(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius. Per universam dioecesim Thraciarum sublato in perpetuum humanae capitationis censu iugatio tantum terrena solvatur.

1. Et ne forte colonis tributariae sortis nexibus absolutis vagandi et quo libuerit recedendi facultas permissa videatur, ipsi quidem originario iure teneantur, et licet condicione videantur ingenui, servi tamen terrae ipsius cui nati sunt aestimentur nec recedendi quo velint aut permutandi loca habeant facultatem, sed possessor eorum iure utatur et patroni sollicitudine et domini potestate.

2. Si quis vero alienum colonum suscipiendum retinendumve crediderit, duas auri libras ie cogatur exsolvere, cuius agros transfuga cultore vacuaverit, ita ut eundem cum omni peculio suo et agnatione restituat. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A XXX >

11.53.0. De colonis Illyricianis.

 

11.53.1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Colonos inquilinosque per Illyricum vicinasque regiones abeundi rure, in quo eos originis agnationisque merito certum est immorari, licentiam habere non posse censemus.

1. Inserviant terris non tributario nexu, sed nomine et titulo colonorum, ita ut, si abscesserint ad aliumve transierint, revocati vinculis poenisque subdantur, maneatque eos poena, qui alienum et incognitum recipiendum esse duxerint, tam in redhibitione operarum et damni, quod locis quae deseruerant factum est, quam multae, cuius modum in auctoritate iudicis collocamus: ita ut etiam dominus fundi, in quo alienus fuisse monstrabitur, pro qualitate peccati coercitionem subire cogatur nec sit ignorantiae locus, cum ad criminis rationem solum illud sufficiat, quod incognitum sibi tenuit.

2. Servum etiam in memoratis regionibus si quis receperit, ignorationis excusatione sublata quadrupli poena teneatur, operarum praeterea compendiis damnisque praestitis.

3. In libertis etiam, quos pari usurpatione susceperit, is modus sit, quem circa liberos duximus colonos retinendum. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 371 D. III ID. IUL. GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.>

11.54.0. Ut nemo ad suum patrocinium suscipiat vicos vel rusticanos eorum.

 

11.54.1

Imperatores Leo, Anthemius. Si quis post hanc nostri numinis sanctionem in fraudem circumscriptionemque publicae functionis ad patrocinium cuiuscumque confugerit, id, quod huius rei gratia geritur sub praetextu donationis vel venditionis seu conductionis aut cuiuslibet alterius contractus, nullam habeat firmitatem: tabellionibus, qui talia instrumenta perficere ausi fuerint, bonorum proscriptione plectendis, qui tamen scientes ausi fuerint huiusmodi instrumenta conscribere: vicis etiam vel possessionibus ad patrocinia confugientium publico vindicandis.

1. Eae autem personae, quae contra publicam commoditatem in clientelam suam suscepisse collatores detectae fuerint, nobiliores quidem centum librarum auri condemnationem subire cogentur, mediocris vero fortunae facultatum suarum amissione plectentur: eadem poena multandis etiam his, qui intercedentes ministerium suum huiusmodi nefariis actibus improba mente praebuerint.

2. Quam formam ex eo quidem tempore, quod sacra constitutio a divae memoriae Marciano promulgata continet, id est in Thracica quidem dioecesi abhinc annis triginta, hoc est a consulatu aetii iterum et sigisbuldi, in Orientali vero et Aegyptiaca et Pontica et Asiana dioecesi viginti octo, hoc est a consulatu Cyri valere atque exsecutioni mandari praecipimus. * LEO ET ANTHEM. AA. NICOSTRATO PP ORIENTIS. *<A 468 D.K.SEPT.ANTEHMIO A.II CONS.>

11.54.2

Testo in lingua greca

 

11.55.0. Ut rusticani ad nullum obsequium devocentur.

 

11.55.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Ne quis ex rusticana plebe, quae extra muros posita capitationem suam detulit et annonam congruam praestat, ad ullum aliud obsequium devocetur neque a rationali nostro mularum fiscalium vel equorum ministerium subire cogatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. EXEMPL SACR. LITT. AD CHARISIUM.*<A XXX SINE DIE ET CONSULE.>

11.55.2

Imperatores Valentinianus, Valens. Si qui eorum, qui provinciarum rectoribus obsequuntur quique in diversis agunt officiis principatus et qui sub quocumque praetextu muneris publici possunt esse terribiles, rusticano cuipiam necessitatem obsequii quasi mancipio sui iuris imponant aut servum eius vel forte bovem in usus proprios necessitatesque converterint, ablatis omnibus facultatibus perpetuo subiugentur exilio, et nihilo minus rusticanum, qui se in eiusdem operas sponte propria detulisse responderit, par poenae severitudo constringat. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD PROBUM PP.ILLYRICI. *<A 368 D.PRID.K.OCT.AGRIPPINAE VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

11.56.0. Non licere metrocomiae habitatoribus loca sua ad extraneum transferre.

 

11.56.1

Imperatores Leo, Anthemius. In illis, quae metrocomiae communi vocabulo nuncupantur, hoc adiciendum necessario nostra putavit humanitas, ut nulli extraneo illic quoquo modo possidendi licentia tribuatur: sed si quis ex isdem vicanis loca sui iuris alienare voluerit, non licere ei nisi ad habitatorem adscriptum eidem metrocomiae per qualemcumque contractum terrarum suarum dominium possessionemque transferre: sciente persona extranea, quod, si contra vetitum se huic negotio immiscere vel illic possidere temptaverit, quicumque contractus initus fuerit, carebit effectu et contractu soluto, si quid praestitum est, hoc tantum reddetur. * LEO ET ANTHEM. AA. NICOSTRATO PP. *<A 468 D.K.SEPT.ANTHEMIO A.II CONS.>

11.57.0. Ut nullus ex vicanis pro alienis debitis vicanorum teneatur.

 

11.57.1

Imperator Zeno. Grave est et non solum legibus, verum etiam aequitati naturali contrarium, pro alienis debitis alios molestari. Idcirco huiusmodi iniquitates contra omnes vicanos perpetrari modis omnibus prohibemus * ZENO A. *<A XXX >

11.58.0. De censibus et censitoribus et peraequatoribus et inspectoribus.

 

11.58.1

Imperator Constantinus. Quoniam tabularii civitatum per collusionem potentiorum sarcinam ad inferiores transferunt, iubemus, ut, quisquis se gravatum probaverit, suam tantum pristinam professionem agnoscat. * CONST. A. AD POPULUM. *<A 313 PP.XV K.FEBR.ROMAE CONSTANTINO A.III ET LICINIO III CONSS. >

11.58.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quisquis vitem succiderit aut feracium ramorum fetus hebetaverit, quo declinet fidem censuum et mentiatur callide paupertatis ingenium, mox detectus competenti indignationi subiciatur.

1. Illo videlicet evitante calumniam, qui forte detegitur laborasse pro copia ac reparandis agrorum fetibus, non sterilitatem aut inopiam procurasse. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 381 D.PRID.NON.IUN.CONSTANTINOPOLI EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.>

11.58.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Si peraequatore misso aliquis aut procuratorem suum retraxerit aut colonum per contumaciam retractationis fugaverit, ad eum censuum modum, quem vel eo vel procuratore illius absente peraequator apposuerit, nostrae sanctionis auctoritate tenebitur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.VI K.APRIL.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>

11.58.4

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius. Omne territorium censeatur, quotiens defectorum levamen exposcitur, ut sterilia atque ieiuna his quae culta vel opima sunt compensentur. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D.III NON.APRIL.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.III ET ABUNDANTIO CONSS.>

11.58.5

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius. Qui gravatos se a peraequatoribus conqueruntur et iniusto oneri impares esse proclamant, competitionis habeant facultatem, ut, quid remissum gratia, quid interceptum fuerit fraude, convincant et ex eo levamen accipiant, quod per deformia et criminosa commercia sibi impositum esse deplorant, ut aliis demeretur.

1. Quod intra annum post codicum oblationem cui videbitur de iniusto onere conqueratur, iniquitatem peraequatoris accuset ac praestitam gratiam habita competitione convincat, ut, quod ei fuerat superfusum, ille cognoscat, quem debitae functioni fraus clandestina subtraxerat.

2. Emenso autem eo tempore actio denegabitur, exceptis minoribus qui fuerint indefensi, his etiam qui aberunt rei publicae causa: qui tamen ex eo tempore quae sunt statuta custodient, ex quo ad agendum habuerunt facultatem. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D.III K.DEC.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.III ET ABUNDANTIO VC. CONSS.>

11.58.6

Imperatores Arcadius, Honorius. Peraequatores ac discussores, si incurrerint culpam neglegentiae vel gratiae, non solum honorum iacturam, verum etiam annonarum in quadruplum multam subire debebunt: ea vero, quae in damnum provincialium fuerint accepisse convicti, in quadruplum cogentur exsolvere. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUSEBIO PP. *<A 396 D.IIII K.APRIL.MEDIOLANI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA.CONSS.>

11.58.7.

Imperatores Honorius, Theodosius. Apud eum possessio firma permaneat, cui a peraequatore semel eam traditam fuisse constiterit.

1. Reliqua vero temporis anteacti a novo domino fiscum postulare non patimur, ne alterius culpa alter incipiat subiacere dispendio.

2. Si quis vero privatus aut obligatam sibi possessionem, quae deserta huc usque permansit, aut ex aliquo titulo deberi sibi iure confirmat, adlegationes suas sine mora vel per se vel per aliam personam legibus ordinatam manifestare debebit, ita ut, si aequitatis ratione suadente ad petitorem fuerit translata possessio, is, qui eam a peraequatore susceperit, rei melioratae receptis sublevetur expensis.

3. Verum ne sub specie litis dominationes semel constitutae turbentur, sex mensum spatium censemus debere servari, intra quod is, qui putat sibi rem probabili ratione competere, debitas exserat actiones.

4. Quod si tempus adscriptum silentio fuerit interveniente transactum, nullum penitus repetendi volumus esse principium.

5. Quod si quis eo tempore, quo peraequator praedium alicui addicit, de suo iure vel per se vel per homines suos non crediderit actitandum, sex mensum curriculis evolutis in perpetuum conquiescat. * HONOR. ET THEODOS. AA. SEBASTIO COM. PRIMI ORDINIS. *<A 417 D.PRID.ID.MART.RAVENNAE HONORIO A.XI ET CONSTANTIO II CONSS.>

11.59.0. De omni agro deserto et quando steriles fertilibus imponuntur.

 

11.59.1

Imperator Constantinus. Cum divus aurelianus parens noster civitatum ordines pro desertis possessionibus iusserit conveniri et pro his fundis, qui invenire dominos non potuerunt quos praeceperamus, earundem possessionum triennii immunitate percepta de sollemnibus satisfacere, servato hoc tenore praecipimus, ut, si constiterit ad suscipiendas easdem possessiones ordines minus idoneos esse, eorundem agrorum onera possessionibus et territoriis dividantur. * CONST. A. CAPESTRINO. *< ACC.>

11.59.2

Imperator Constantinus. Si quis ab emphyteuticario seu patrimoniali possessore privati iuris quippiam comparaverit, cuius substantia alias possessiones sustentare consueverat, et succisis quasi quarundam virium nervis reliqua labuntur, earum possessionum onera subiturus est, quae penes distractores inutiles permanebunt. * CONST. A. *<A 337 D.VIII ID.DEC.THESSALONICAE FELICIANO ET TITIANO CONSS.>

11.59.3

Imperatores Valentinianus, Valens. Quicumque deserta praedia meruerint sub certa immunitate, ad possessionem impetratorum non prius sinantur accedere, quam vel fideiussoribus idoneis periculo curialium datis vel fundis patrimonii sui maxime utilibus obligatis idonea cautione firmaverunt susceptam a se possessionem nullo detrimento publico relinquendam. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MAMERTINUM PP. *<A 364 D.VII K.IUN.DIBO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>

11.59.4

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Heredes scripti etiam pro minus idoneis fundis fiscale onus cogantur agnoscere, vel si renuntiandum hereditati putent, cedant his omnibus rebus, quas ex isdem bonis quocumque titulo et iure perceperint. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD CRESCENTEM VIC. AFRICAE. *<A 371 D.IIII ID.IUL.CONTIONACI GRATIANO A.II ET PROBO CONSS.>

11.59.5

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus. Qui utilia rei publicae loca possident, permixtione facta etiam deserta suscipiant, ut, si earum partium graventur accessu, quas antea per fastidium relinquerunt, cedant aliis curialibus, qui utraque hac condicione retineant, ut praestatione salva cum desertis et culta possideant sublata a paucis, quos iniquum est electa retinere, cum municipes gravatura sit pars relicta. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD ANTONIUM PP. *<A XXX >

11.59.6

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Ut quisque conductor fuerit inventus possessor fundi, qui ex publico vel templorum iure descendit, huic ager iungatur inutilior.

1. Quod si contra id reluctandum existimaverit, alius possessor sub eadem praestatione quaeratur, vel si voluntarius qui sit conductor non invenietur, tunc ad possessores antiquos, id est decuriones vel quoslibet alios, loca iuris praedicti adiunctis inutilibus revertantur, idoneis fideiussoribus praestitis. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. NEBRIDIO COM. RER. PRIVAT.*<A 383 D.XV K.FEBR.CONSTANTINOPOLI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.. >

11.59.7

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quicumque defectum fundum patrimonialem exercuerit, fertilem idoneumque praestiterit, salvo patrimoniali canone perpetuo ac privato iure defendat velut domesticum et avita successione quaesitum, sibi habeat, suis relinquat, neque eum aut promulgatione rescripti aut reverentia sacrae adnotationis quisquam a fructu impensi operis excludat.

1. Ceterum eos, qui opimas ac fertiles possident terras aut etiam nunc sibi aestimant eligendas, pro defecta scilicet portione summam debiti praesentis iubemus implere: illos etiam, qui emphyteuticario nomine nec ad plenum idoneas nec omnibus modis vacuas detinent, sic ex illis quoque quae praesidio indigent iustam ac debitam quantitatem debere suscipere, ut indulto temporis spatio post biennium decretum canonem solvendum esse meminerint.

2. Nemo tamen qualibet meriti et potestatis obiectione submoveatur, quominus ad diacatochiae vicem defectas possessiones patrimonialis iuris accipiat, earum tributa et canonem soluturus: illud speciali observatione procurans, ut primum vicinas et in eodem territorio sortiatur, dehinc si neque finitimas neque in isdem locis reppererit constitutas, tunc demum etiam longius positas, sed in quantum fieri valet pro interiecto spatio sibimet cohaerentes pro modo et aequitate suscipiat, ut id consensu omnium fiat, quod omnibus profuturum est. * GRAT. ET VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. CYNEGIO PP.*<A 386 D. VIII K. NOV. CONSTANTINOPOLI HONORIO NP. ET EUODIO CONSS.>

11.59.8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Qui agros domino cessante desertos vel longe positos vel in finitimis ad privatum pariter publicumque compendium excolere festinat, voluntati suae nostrum noverit adesse responsum: ita tamen, ut, si vacanti ac destituto solo novus cultor insederit, ac vetus dominus intra biennium eadem ad suum ius voluerit revocare, restitutis primitus quae expensa constiterit facultatem loci proprii consequatur. Nam si biennii fuerit tempus emensum, omni possessionis et dominii carebit iure qui siluit * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. ORIENTIS. *<A 388 – 392 >

11.59.9

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius. Qui fundos patrimoniales iure privato salvo canone susceperunt, hanc omnes sine ullius exceptione personae propositam intellegant optionem, ut aut ea loca, quibus minor est soli fecunditas, cum his, ex quibus fructus uberes capiunt, suscipere et tenere non abnuant, aut si eorum refugiunt sterilitatem, opimioribus cedant. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. ORIENTIS. *<A 394 D. VIII ID. NOV. TYRO ARCADIO III ET HONORIO II AA. CONSS.>

11.59.10

Imperatores Arcadius, Honorius. Qui per potentiam fundos opimos ac fertiles occuparunt, cum quaestuosis uberibusque pro rata portione suscipiant infecundos ex eadem substantia. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTYCHIANO PP. *<A 398 D. NON. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>

11.59.11

Imperatores Arcadius, Honorius. Locorum domini intra sex menses edictis vocati revertantur. Qui si adfuerint, et propria teneant et ea quae ex praeterito contraxerint debita redhibere cogantur.

1. Sin vero impares esse earum rerum tributis propria confitentur absentia nec adesse voluerint, penes eos, qui haec susceperint et certum quem tributorum canonem promittunt, proprietas possessionis intemerata permaneant, ut, postquam ea exsolverint, sciant sibi inquietudinem submovendam nec subreptione cuiusquam competitionis loca quae tenuerunt auferenda.

2. Quibus etiam illud indulsimus, ut ex eo tempore, ex quo primum loca de quibus agitur coeperint possidere, tributa poscantur. * ARCAD. ET HONOR. AA. HADRIANO PP. *<A 400 D. VI K. SEPT. STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

11.59.12

Imperatores Honorius, Theodosius. Hac definitione sancimus nullum possessorem neque munificum praedium pro alienis debitis vel destitutione esse retinendum neque eorum praediorum depectione praegravari, quae ex isdem bonis quae retinentur nequaquam esse monstrantur, ne ullis praestigiis atque commentis exactio mutiletur. * HONOR. ET THEODOS. AA. SELEUCO PP. *<A 412 D. PRID. K. FEBR. RAVENNAE HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.>

11.59.13

Imperatores Honorius, Theodosius. Omnium praediorum actores ac domini requirantur. Quorum si vitio probantur debita fuisse contracta, in absoluto est, ut debeat dominium commutari * HONOR. ET THEODOS. AA. AD PROBUM. *<A 414 D.III ID.IUN.CONSTANTINOPOLI CONSTANTE ET CONSTANTIO CONSS. >

11.59.14

Imperatores Honorius, Theodosius. Rura et possessiones, quas curiales quolibet pacto publicatis apud acta provincialia desideriis suis vel reliquerunt vel possidere alios permiserunt, penes eos, qui eas excoluerunt et functiones publicas recognoscunt, firmiter perdurabunt, nullam habentibus curialibus copiam repetendi. * HONOR. ET THEODOS. AA. AURELIANO PP. *<A 415 D.III NON.DEC.HONORIO X ET THEODOSIO VI AA.CONSS.>

11.59.15

Imperatores Honorius, Theodosius. Si quis deserta praedia, quae navalem sustinent functionem et in desertis nunc usque remanent, sub peraequationis iure perceperit, meliore condicione in omnibus titulis convenit ea relevari, ut gravis sors navalis esse non possit pro ea quae resederit portiuncula, cum aliis fuerit dispendiis liberata. * HONOR. ET THEODOS. AA. SEBASTIO COM. PRIMI ORDINIS. *<A 417 D.PRID.MART.RAVENNAE HONORIO A.XI ET CONSTANTIO II CONSS. >

11.59.16

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Iubemus neminem curialem pro alieni territorii debitis attineri, sed tantum municipem pro gleba propria conveniri. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CELERI PROCONS. AFRICAE. *<A 429 D.V K.MAI.RAVENNAE POST CONS. FELICIS ET TAURI VV.CC.>

11.59.17

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Si quis auctoritate nostri numinis de fundis patrimonialibus steriles sub certi canonis pollicitatione susceperit, firmiter eum volumus possidere sub eiusdem tantum canonis solutione, quem nostrae maiestatis auctoritas per annos singulos solvendum esse praescripserit, nullamque eos descriptionem aut adiectionem aut innovationem in posterum sustinere, quoniam nimis absurdum est eos, qui nobis hortantibus fundus inopes atque egenos magno labore impenso aut exhausto patrimonio vix forte meliorare potuerint, utpote deceptos inopinatum onus suscipere illudque velut quadam circumventione deposci, quod si se daturos praescissent, fundos minime suscipere aut etiam colere paterentur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HERMOCRATI PP. ORIENTIS. *<A 444 D.XII K.DEC.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.XVIII ET ALBINO CONSS.>

11.60.0. De fundis limitotrophis et terris et paludibus et pascuis limitaneis vel castellorum.

 

11.60.1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Tiberianus ad possibilitatem singulorum quorumque locorum intuens statuit certas possessiones, quae ad limitem frumenta conveherent.

1. Quocirca generali lege sancimus Tiberiani dispositionem oportere servari, amoventes, quidquid vel potentia uniuscuiusque elicuit vel furtiva deprecatio, addentesque nihilo minus in futurum nulli licere adversus utilem vetustatem et praesentem legem nostram importuna et respuenda reposcere.* VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD LICINIUM PP. *<A 385 D.XVIII K.OCT.AQUILEIAE ARCADIO A.ET BAUTONE CONSS.>

11.60.2

Imperatores Honorius, Theodosius. Quicumque castellorum loca quocumque titulo possident, cedant ac deserant, quia ab his tantum fas est possideri castellorum territoria, quibus adscripta sunt et de quibus iudicavit antiquitas.

1. Quod si ulterius vel privatae condicionis quispiam in his locis vel non castellanus miles fuerit detentator inventus, capitali sententia cum bonorum publicatione plectatur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. ET CONS. ORDINARIO. *<A 423 D.NON.MART.CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS. >

11.60.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Agros limitaneos universos cum paludibus omnique iure, quos ex prisca dispositione limitanei milites ab omni munere vacuos ipsi curare pro suo compendio atque arare consueverunt, et si in praesenti coluntur, ab his firmiter ac sine ullo concussionis gravamine detineri, et si ab aliis possidentur, cuiuslibet spatii temporis praescriptione cessante ab universis detentatoribus vindicatos isdem militibus sine ullo prorsus, sicut antiquitus statutum est, collationis onere volumus adsignari: in his etiam contra eos, qui praeceptionibus nostris obviam venire temptaverint, proscriptionis poena valitura.

1. Nam si quis forte, quod minime audere debuerat, emptionis titulo memorati iuris possidet praedia, competens ei actio contra venditorem intacta servabitur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. NOMO MAG. OFF. *<A 443 D.PRID.ID.SEPT.CONSTANTINOPOLI MAXIMO II ET PATERIO CONSS.>

11.61.0. De pascuis publicis vel privatis.

 

11.61.1

Imperatores Valentinianus, Valens. Cum nulla ratio sit, cur in pascuis saltibus rei privatae pensio debeat ampliari, nequaquam pro libidine ordinum augmenta facienda sunt.

1. Etenim idcirco graviorem pensionem imponi ab ordinibus accipimus, ut animalia ex rebus privatis nostris a locorum pastibus arceantur: quod fieri non oportere divae memoriae Iulianus prorogata iussione constituit.

2. Quare excellens auctoritas tua conventis rectoribus provinciarum non eam licitationis necessitatem patiatur inferri, quam repentinam faciunt civitates, sed eam manere decernat, quam statuit antiquitas. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD RUFINUM PP. *<A 365 D.VIIII K.OCT.LUCERIAE VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

11.61.2

Imperatores Arcadius, Honorius. Insignis auctoritas tua hac condicione a publicis pratis apamenis animalia militum prohiberi praecipiat, ut universi cognoscant de emolumentis eorum tuique officii facultatibus duodecim libras auri fisci commodis exigendas, si quisquam posthac memorata prata mutilare temptaverit: non minore decernenda poena, si etiam prata privatorum antiochenorum fuerint devastata: ita tamen, ut sine laesione provincialium provideant curiales, quo pacto animalium militarium pastui consulatur. * ARCAD. ET HONOR. AA.SIMPLICIO COM. ET MAG. UTR. MIL. *<A 398 D.V ID.MART.CONSTANTINOPOLI HONORIO A.IIII ET EUTYCHIANO VC.CONSS.>

11.61.3

Imperatores Honorius, Theodosius. Prata provincialium nostrorum et praecipue rei privatae nostrae perniciosum est militum molestia fatigari, ideoque lege ad amplissimam praefecturam promulgata censuimus, ne hoc deinceps usurpetur.

1. Super qua re universos quorum interest convenire tua magnificentia non moretur, ne permittant possessores vel colonos pratorum gratia qualibet importunitate vexari. * HONOR. ET THEODOS. AA. COMM. ET MAGG. MIL. *<A 415 D.NON SEPT.HONORIO X ET THEODOSIO VI AA.CONSS.>

11.62.0. De fundis patrimonialibus et saltuensibus et emphyteuticis et eorum conductoribus.

 

11.62.1

Imperator Constantinus. Si quis fundos emphyteutici iuris salva lege fisci citra iudicis auctoritatem donaverit, donationes firmae sint, dummodo suis quibusque temporibus ea quae fisco pensitanda sunt repraesentare cogantur. * CONST. A. CUPITO. *<A 315 PP.XVII K.IUL.TREVIRIS CONSTANTINO AA.IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

11.62.2

Imperator Constantinus. Patrimonialis fundi pensitationem aurariam seu frumentariam intra tempus omissam minorum dominio non nocere praecipimus nec ad fraudem iuris eorum evadere, si, quod sollemniter debetur, paulo serius inferatur: ita tamen, ut permanente substantia parvulorum iudex tutorem vel curatorem, per quem differtur illatio, neglegentiae suae et deserti officii poenas exigat et damna deplorare compellat. * CONST. A. AD DRACONTIUM. *<A XXX >

11.62.3.

Imperatores Valentinianus, Valens. Quicumque possessiones ex emphyteutico iure susceperint, ea ad refundendum uti occasione non possunt, qua adserant desertas esse coepisse, tametsi rescripta per obreptionem meruerint.

1. Sed nec avelli eas ab his posse, nec si licitatio ab alio fuerit promissa, sed eas in perpetuum apud eos qui eas susceperint et eorum posteritatem remanere, nec si super hoc rescriptum fuerit adversus eos impetratum. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD GERMANIANUM COM. SACR. LARG. *<A 365 D.VIII K.OCT.MEDIOLANI VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

11.62.4

Imperatores Valentinianus, Valens. Fundi patrimoniales et qui ex emphyteutico iure ad domum nostram diversis generibus devoluti sunt, sic eis qui eos poposcerint cedunt, ut commissi metus esse non possit. Neque enim magis commodamus nostra, quam tradimus ea iure dominii: ita tamen, ut ea, quae in nostra possessione positi praestiterint, et in posterum dissolvant * VANENTIN. ET VALENS AA. AD FLORIANUM COM. RER. PRIVAT. *<A 368 D.ID.MART.TREVERIS VALENTINIANO II ET VALENTE II AA.CONSS. >

11.62.5

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus. Si qui a prioribus colonis vel emphyteuticariis destitutum patrimonialem fundum a peraequatore vel censitore susceperint, perpetuo eundem atque inconcusso iure possideant, nec quisquam secundus petitor accedat. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD MODESTUM PP. *<A 377 D.IIII NON.NOV.GRATIANO A.IIII ET MEROBAUDE CONSS.>

11.62.6

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Hi, quibus patrimoniales possessiones per asianam ac ponticam dioecesin vel a nobis vel a divis parentibus nostris sacra largitate donatae sunt, inconcusse possideant atque ad suos posteros mittant.

1. Quod quidem non solum in heredibus, sed et in contractoribus omni genere volumus custodiri. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. NEBRIDIO COM. RER. PRIVAT. *<A 384 D.III K.APRIL.CONSTANTINOPOLI RICOMERE ET CLEARCHO CONSS.>

11.62.7

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Quicumque ad emphyteusin fundorum patrimonialium vel rei publicae iussu nostri numinis venerit, is si redundantia fortunarum idoneus fuerit ad restituenda, quae desertis forte possessionibus requirentur, patrimonium suum publicis implicet nexibus.

1. Si vero minor facultatibus probabitur, datis fideiussoribus idoneis ad emphyteusin accedat: scientibus his, quos talium rerum cura sollicitat, in se neglegentiae damna, si huiusmodi cautio defuerit, esse vertenda. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.VI K.MART.CONSTANTINOPOLI HONORIO NOB.PUERO ET EUODIO CONSS.>

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7