Codex Iustinianus – Liber undecimus

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperator Zeno. Hac lege sancimus, ut si quis amplissimam praefecturam gubernans aurum aquaeductui deputatum ad alterum quodlibet opus non aquaeductibus vel aquae publicae competens extruendum vel curandum putaverit convertendum, de suis facultatibus eandem summam aquaeductus titulo repensare cogatur.

1. Separatus vero arcarius aurum aquaeductus suscipiat gloriosissimorum consulum liberalitate vel ex aliis titulis ad aquas publicas pertinentibus collectum vel postea colligendum. * ZENO A. ADAMANTIO PU. *<A XXX >

11.43.9

Imperator Zeno. Diligenter investigari decernimus, qui publici ab initio fontes vel, cum essent ab initio privati, postquam publice usum praebuerunt, ad privatorum usum conversi sunt, sive sacris apicibus per subreptionem impetratis, ac multo amplius si auctoritate illicita nec appetito colore sacri oraculi huiusmodi aliquid pertemptatum fuisse dignoscitur, ut ius suum regiae civitati restituatur et, quod publicum fuerit aliquando, minime sit privatum, sed ad communes usus recurrat: sacris oraculis vel pragmaticis sanctionibus adversus commoditatem urbis quibusdam impertitis iure cassandis nec longi temporis praescriptione ad circumscribenda civitatis iura profutura. * ZENO A. SPORACIO. *<A XXX >

11.43.10

Imperator Zeno. Decernimus, ne quid a quacumque persona qualibet dignitate praedita contra munuscularios aquaeductus vel fontes publicos qui ad aquaeductus confluunt pertemptetur.

1. Sed et si quis clam vel palam auctoritate confisus de isdem paragogiis vel fontibus aquam transduxerit vel clandestinis insidiis forte subripuerit, publicis aquaeductibus eam restituere compellatur.

2. Hoc etiam praecipimus, ne in posterum a quolibet iuxta eosdem aquaeductus plantari qualescumque arbores possint, ne ex stirpibus labefactentur parietes aquaeductuum, quod antiquis etiam constitutionibus interdictum esse dignoscitur.

3. Scientibus universis, quod in posterum super huiusmodi commissis suburbanum vel praedium vel balneum vel aquae mola vel hortus, ad cuius usum aqua publica fuerit derivata, vel si quid ex his iuxta aquaeductum positum ad eum pertinet, qui plantavit arbores aquaeductibus noxias, ad quemcumque pertineat locum vel hominem vel domum, proscriptionis titulo subiacebit et fisci viribus vindicabitur: nulli super huiusmodi poena nec per sacros apices venia tribuenda.

4. Universos autem aquarios vel aquarum custodes, quos hydrophylacas nominant, qui omnium aquaeductuum huius regiae urbis custodiae deputati sunt, singulis manibus eorum felici nomine nostrae pietatis impresso signari decernimus, ut huiusmodi adnotatione manifesti sint omnibus nec a procuratoribus domorum vel quolibet alio ad usus alios avellantur vel angariarum vel operarum nomine teneantur.

5. Quod si quem ex isdem aquariis mori contigerit, eum nihilo minus qui in locum defuncti subrogatur signo eodem notari praecipimus, ut militiae quodammodo sociati excubiis aquae custodiendae incessanter inhaereant nec muneribus aliis occupentur. * ZENO A. SPONTIO. *<A XXX >

11.43.11

Imperator Anastasius. Divinam dispositionem ab inclitae recordationis principe theodosio super his, qui aquam sibi de publicis aquaeductibus seu fontibus praeberi desiderant, promulgatam hac etiam lege in sua firmitate durare sancimus, quatenus nemo vel in hac sacratissima civitate vel in provinciis sine divinis apicibus de sacro epistularum scrinio more solito edendis et iudicio tuae celsitudinis vel aliis quorum interest intimatis vel intimandis aquam de publico aquaeductu seu fonte trahere permittatur: his, quicumque nostra iussa violaverint seu violari concesserint, denarum librarum auri condemnatione aliaque gravissima indignatione feriendis. * ANASTAS. A. SERGIO PP. *<A XXX >

11.44.0. De gladiatoribus penitus tollendis.

 

11.44.1

Imperator Constantinus. Cruenta spectacula in otio civili et domestica quiete non placent. Quapropter omnino gladiatores esse prohibemus * CONSTANT. A. MAXIMO PP. *<A 325 PP. BERYTO K. OCT. PAULINO ET IULIANO CONSS.>

11.45.0. De venatione ferarum.

 

11.45.1

Imperatores Honorius, Theodosius. Occidendorum leonum cunctis facimus potestatem neque aliquam sinimus quemquam calumniam formidare.

1. Bestias autem, quae ad comitatum ab omnibus limitum ducibus transmittuntur, non plus quam septem diebus intra singulas civitates retineri praecipimus: violatoribus eorum quinas libras auri fisci viribus illaturis. * HONOR. ET THEODOS. AA. MAURIANO COM. DOMESTICORUM ET VICES AGENTI MAG. MIL.*<A 414 D. XIII K. IUN. CONSTANTIO ET CONSTANTE VV. CC. CONSS.>

11.46.0. De maiuma.

 

11.46.1

Imperatores Arcadius, Honorius. Clementiae nostrae placuit, ut maiumae provincialibus laetitia reddatur, ita tamen ut servetur honestas et verecundia castis moribus perseveret. * ARCAD. ET HONOR. AA. CAESARIO PP. *<A 396 D. VII K. MAI. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>

11.47.0. Ut armorum usus inscio principe interdictus sit.

 

11.47.1

Imperatores Valentinianus, Valens. Nulli prorsus nobis insciis atque inconsultis quorumlibet armorum movendorum copia tribuatur. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD BULEPHORUM CONSULAREM CAMPANIAE. *<A 364 D. III NON. OCT. ALTINO DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>

11.48.0. De agricolis censitis vel colonis.

 

11.48.1

Imperator Constantinus. Numquam rationibus vel colligendis frugibus insistens agricola ad extraordinaria onera trahatur, cum providentiae sit opportuno tempore his necessitatibus satisfacere. * CONST. A. AD AEMILIANUM PP. *<A 328 LECTA VII ID. MAI. ROMAE IANUARINO ET IUSTO CONSS.>

11.48.2

Imperator Constantius. Si quis praedium vendere voluerit vel donare, retinere sibi transferendos ad alia loca colonos privata pactione non possit.

1. Qui enim colonos utiles credunt, aut cum praediis eos tenere debent aut profuturos aliis derelinquere, si ipsi sibi praedium prodesse desperant. * CONSTANTIUS A. AD DULCITIUM CONSULAREM AEMILIAE. *<A 357 D. III K. MAI. MEDIOLANI CONSTANTIO A. VIIII ET IULIANO C. II CONSS.>

11.48.3

Imperatores Valentinianus, Valens. Quisquis ex desertis agris veluti vagos servos liberalitate nostra fuerit consecutus, pro fiscalibus pensitationibus ad integram terrae professionem, ex qua videlicet servi manere videntur, habeatur obnoxius.

1. Id etiam circa eos observari volumus, qui ex huiusmodi fundis servos ad possessiones suas transire permiserint. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD FAVENTIUM VIC. ITALIAE. *<A 365 D. PRID. K. AUG. MEDIOLANI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

11.48.4

Imperatores Valentinianus, Valens. Ii, penes quos fundorum dominia sunt, pro his colonis originalibus, quos in locis isdem censitos esse constabit, vel per se vel per actores proprios recepta compulsionis sollicitudine implenda munia functionis agnoscant.

1. Sane quibus terrarum erit quantulacumque possessio, qui in suis conscripti locis proprio nomine libris censualibus detinentur, ab huius praecepti communione discernimus: eos enim convenit propriae commissos mediocritati annonarias functiones sub solito exactore cognoscere. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MODESTUM PP. *<A 366 D. K. MAI. CONSTANTINOPOLI GRATIANO A. ET DAGALAIFO CONSS.>

11.48.5

Imperatores Valentinianus, Valens. Domini praediorum id quod terra praestat accipiant, pecuniam non requirant, quam rustici optare non audent, nisi consuetudo praedii hoc exigat. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD ORICUM PRAES. TRIPOLIT. *<A 366 >

11.48.6

Imperatores Valentinianus, Valens. Omnes omnino fugitivos adscripticios colonos vel inquilinos sine ullo sexus muneris condicionisque discrimine ad antiquos penates, ubi censiti atque educati natique sunt, provinciis praesidentes redire compellant. * VALENTIN. ET ET VALENS AA. AD GERMANICUM PP. GALLIARUM. *<A 366 >

11.48.7

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Quemadmodum originarios absque terra, ita rusticos censitosque servos vendi omnifariam non licet.

1. Neque vero commento fraudis id usurpet legis illusio, quod in originariis saepe actitatum est, ut parva portione terrae emptori tradita omnis integri fundi cultura adimatur.

2. Sed cum soliditas fundorum vel certa portio ad unumquemque perveniat, tanti quoque servi et originarii transeant, quanti apud superiores dominos et possessores vel in soliditate vel in parte manserunt: et emptor pretium quod dederit amissum existimet, nihilo minus venditori ad repetendos servos cum agnatione eorum vindicatione concessa.

3. Et si aliqua denique ex causa dissimulaverit legis usurpare beneficium atque iste sub hac taciturnitate decesserit, et heredibus eius et contra heredes emptoris vindicationem damus longi temporis praescriptione submota: mala fide namque possessorem esse nullus ambiget, qui aliquid contra legum interdicta mercatur. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD MAXIMUM PP. *<A XXX >

11.48.8

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Omnes profugi in alieno latebras collocantes cum emolumentis tributariis, salva tamen moderatione, revocentur, scilicet ut si, apud quos homines reperiuntur, alienos esse noverant fugitivos et profugis in lucrum suum usi sunt, hoc est sive excoluerunt agros fructibus dominis profuturos sive aliqua ab isdem sibi iniuncta novaverunt nec mercedem laboris debitam consecuti sunt, ab illis tributa quae publicis perierunt functionibus exigantur.

1. Ceterum si occultato eo profugi, quod alieni esse videntur, quasi sui arbitrii ac liberi apud aliquem se collocaverunt aut excolentes terras partem fructuum pro solo debitam dominis praestiterunt cetera proprio peculio reservantes, vel quibuscumque operis impensis mercedem placitam consecuti sunt, ab ipsis profugis quaecumque debentur exigantur: nam manifestum est privatum iam esse contractum.

2. Si qui vero inter agricolas, ut solet, ex quibuscumque commerciis huiusmodi hominibus inveniuntur esse debitores, coram partibus constitutis iudex ab obnoxiis quod debetur exposcat. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A XXX >

11.48.9

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Immunitates specialiter datae et iugatio et capitatio libris publicis et civitatum ac provinciarum encautariis sine aliqua probatione factae penes fruentes ereptae in functionem pristinam redeant. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD POP. *<A 383 D.III NON.MART.MEDIOLANI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

11.48.10

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Cum antea per singulos viros, per binas vero mulieres capitis norma sit censa, nunc binis ac ternis viris, mulieribus autem quaternis unius pendendi capitis attributum est.

1. Quocirca sublimitas tua huiusmodi census per Comanensium et Ariarathensium Armeniae secundae, Amasenorum Helenoponti et Diocaesarensium Cappadociae secundae urbes salubris et temperatae per aequationis modum monumentis publicis iubebit adnecti. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.VI K.APRIL.CONSTANTINOPOLI HONORIO ET EUODIO CONSS.>

11.48.11

Imperatores Arcadius, Honorius. Originarios colonos nullis privilegiis, nulla dignitate, nulla census auctoritate excusari praecipimus, sed amputatis omnibus, quae aliquotiens per gratiam sunt elicita, domino vel fundo esse reddendos. * ARCAD. ET HONOR. AA. AD POP. *<A XXX >

11.48.12

Imperatores Arcadius, Honorius. Servos vel tributarios vel inquilinos apud dominos volumus remanere. Nam cum metu damni deterritus unusquisque eum quem incognitum habuerit coeperit propulsare, voluntas fugiendi servis non erit: nemo enim dominum suum deserit sciens nusquam sibi latendi locum esse derelictum.

1. Sed aut cognitum sibi ingenuum unusquisque suscipiet, aut eum qui se liberum esse simulaverit a se submovebit metuens his quae statuta sunt obnoxius fieri.

2. Si quis igitur ex memoratis fugitivis apud quemlibet fuerit repertus, duodecim libras argenti fisco nostro inferat detentator, ipsi autem cuius fuit praeter eundem fugitivum alterum etiam eiusdem aestimationis inferre decernimus. * ARCAD. ET HONOR. AA. FLORENTIO. *<A XXX >

11.48.13

Imperatores Arcadius, Honorius. Definimus, ut inter inquilinos colonosve, quorum quantum ad originem pertinet vindicandam indiscreta eademque paene videtur esse condicio, licet sit discrimen in nomine, suscepti liberi vel utroque vel neutro parente censito statum paternae condicionis agnoscant.

1. Illud etiam servandum est, ut, si quando utriusque fundi idem dominus de possessione referta cultoribus ad eam colonos quae laborabat tenuitate transtulerit, idemque fundi ad diversorum iura dominorum qualibet sorte transierint, maneat quidem facta translatio, sed ita, ut praedii eius dominus, a quo coloni probantur fuisse transducti, translatorum agnationem restituat. * ARCAD. ET HONOR. AA. VINCENTIO PP. GALLIARUM.*<A 400 D.III ID.IUL.STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

11.48.14

Imperatores Arcadius, Honorius. Si coloni, quos bona fide quisque possedit, ad alios fugae vitio transeuntes necessitatem condicionis propriae declinare temptaverint, bonae fidei possessori primum oportet celeri reformatione succurri, tunc causam originis et proprietatis agitari. * ARCAD. ET HONOR. AA. VINCENTIO PP. GALLIARUM.*<A 400 D.IIII ID.IUL.MEDIOLANI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>

11.48.15

Imperatores Honorius, Theodosius. Colonos numquam fiscalium nomine debitorum ullius exactoris pulset intentio: quos ita glebis inhaerere praecipimus, ut ne puncto quidem temporis debeant amoveri. * HONOR. ET THEODOS. AA. PROBO. *<A XXX >

11.48.16

Imperatores Honorius, Theodosius. Mulier, quae fuisse originaria docebitur, si cuiuscumque liberi hominis secuta consortium in urbibus vel in quibuscumque locis victura constitit, eius omnem subolem secundum vetera constituta conveniet revocari. * HONOR. ET THEODOS. AA. PALLADIO PP. *<A 419 D.VI K.IUL. RAVENNAE MONAXIO ET PLINTA CONSS.>

11.48.17

Imperatores Honorius, Theodosius. Per colonum praeiudicium possessioni invito vel inscio domino imponi non posse et iure et legum auctoritatibus decantatur. * HONOR. ET THEODOS. AA. IOHANNI PP. *<A 422 D.ID.IUL.RAVENNAE HONORIO XIII ET THEODOSIO X.AA.CONSS.>

11.48.18

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Colonos nulla ratione ad ullum quamvis humilioris militiae locum sinimus admitti : sed nec apparitores magisteriae potestatis censibus adscriptos probari concedimus, quia in hac parte et dominorum iuri et publicae consulimus honestati. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. BASSO PP. *<A 426 >

11.48.19

Testo in lingua greca

11.48.20

Imperator Justinianus. Litibus imponentes celeritatem sancimus, si quando coloni cuiuscumque condicionis contra dominos terrae declamaverint super hoc ipso dubitantes, utrum is terrae dominus est nec ne ( eos tamen dicimus, qui non ex longo prolixoque tempore vel longinqua et inveterata redituum susceptione sufficientem habent cautelam, in quibus casibus ne contradicendi quidem licentia colonis relinquitur, longi temporis praescriptione vel redituum frequentissima consequentia colonorum impetus excludente): talem esse super redituum vel publicarum functionum praestatione formam censemus, ut, si tales coloni, quales supra diximus, idoneum fideiussorem totius summae quae ab his dependitur praestiterint, quod omnes reditus sine ulla procrastinatione, si melior causa dominorum iudicetur, eis restituent, et talis fideiussor per triennium accipiatur eoque impleto iterum renovetur, coloni in medio nullo modo super reditibus a dominis inquietentur.

1. Sin autem hoc coloni minime facere voluerint vel potuerint, tunc idem reditus per officium iudicis annui exigantur per solita tempora, in quae etiam dominis dependebantur, et deponantur in aede sacra, id est in Cimeliarchio civitatis, sub qua possessio sita est, vel si localis ecclesia ad susceptionem pecuniarum idonea non sit, in metropolitana ecclesia, ut remaneant cum omni cautela et post plenissimam definitionem vel dominis dentur vel colonis restituantur.

2. Sin autem reditus non in auro, sed in speciebus inferuntur, vel in totum vel ex parte, interim per officium iudicis fructus vendantur et pretia eorum secundum praedictum modum deponantur.

3. Haec de reditibus definientes ad publicas transeamus functiones. Et si quidem coloni more solito eas dependant, ipsi maneant in pristina consuetudine, nullo praeiudicio dominis generando, qui et quiescentibus colonis et non contradicentibus ad publicum tributarias functiones minime inferebant

3a. Sin autem moris erat dominos totam summam accipere et ex ea partem quidem in publicas vetere functiones, partem autem in suos reditus habere, tunc, si quidem fideiussor a colonis detur, eundem fideiussorem dominis sine praeiudicio litis tantam summam inferre, quantam tributa publica faciunt, ut a dominis publicis rationibus persolvatur: nullo ex hoc colonis praeiudicio generando. Super reditibus enim domini fideiussore fiant contenti.

4. Sin autem fideiussione cessante ad sequestrationem res veniat et pecuniae deponantur, ex earum summa tantam iudices separare, quanta ad publicas sufficiat functiones, et eam disponere dominum accipere, quatenus ipse eam persolvens publicas accipiat securitates: reliqua quantitate, quae in reditus puros remanet, in tuto collocanda et litis terminum expectante:

5. Nullo praeiudicio sive colonis sive dominis ex huiusmodi fideiussione vel sequestratione vel publicarum functionum solutione generando: sed omni causa in suspenso manente, donec iudicialis sententia, quae de toto negotio procedit, omnem rem aperiat et ostendat, quis dominus terrae constitutus est et ad quem publicarum functionum securitas debet in posterum fieri, seu reditus vel pervenire vel permanere. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 RECITATA SEPTIMO IN NOVO CONSISTORIO PALATII IUSTINIANI.D.DECIO VC.CONS. >

11.48.21

Imperator Justinianus. Ne diutius dubitetur, si quis ex adscripticia et servo vel adscripticio et ancilla fuisset editus, cuius status sit, vel quae peior fortuna sit, utrumne adscripticia an servilis, sancimus ea quidem, quae in anterioribus legibus cauta sunt pro tali progenie, quae ex mulieribus adscripticiis et viris liberis progenita sit, in suo statu relinqui, et sit adscripticia proles ex tali copulatione procreata.

1. Si quis autem vel ex servo et adscripticia, vel ancilla et adscripticio fuerit editus, matris suae ventrem sequatur et talis sit condicionis, qualis et genetrix fuit, sive ancilla sive adscripticia: quod hactenus in liberis tantum et servis observabatur. Quae etenim differentia inter servos et adscripticios intellegetur, cum uterque in domini sui positus est potestate, et possit servum cum peculio manumittere et adscripticium cum terra suo dominio expellere. * IUST. A. AD SENATUM. *<A 530 >

11.48.22

Imperator Justinianus. Cum scimus nostro iure nullum praeiudicium generari cuidam circa condicionem neque ex confessionibus neque ex scriptura, nisi etiam ex aliis argumentis aliquid accesserit incrementum, sancimus solam conductionem vel aliam quamcumque scripturam ad hoc minime sufficere nec adscripticiam condicionem cuidam inferre, sed debere huiusmodi scripturae aliquid advenire adiutorium, quatenus vel ex publici census adscriptione vel ex aliis legitimis modis talis scriptura adiuvetur.

1. Melius etenim est in huiusmodi difficultatibus ex pluribus capitulis condiciones ostendi et non solis confessionibus neque scripturis homines forte liberos ad deteriorem detrahi fortunam.

2. Sin autem et scriptura et post scripturam confessio seu depositio, sine vi et necessitate tamen, intervenerit ( quid enim, si etiam conductionale instrumentum vel alium chartulam, in qua subscripsit, intimavit et inter acta deposuit sese colonum fuisse adscripticium?), tunc ex utroque genere obligationis, id est tam scripturae quam confessionis vel depositionis, talem eum esse credendum, qualem et scripsit et inter acta deposuit.

3. Illud quoque non ineleganter dubitabatur, si coloni filius per triginta annorum curricula vel forsitan quadraginta seu ampliora, adhuc vivente patre et agriculturam peragente, ipse in libera conversatione morabatur, et dominus terrae, quia per patrem ei satisfiebat, non etiam eius praesentiam exigebat, an post obitum patris, vel postquam inutilis is forte existat et ruri non idoneus, potest excusari filius, longinqua libertate abutendo et quod per multos annos neque agrum coluit neque aliquid colonarii operis celebravit, cum non possit dominus incusari propter suam desidiam, cui per patrem eius omne quod voluerat accedebat.

4. In omnibus itaque huiuscemodi speciebus satis acerbum nobis videtur domino praeiudicari colonorum absentia eorum, qui in rure nati et postea absentes per suos vel patres vel fratres vel cognatos agriculturam peragebant. Cum enim pars quodammodo corporis eius per cognationem in fundo remanebat, non videtur neque peregrinari neque in libertate morari.

5. Maneat itaque domino ius inconcussum, et donec eius vel antiquitas vel posteritas vel cognatio in agrum remanet, ipse videatur ibi resedisse. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 D.X K…CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV.CC.>

11.48.23

Imperator Justinianus. Cum satis inhumanum est terram quae ab initio adscripticios habebat suis quodammodo membris defraudari et colonos in aliis terris demorantes dominos terrae maximis damnis adficere, censemus, quemadmodum in curialium condicione nemo ex temporali cursu liberatur, ita nec adscripticiae condicioni suppositus ex annalibus curriculis, quantacumque emanaverint, vel quacumque prolixa negotiatione aliquis sibi vindicet libertatem: sed remaneat adscripticius et inhaereat terrae. Et si se celaverit vel separare conatus fuerit, secundum exemplum servi fugitivi sese diutinis insidiis furari intellegatur et sit suppositus una cum subole sua, etsi in alia terra eam fecerit, huiusmodi fortunae et capitali illationi, nulla liberatione ei penitus competente.

1. Cum autem Anastasiana lex homines qui per triginta annos colonaria detenti sunt condicione voluit liberos quidem permanere, non autem habere facultatem terra derelicta in alia loca migrare, et ex hoc quaerebatur, si etiam liberi eorum cuiuscumque sexus, licet non triginta annos fecerint in fundis vel vicis, deberent colonariae esse condicionis an tantummodo genitor eorum, qui per triginta annos huiusmodi condicioni illigatus est: sancimus liberos colonorum esse quidem in perpetuum secundum praefatam legem liberos et nulla deteriore condicione praegravari, non autem habere licentiam relicto suo rure in aliud migrare, sed semper terrae inhaereant, quam semel colendam patres eorum susceperunt.

2. Caveant autem possessionum domini, in quibus tales coloni constituti sunt, aliquam innovationem vel violentiam eis inferre. Si enim hoc approbatum fuerit et per iudicem pronuntiatum, ipse provinciae moderator, in qua aliquid tale fuerit perpetratum, omnimodo provideat et laesionem, si qua subsecuta est, eis resarcire et veterem consuetudinem in reditibus praestandis eis observare: nulla nec tunc licentia concedenda colonis fundum ubi commorantur relinquere.

3. Et hoc tam in ipsis colonis quam in subole eorum qualiscumque sexus vel aetatis sancimus, ut et ipsa semel in fundo nata remaneat in possessione sub isdem modis isdemque condicionibus, sub quibus etiam genitores eius manere in alienis fundis definivimus.

4. Nemini autem liceat vel adscripticium vel colonum alienum scienti prudentique in suum ius suscipere.

5. Sed et si bona fide eum susceperit, postea autem reppererit eum alienum esse constitutum, admonente domino vel ipsius adscripticii vel terrae et hoc faciente per se vel per procuratorem suum hunc restituere cum omni peculio et subole sua: et si hoc facere supersederit, omnis quidem temporis, quo apud eum remoratus est, publicas functiones sive terrenas sive animales pro eo inferre compelletur cura et provisione tam eminentissimae praefecturae quam praesidis provinciae: coartetur autem et sic ad restitutionem eius secundum veteres constitutiones et poenas eis insertas. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531-534 >

11.48.24

Imperator Justinianus. Si qui adscripticiae condicionis constituti mulieres liberas quacumque mente aut quacumque machinatione sive scientibus dominis sive ignorantibus sibi uxores coniunxerunt vel postea coniunxerint, in sua libertate permanere tam eas quam prolem quae ex eis cognoscitur procreata sancimus: illo procul dubio observando, ut, si ex libero marito et adscripticia uxore partus fuerit editus, is maternae condicionis maculam, non paternam sequatur libertatem.

1. Sed ne adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime verendum est, ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit ab adscripticio perpetratum, liberam habere potestatem dominum eius sive per se sive per praesidem provinciae talem hominem castigatione moderata corrigere et abstrahere a tali muliere. Quod si neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam reversuram. * IUST. A. HERMOGENI MAG. OFF. *<A XXX >

11.49.0. De capitatione civium censibus eximenda.

 

11.49.1

Imperator Constantinus. Plebs urbana, sicut in orientalibus quoque provinciis observatur, minime in censibus pro capitatione sua conveniatur, sed iuxta hanc iussionem nostram immunis habeatur. * CONSTANT. A. AD EUSEBIUM VIRUM PERFECTISSIMUM PRAES. LYCIAE ET PAMPHYLIAE.*<A 313 D.K.IUN.CONSTANTINO A.III ET LICINIO III CONSS.>

11.50.0. In quibus causis coloni censiti dominos accusare possunt.

 

11.50.1

Imperator Constantinus. Quisquis colonus plus a domino exigitur, quam ante consueverat et quam in anterioribus temporibus exactus est, adeat iudicem, cuius primum poterit habere praesentiam, et facinus comprobet, ut ille, qui convincitur amplius postulare, quam accipere consueverat, hoc facere in posterum prohibeatur, prius reddito quod superexactione perpetrata noscitur extorsisse. * CONST. A. AD MAXIMUM VIC. ORIENTIS. *<A XXX PP.ID. >

11.50.2

Imperatores Arcadius, Honorius. Coloni censibus dumtaxat adscripti, sicuti ab his liberi sunt, quibus eos tributa subiectos non faciunt, ita his, quibus annuis functionibus et debito condicionis obnoxii sunt, paene est ut quadam servitute dediti videantur.

1. Quo minus est ferendum, ut eos audeant lite pulsare, a quibus ipsos utpote a dominis una cum possessionibus distrahi posse dubium non est.

2. Quam de cetero licentiam submovemus, ne quis audeat domini in iudicio nomen lacessere, et cuius ipsi sunt, eiusdem omnia sua esse cognoscant.

3. Cum enim saepissime decretum sit, ne quid de peculio suo cuiquam colonorum ignorante domino praedii aut vendere aut alio modo alienare liceret, quemadmodum contra eius personam aequo poterit consistere iure, quem nec propria quidem leges sui iuris habere voluerunt et adquirendi tantum, non etiam transferendi potestate permissa, domino et adquirere et habere voluerunt?

4. Sed ut in causis civilibus huiusmodi hominum generi adversus dominos vel patronos et aditum intercludimus et vocem negamus exceptis superexactionibus, in quibus retro principes facultatem eis super hoc interpellandi praebuerunt, ita in criminum accusatione quae publica est non adimitur eis propter suam suorumque iniuriam experiendi licentia. * ARCAD. ET HONOR. AA. NEBRIDIO COM. ASIAE. *<A XXX >

11.51.0. De colonis Palaestinis.

 

11.51.1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Cum per alias provincias, quae subiacent nostrae serenitatis imperio, lex a maioribus constituta colonos quodam aeternitatis iure detineat, ita ut illis non liceat ex his locis quorum fructu relevantur abscedere nec ea deserere quae semel colenda susceperunt, neque id Palaestinae provinciae possessoribus suffragetur, sancimus, ut etiam per palaestinas nullus omnino colonorum suo iure velut vagus ac liber exsultet, sed exemplo aliarum provinciarum ita domino fundi teneatur, ut sine poena suscipientis non possit abscedere: addito eo, ut possessionis domino revocandi eius plena tribuatur auctoritas. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CYNEGIO PP. *<A XXX >

11.52.0. De colonis Thracensibus.

 

11.52.1