(… Testi Latini – felicemassaro.it)

11.25.0. De annonis civilibus.

 

11.25.1

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius. Annonas publicas non tam titulis dignitatum quam singulorum viritim meritis attributas divi Constantini liberalitate sat claruit.

1. Ideoque nihil ex his scholarum nomine vindicetur, sed pro uniuscuiusque merito quae sunt concessa serventur, ut, quicumque perceptarum annonarum emolumenta vel in heredes proprios iure sanguinis transfuderunt vel in extraneos distractionis titulo transscripserunt, maneat, quod gestum est vel hereditatis merito vel alienationis arbitrio. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. PROCULO PU. *<A 392 D. VII K. IUL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>

11.25.2

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius. Centum viginti quinque modios frumenti praeter solitum canonem per singulos dies de praesenti sexta indictione ex die kalendarum ianuariarum nomine parapeteumatis de horreis publicis huius almae urbis insita nostrae pietatis liberalitate tribuimus, datis sacris apicibus ad sublimissimam quoque per orientem praefecturam, quibus possit et modum nostrae donationis agnoscere et incunctanter praebere quae iussimus.

1. Quam modiationem iugiter et in perpetuum civibus nostris debere conferri valitura in aevum hac lege sancimus. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. TATIANO PP. *<A 392 >

11.26.0. De mendicantibus validis.

 

11.26.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Cunctis adfatim, quos in publicum quaestum incerta mendicitas vocabit, inspectis exploretur in singulis et integritas corporum et robur annorum, atque inertibus et absque ulla debilitate miserandis necessitas inferatur, ut eorum quidem, quos tenet condicio servilis, proditor studiosus et diligens dominium consequatur, eorum vero, quos natalium sola libertas prosequatur, colonatu perpetuo fulciatur, quisquis huiusmodi lenitudinem prodiderit ac probaverit: salva dominis actione in eos, qui vel latebram forte fugitivis vel mendicitatis subeundae consilium praestiterunt. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD SEVERUM PU. *<A 382 D. XII K. IUL. PATAVI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>

11.27.0. De nautis Tiberinis.

 

11.27.1

Imperatores Valentinianus, Valens. Qui navem Tiberinam habere fuerit ostensus, onus rei publicae necessarium agnoscat. Quaecumque igitur navigia in alveo tiberis inveniuntur, competentibus et solitis obsequiis mancipentur, ita ut nullius dignitas aut privilegium ab hoc officio vindicetur * VALENTIN. ET VALENS AA. AD SYMMACHUM PU. *<A 364 D. VIII ID. OCT. ALTINO DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>

11.28.0. De frumento Alexandrino.

 

11.28.1

Imperatores Honorius, Theodosius. In aestimatione frumenti, quod ad civitatem Alexandrinam convehitur, quidquid de crithologia et zygostasii munere et pro naucleriorum tuenda substantia eminentia tua disposuit, roboramus.

1. Atque ut curialibus praedae auferatur occasio, iubemus eos ad huiusmodi sollicitudinem adfectandam numquam accedere, sed designata officia tuis provisionibus examinata sollicitudinem praedictam implere. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 412 D. V K. FEBR. CONSTANTINOPOLI HONORIO VIIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.>

11.28.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Diurnos centum et decem modios alimoniis Alexandrinae civitatis addi decernimus, ut nemo privetur eo, quod nunc usque percepit, et perissochoregiae nomen penitus amputetur et tesserae designentur et nostrae pietatis nomine censeantur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ISIDORO PP. *<A 436 D. PRID. NON. IUN. CONSTANTINOPOLI ISIDORO ET SENATORE CONSS.>

11.29.0. De Alexandriae primatibus.

 

11.29.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Corporatos civitatis alexandrinae repurgandi fluminis onere liberamus et pro tenore et dispositione tua quadringentos solidos ex dinummio vectigali memoratae civitatis praecommodari decernimus, ita ut ex titulo navium omnibus modis repensetur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ISIDORO PP. *<A 436 D. PRID. NON. IUN. CONSTANTINOPOLI ISIDORO ET SENATORE CONSS.>

11.30.0. De iure rei publicae.

 

11.30.1

Imperator Antoninus. Si quid adversus rem publicam indefensam in ea specie, in qua neque defensores creati fuerint neque ut crearentur placuerit, statutum est, actionibus eius nihil est praeiudicatum. * ANT. A. DIONYSIO. *< >

11.30.2

Imperator Antoninus. An res publica, in cuius locum vos successistis eo, quod satisfecisse debito proponitis, ius pignoris in eo fundo habeat, apud suum iudicem quaeritur. Si enim neque beneficio sibi concesso id ius nacta est neque specialiter in obligatione pignoris sibi prospexit, causa eius non separatur a ceteris creditoribus, qui habent personalem actionem * ANT. A. APHRODISIO. *< >

11.30.3

Imperator Alexander Severus. Rem publicam ut pupillam extra ordinem iuvari moris est. * ALEX. A. SATURNINO. *< >

11.30.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si secundum legem civitatis res publica, cuius meministi, ruina collapsis aedificiis tuis distraxit aream, nihil contra huius legis tenorem rector provinciae fieri patietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URBANO. *< X>

11.31.0. De administratione rerum publicarum.

 

11.31.1

Imperator Philippus. Fundum vectigalem, si suis quibusque temporibus debitae quantitates inferantur, invito possessore auferri non posse manifestum est. * PHILIPP. A. CRESCENTIAE. *<A XX>

11.31.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Contra eos, qui rem publicam administrantes per officii necessitatem sub condicione relicti fideicommissi satis accipere debuerunt, quanti rei publicae interest satis non esse acceptum, dirigendam actionem perspicitis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIO ET ZENODORO. *<A 294 PP. VII K. DEC. CC. CONSS.>

11.32.0. De vendendis rebus civitatis.

 

11.32.1

Imperatores Severus, Antoninus. Si sine ulla condicione praedia vendente re publica comparasti, perfecta venditione nulla ratione vereris, ne adiectione facta auferri tibi dominium possit. Tempora enim adiectionibus praestituta ad causas fisci pertinent, nisi si qua civitas propriam legem habeat * SEV. ET ANT. AA. HERCULIANO. *<A XX>

11.32.2

Imperator Antoninus. Quamvis incrementum conductioni factae publici praedii videtur offerri, non tamen additamenti specie oportet fidem locationis infringi, praesertim cum tantum iam temporis ex contractu decessisse proponas. * ANT. A. *<A XX>

11.32.3

Imperator Leo. Si qua hereditatis vel legati seu fideicommissi aut donationis titulo domus aut annonae civiles aut quaelibet aedificia vel mancipia ad ius inclitae urbis vel alterius cuiuslibet civitatis pervenerunt sive pervenerint, super his licebit civitatibus venditionis pro suo commodo inire contractum, ut summa pretii exinde collecta ad renovanda sive restauranda publica moenia dispensata proficiat.

1. Indefessa vero cura prospicientes, ne quis adversus commoda civitatum quicquam moliri possit incommodum, sed sine ulla fraude seu nundinatione vel colludio seu coniventia huiusmodi venditiones procedant, hoc in posterum observandum esse censemus, ut, si quidem ad hanc inclitam urbem domum vel civiles annonas aut alia quaelibet aedificia aut mancipia pertinentia contigerit venumdari, non aliter nisi imperiali auctoritate vendantur.

2. In provinciis vero praesentibus omnibus seu plurima parte tam curialium quam honoratorum et possessorum civitatis, ad quam res pertinent praedictae, propositis sacrosanctis scripturis singillatim unumquemque eorum qui convenerint iubemus sententiam quam putent utilem patriae suae designare, ut ita demum decreti recitatione in provinciali iudicio interveniente emptor competentem possit habere cautelam.

3. Hos autem venditionum contractus, sive iam completi fuerunt seu postea ineundi fuerint, stabiles esse censemus. * LEO A. ERYTHRIO PP. *<A 469 D. V K. MART. MARCIANO ET ZENONE CONSS.>

11.33.0. De debitoribus civitatum.

 

11.33.1

Imperator Antoninus. Non prius debitorem rei publicae honorem in re publica subire quam id quod debere constiterit conventus exsolverit, tam meis quam divorum principum constitutionibus declaratur. * ANT. A. DIODOTO. *<>

11.33.2

Imperator Constantinus. Apud eos, quos superstites integris facultatibus esse pervideris vel quorum heredes incolumia retinent patrimonia, sortes rei publicae perseverare debebunt, ita tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exsolvant, cum simul et rei publicae utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti minime nutriri.

1. Et quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui debitor rei publicae civitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicae sumeret, donaverit vel distraxerit vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari.

1a. Itaque quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen civitati alicui invenitur obnoxium, iudex omni diligentiae sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur.

1b. Ab eo autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem quae apud eum resederit transferri ad idoneum oportebit.

2. Quod si quispiam debitor rei publicae civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum ius vetus et rescripta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere.

3. Quod si quis debitor non comparaverit vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex eius bonis possideat, id debitum convenit ad dispendium rei publicae pertinere. Ideoque cura patris civitatis apud idoneos vel dominos rusticorum praediorum pecunia collocanda est. * CONSTANT. A. VERINO SUO SALUTEM. *<A 314 PP.III K.FEBR.VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

11.34.0. De periculo nominatorum.

 

11.34.1

Imperator Gordianus. Hi, qui a te collegaque tuo magistratus creati sunt, etiamsi maxime fideiussores non exegistis, tamen si per id temporis quo magistratus honor deponebatur solvendo fuerunt, periculo vos creationis non fecerunt obnoxios ex eo, quod casu aliquo patrimonium eorum mutilatum sit, cum cessationi suae id debeant imputare damnaque rei publicae, si qua ob culpam eorum passa est, sarcire, qui, cum nomine publico eos convenire potuissent, id facere supersederunt. * GORD. A. SEVERINO. *<A XXX >

11.34.2

Imperator Gordianus. Si successoris tui successor non idoneum loco suo magistratum denominavit, administrationis eius periculum ad personam tuam spectare nequaquam potest. Etenim nominati successoris dumtaxat quisque periculum suscipere compellitur nec ad nominatoris nominatorem manus iure porrigi possunt * GORD. A. RUFINO. *<A XXX >

11.35.0. De periculo eorum qui pro magistratibus intervenerunt.

 

11.35.1

Imperator Antoninus. Fideiussorem magistratuum in his quae ad rei publicae administrationem pertinent teneri, non in his quae ob culpam vel delictum eis poenae nomine inrogentur, tam mihi quam divo severo patri meo placuit. * ANT. A. AUGUSTALI. *<>

11.36.0. Quo quisque ordine conveniatur.

 

11.36.1

Imperator Antoninus. Etsi duobus simul cura pecuniae civitatis, non tamen separatis portionibus mandetur, singuli non pro virili portione, sed in solidum rei publicae obligantur.

1. Cum autem de indemnitate eius quaeritur, prius eius bona qui administravit ac mox, si satisfieri non potuerit, collegae conveniuntur.

2. Vos tamen, qui heredes unius ex curatoribus extitistis, damnum si quod post mortem eius dolo vel culpa collegarum accessit, onerari non est rationis. * ANT. A. LUCIANO. *<A XXX >

11.36.2

Imperator Gordianus. Quotiens duobus non separatim, sed pro indiviso munus iniungitur, et ita, ut unusquisque eorum periculo soliditatis videatur obstrictus, manus ad nominatorem, priusquam utrique qui id munus administraverunt sollemniter fuerint excussi, nulla ratione possunt porrigi.

1. Si vero separatis portionibus ad munus nominati sunt, prius pro portione conveniantur qui administraverint, item fideiussores eorum: si nec ab his quidem indemnitas fuerit servata, tunc demum creatorem ac, si nec is quidem sufficiat, novissime participem muneris conveniri debere praeses non ignoret. * GORD. A. VALENTI. *<A XXX >

11.36.3

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus. Si ita duumviri creati estis, ut mutuo periculo teneamini, in dubium non venit vicariis damnis vos esse obstrictos, cum in magistratibus prius nominatores conveniendos esse ( hoc quod in persona vestra custodiri considerastis) constitutum est. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. THEODOSIO. *<A XXX >

11.36.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum te et collegam tuum magistratus vestri tempore publicum fenus collocasse proponas nec potuisse debitum a quibusdam rei publicae restitui, cum paratus sis pro te id quod solus gessisti satis rei publicae facere, consequens est rem publicam, si separati actus vestri fuerint, contra successores collegae tui vel rerum eius possessores prius ob personam eius progredi et, si solida indemnitas rei publicae servata non fuerit, nominatores eius interpellare ac postremo loco, si quid ex nomine collegae tui defuerit, ob culpae nexum te interpellare. Priores nominatores enim veluti fideiussores placuit obstringi * DIOCL. ET MAXIM. AA. DIONI. *<A XXX >

11.37.0. Ne quis liber invitus actum rei publicae gerere cogatur.

 

11.37.1

Imperator Alexander Severus. Si, ut proponis, decreto ordinis ad libertatem ductus es, non debere te invitum actum rei publicae administrare curator rei publicae non ignorat, praesertim cum servi eiusmodi officia administrare debeant. * ALEX. A. URBICO. *<A XXX >

11.37.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si, cum ingenuus esses, ad actum gerendum a re publica compelleris, auxilium praesidis et iuris praesidia prout usus exigebat implorare potuisti. * DIOCL. ET MAXIM. AA. TIBERIO. *<A XXX >

11.38.0. Iniuncti muneris sumptus ad omnes collegas pertinere.

 

11.38.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum ad munus exhibendarum angariarum cum aliis creatus a consortibus muneris sollicitudine deserta solum te functum esse proponas, sumptuum detrimenta, si qua acciderunt, collatione eorum, quos munus oportuit participare, provisione praesidis dividentur. Qui si etiam a te obsequium derelictum esse cognoverit, quid censurae publicae congruit, non ignoret * DIOCL. ET MAXIM. AA. DIODORO. *<A XXX >

11.39.0. De his qui ex officio quod administraverunt conveniuntur.

 

11.39.1

Imperator Alexander Severus. Fenoris rei publicae, quod non tua culpa perditum esse apparuerit, sufficit sortis damnum, non etiam usurarum sustinere. * ALEX. A. OCTAVIO. *<A XXX >

11.40.0. De solutionibus et liberationibus debitorum civitatis.

 

11.40.1

Imperator Alexander Severus. Cautiones servorum publicorum ita demum firmam securitatem debitoribus praestant, si curatorum adsignantium vel eorum quibus exigendi ius est auctoritate subnixae sunt.

1. Cum autem is qui exsolvisse dicitur solam scripturam actoris suscipientis pecuniam promet, ea tantum defensio consuevit admitti, si quod exsolutum est rationi rei publicae profecisse doceatur.

2. Sane curator vester, si fraude servi constiterit effectum, ut interciperentur a curatore illatae a debitoribus quantitates, de peculio eius quod eo modo deest restituet. * ALEX. A. QUATTUORVIRIS ET DECURIONIBUS FABRATERNORUM. *<A XXX >

11.41.0. De spectaculis et scaenicis et lenonibus.

 

11.41.1

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus. Non invidemus, sed potius cohortamur amplectenda felicis populi studia, gymnici ut agonis spectacula reformentur. Verumtamen cum primates viri populi studiis ac voluptatibus grati esse cupiant, promptius permittimus, ut integra sit voluptas, quae volentium celebretur impensis * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD HESPERIUM PROCONS. AFRICAE. *<A 376 D.VI ID.MART.TRIVERIS VALENTE V ET VALENTINIANO AA.CONSS.>

11.41.2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quisquis equosus, quos vel serenitas nostra vel ordinarii consules tribuunt voluptatibus, ad commodum compendiumque privatum abduxerit, unius librae auri condemnatione multetur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD VALERIANUM PU. *<A 381 D.VIII K.MAI.TRIVERIS EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.>

11.41.3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Eos qui agitandi munus exercent illustris auctoritas tua nullis praeter circense certamen adfici noverit oportere suppliciis. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD VALERIANUM PU. *<A 381 D.VIII ID.MAI.EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS.>

11.41.4

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius. Si qua in publicis porticibus vel in his civitatum locis, in quibus nostrae solent imagines consecrari, pictura pantomimum veste humili et rugosis sinibus agitatorem aut vilem offerat histrionem, ilico revellatur neque umquam posthac liceat in loco honesto inhonestas adnotare personas.

1. In aditu vero circi vel in theatri proscaeniis ut collocentur, non vetamus. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 394 D.III K.IUL.HERACLEAE ARCADIO A.III ET HONORIO A.II CONSS. >

11.41.5

Imperatores Honorius, Theodosius. Nemo iudicum ex quamcumque civitate in aliud oppidum vel ex provinciae solo equos curules aurigas bestias histriones cives temptet traducere, ne, dum popularibus plausibus intemperanter serviunt, et publicarum rerum statum fatigent et festivitatem impediant in cunctis oppidis celebrandam: ita ut, si quis hanc violaverit iussionem, poena teneatur ea, quae legum violatores persequitur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 409 D.VIII ID.AUG.CONSTANTINOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA.CONSS.>

11.41.6

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Lenones patres et dominos, qui suis filiabus vel ancillis peccandi necessitatem imponunt, nec iure frui dominii nec tanti criminis patimur libertate gaudere.

1. Igitur tali placet eos indignatione subduci, ne potestatis iure frui valeant neve quid eis ita possit adquiri. Sed ancillis filiabusque, si velint, conductisve pro paupertate personis, quas sors damnavit humilior, episcoporum liceat, iudicum etiam defensorumque implorato suffragio omni miseriarum necessitate absolvi, ita ut, si insistendum eis lenones esse crediderint vel peccandi ingerant necessitatem invitis, non amittant solum eam quam habuerant potestatem, sed proscripti poenae mancipentur exilii metallis addicendi publicis: quae minor poena est, quam si praecepto lenonis cogatur quispiam coitionis sordes ferre, quas nolit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 428 D.XI K.MAI.FELICE ET TAURO CONSS.>

11.41.7

Testo in lingua greca

 

11.42.0. De expensis publicorum ludorum.

 

11.42.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum praesidem provinciae impensas, quae in certaminis editione erogabantur, ad refectionem murorum transtulisse dicas, et quod salubriter derivatum est non revocabitur et sollemne certaminis spectaculum post restitutam murorum fabricam iuxta veteris consuetudinis legem celebrabitur.

1. Ita enim et tutelae civitatis instructae murorum praesidio providebitur et instaurandi agonis voluptas, confirmatis his quae ad securitatis cautionem spectant, insecuti temporis circuitione repraesentabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCELLO. *<>

11.43.0. De aquaeductu.

 

11.43.1

Imperator Constantinus. Possessores, per quorum fines formarum meatus transeunt, ab extraordinariis oneribus volumus esse immunes, ut eorum opera aquarum ductus sordibus oppleti mundentur, nec ad aliud superindictae rei onus isdem possessoribus attinendis, ne circa res alias occupati repurgium formarum facere non occurrant.

1. Quod si neglexerint, amissione possessionum multabuntur: nam fiscus eius praedium obtinebit, cuius neglegentia perniciem formae congesserit.

2. Praeterea scire eos oportet, per quorum praedia aquaeductus commeat, ut dextra laevaque de ipsis formis quindecim pedibus intermissis arbores habeant: observante officio iudicis, ut, si quo tempore pullulaverint, excidantur, ne earum radices fabricam formae corrumpant. * CONST. A. AD MAXIMILIANUM CONSULAREM AQUARUM. *<A 330 D.XV K.IUN.GALLICANO ET SYMMACHO CONSS.>

11.43.2

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Si quis de cetero vetiti furoris audacia florentissimae urbis commoda voluerit mutilare aquam ad suum fundum ex aquaeductu publico derivando, sciat eundem fundum fiscalis tituli proscriptione signatum privatis rebus nostris adgregandum. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. PANCRATIO PU. *<A 389 D.VIII… CONSTANTINOPOLI TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

11.43.3

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Eos, qui aquae copiam vel olim vel nunc per nostra indulta meruerunt, usum aut ex castellis aut ex ipsis formis iubemus elicere neque earum fistularum quas matrices vocant cursum ac soliditatem attemptare vel ab ipso aquaeductu trahere.

1. Quod si quis aliter fecerit, non solum id quod prius iure beneficii fuerat consecutus amittat, verum pro condicione quoque personae severissima poena plectetur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. ALBINO PU.ROMAE. *<A 389 D.V K.SEPT.ROMAE.TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

11.43.4

Imperatores Arcadius, Honorius. Usum aquae veterem longoque dominio constitutum singulis civibus manere censemus nec ulla novatione turbari, ita tamen, ut quantitatem singuli, quam veteri licentia percipiunt, more usque in praesentem diem perdurante percipiant: mansura poena in eos, qui ad inrigationes agrorum vel hortorum delicias furtivis aquarum meatibus abutuntur. * ARCAD. ET HONOR. AA. ASTERIO COM. ORIENTIS. *<A 397 D.K.NOV.CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

11.43.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Si quis per divinam liberalitatem meruerit ius aquae, non viris clarissimis rectoribus provinciarum, sed tuae praecellentissimae sedi caelestes apices intimare debebit: condemnatione contra illum qui preces moderatoribus insinuare conatur quinquaginta librarum auri et contra universos administratores qui rescriptum per subreptionem elicitum suscipere moliuntur proponenda, apparitoribus nihilo minus eorundem virorum clarissimorum provinciae moderatorum animadversionibus pro vigore tui culminis subiugandis: et amplissima tua sede dispositura, quid in publicis thermis, quid in nympheis pro abundantia civium convenit deputari, quid his personis, quibus nostra perennitas indulsit, ex aqua superflua debeat impertiri. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440-441 >

11.43.6

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Omnis servitus aquarum aquaeductus hadriani sive domorum sive possessionum sive suburbanorum sive balneorum vel per divinos adfatus intimatos in quolibet iudicio vel per usurpationem impertitos penitus exprobretur: maluimus etenim praedictum aquaeductum nostri palatii publicarum thermarum ac nymphaeorum commoditatibus inservire. Et decernimus hanc dispositionem modis omnibus in posterum servari, nemini licentia tribuenda ab eodem aquaeductu precibus oblatis usum aquae petere vel eum audere perforare: scientibus his, qui qualibet ratione putaverint ad huiusmodi molimen accedere, vel officio, si ausum fuerit instruere vel minus instructis precibus parere, centena pondo auri multae nomine fiscalibus rationibus se esse illaturos.

1. Super his sancimus sulcum publicum aquarum nullis intra decem pedes arboribus coartari, sed ex utroque latere decempedale spatium integrum illibatumque servari.

2. Praeterea de plumbeis fistulis ducentibus ad thermas, quae achillis nuncupantur, quas providentia tuae magnificentiae factas esse cognovimus, eandem formam servari censemus.

3. Etenim memoratas fistulas thermis tantum et nymphaeis, quibus eminentia tua deputaverit, volumus inservire: facultate praebenda tuae sublimitatis apparitoribus circumeundi sine formidine domus suburbana balnea ad requirendum, ne qua deceptio vel suppressio vel insidiae contra publicam utilitatem a quoquam penitus attemptetur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440?>

11.43.7

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Ad reparationem aquaeductus huius almae urbis omnia vectigalia, quae colligi possunt ex universis scalis huius inclitae urbis et ex operariis qui cyzicenii dicuntur, ad refectionem eiusdem aquaeductus procedere: illo videlicet observando, ut nemo eorum qui ius aquae possident quamcumque descriptionem sustineat: nam exsecrabile videtur domos huius almae urbis aquam habere venalem. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. EUTYCHIANO PP. *<A XXX >

11.43.8

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7