sancimus. * ZENO A. CHRYSEROTI PRAEPOSITO SACRI CUBICULI. *<A XXX >

11.69.2

Imperator Zeno. Meminimus pragmatica sanctione iussisse fundos tamiaci iuris in provinciis positos nec non etiam possessiones gonatici saltus sub certa forma ( salvo scilicet canone et tributariis collationibus isdem praediis impositis) volentibus distrahi, quatenus, quidquid ex pretiis memoratorum fundorum possit restitui, publico inferatur.

1. Sed licet per eandem sanctionem huiusmodi venditionum contractibus plenissima delata sit cautio, attamen perpetuae emptionis securitati consulentes huius etiam perpetuae constitutionis auctoritate muniri eosdem emptores praecipimus. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A XXX >

11.70.0. De diversis praediis urbanis et rusticis templorum et civitatum et omni reditu civili.

 

11.70.1

Imperator Julianus. Pro aedibus, quas nonnulli in solo rei publicae extruxerunt, placitam praestare pensionem cogantur. * IUL. A. ATARBINO. *<A X >

11.70.2

Imperator Julianus. Pamphyliae etiam civitates et quaecumque aliae quidquid sibi adquirant, id firmiter habeant. * IUL. A. SECUNDO PP. *<A X >

11.70.3

Imperatores Arcadius, Honorius. Restaurationi moenium publicorum tertiam portionem eius canonis, qui ex locis fundisve rei publicae annua praestatione confertur, certum est satis posse sufficere. * ARCAD. ET HONOR. AA. HADRIANO COM. SACR. LARG. *<A 395 D. VIII ID. AUG. OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

11.70.4

Imperatores Arcadius, Honorius. Eos, qui auctione prima fundorum iuris patrimonialis sive templorum possessores effecti sunt vel fuerint, firmum dominium tenere decernimus, ne ulterius vacillet uniuscuiusque possessio, sed teneat quisque ius proprium, quod dato pretio roboratum est vel fuerit. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAESARIO PP. *<A X >

11.70.5

Imperatores Valentinianus, Marcianus. Si qui ex titulo donationis vel ex emptione sive ex alio quolibet titulo possessiones vel domus vel ergasteria iuris dumtaxat civilis, quae huius iuris esse vere probantur, cuiuslibet civitatis et praecipue huius aeternae urbis, cui maiorem debemus favorem, tam civilis, ut dictum est, iuris quam etiam agnotheticas possessiones a consulatu Ausonii et Olybrii dempto civili canone acceperunt, eos impositum eis canonem iuxta fidem publicorum monumentorum civitatis, ad quam eaedem res pertinuerunt, praebere iubemus.

1. Nam si privatis viris debita non patimur denegari, multo magis praebenda sunt civitatibus quae iure debentur, cum sufficiat possessoribus, quod apud eos dominium in perpetuum ex nostra liberalitate permaneat.

2. Si quae tamen possessiones iuris civilis canonem privatis largitionibus in praesenti praebent vel numquam ademptum vel postea impositum, ad hanc iussionem non pertinebunt, sed privato aerario canonem quem nunc agnoscunt inferre ex more debebunt, dominio firmiter apud eos successoresque eorum et detentatores pari modo permanente. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. AD PALLADIUM PP. ORIENTIS. *<A 451 D. XV K. FEBR. CONSTANTINOPOLI MARCIANO A. CONS.>

11.70.6

Imperator Zeno. Hac in perpetuum valitura lege sancimus et Nicaeensium civitati seu habitatoribus eius tam ius exactionis quadringentorum solidorum annui canonis civilis reditus ad suam patriam pertinentis ex possessionibus, id est Calamo et Heliobomo nec non emptorio variario cum emptio eorum sub territorio Apamenae civitatis constitutis, ex nuper lapsa tertia indictione cum ipsa restitui, quam si quid, ex quo sanctio Marciani divae memoriae lata est, ad eiusdem civitatis praeiudicium gestum est, infirmari et, quod ex eadem provisione civitatibus delatum interea qualibet occasione imminutum est, ex auctoritate constitutionis nostrae serenitatis isdem civitatibus redhiberi, ita ut neque iudiciaria auctoritas nec imperiale rescriptum, quacumque videlicet adiectione munitum, saepe dictae generalis legis vires possit refringere. Quod si quis aliter fecerit, poena gravi plectetur * ZENO A. AELIANO PP. *<A 480 ? >

11.71.0. De locatione praediorum civilium vel fiscalium sive templorum sive rei privatae vel dominicae.

 

11.71.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Divi patris nostri aperta praeceptio est fundos ex re privata nostra ita tradi perpetuariis, ut periculo collocantium officiorumque tradantur.

1. Neque enim quicquam potest ex devotionis plenitudine vacillare, si apparitione iudiciaria et fundi idoneis attributi sunt et sit fiscalis indemnitas idonea fideiussione munita.

2. Quorum si alterum vel utrumque neglectum est, quae ex hoc titulo pensitatio canonica desiderat, ex officiorum facultatibus seruentur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD FLORUM PP. *<A 380 – 383 >

11.71.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Fundi rei publicae ab his, qui nec titulo conductionis eos detinent quique meliores cultu patrocinante reddiderunt, ne nostrarum quidem sanctionum ( si forte quispiam per subreptionem meruerit) nutibus auferantur, iuxta legem veterem semel tantum licentia faciendae adiectionis indulta. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. NEBRIDIO COM. RER. PRIVAT. *<A 382-384 >

11.71.3

Imperatores Arcadius, Honorius. Loca omnia fundive rei publicae propositis prius licenter edictis dehinc, ubi in eum canonis modum contendentium augmenta succreverint, ut extendi ultra aut superari alterius oblatione non possint, perpetuariis conductoribus locentur. * ARCAD. ET HONOR. AA. HADRIANO PP. *<A 400-405 >

11.71.4

Imperatores Arcadius, Honorius. Congruit aequitati, ut veteres possessores fundorum publicorum novis conductoribus praeferantur, si facta per alios augmenta suscipiant. * ARCAD. ET HONOR. AA. MINERVIO COM. SACR. LARG. *< >

11.71.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Praedia domus nostrae, si semel iure perpetuo vel nostra praeceptione vel auctoritate illustris viri comitis aerarii privati apud aliquem fuerint vel iam dudum sunt collocata, ad alium transferri perpetuarium non oportet.

1. Aperte enim definimus hoc edicto, ut a perpetuario numquam possessio transferatur, etiamsi alteri eam imperator vel exoratus vel sponte donaverit sive adnotatione sive pragmatica.

2. Cui si forte contra perpetuarium vir illustris comes privatarum, dum adlegabitur, adquiescet, et ipse de proprio centum libras auri et alias centum fisci viribus palatinum inferre cogatur officium.

3. Nec tamen post adlegationem habebit huiusmodi iussio firmitatem, sed nec locabitur alteri, licet ingenti superare videatur augmento, possessio.

4. Iure igitur perpetuo publici contractus firmitate perpetuarius securus sit et intellegat neque a se neque a posteris suis vel his, ad quos ea res vel successione vel donatione sive venditione vel quolibet titulo pervenit sive aliquando pervenerit, esse retrahendam.

5. Sane quia non ex omni parte excludenda est largitas principalis, rem divinae domus suae imperator, si velit, donabit ei, qui eam possidet iure perpetuo, sive ipse iam meruit sive cuiuslibet tituli iure successit. Videtur enim suam concedere pensionem, non alteri nocere liberalitas, quae possidentem iure perpetuo dominum vult vocari.

6. Sane si quis non perpetuo iure, sed ad tempus locatam ab illustri viro comite rerum privatarum possessionem videtur adeptus, non erit obstaculo principali largitati, si voluerit in alterum donatione transferre, quod ad definitum tempus alter forte conduxit.

7. Si vero pro tali praedio ab altero conductore offeratur augmentum, sit in arbitrio conductoris prioris, cui res ad tempus locata est, ut, si ipse quod alter adiecit obtulerit, maneat penes eum temporalis illa conductio.