Codex Iustinianus – Liber III

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

1g . Si enim patronus adversus res, quas libertus eius ex castris quaesivit sui iuris indubitanter constitutus, praeteritus fuerit ab ingrato liberto, tamen contra eiusmodi peculium contra tabulas bonorum possessionem non habet secundum veterum legum sanctionem, quemadmodum oportet praefata peculia, quae ad instar castrensis peculii introducta sunt, de inofficioso querellae esse supposita?

2 . Sed haec obtinere oportet, donec in sacris parentum suorum constituti sunt hi qui quasi castrense peculium possident. Si enim sui iuris efficiantur, procul dubio est eorum testamenta et pro ipsis rebus, quas antea ex quasi castrensi peculio habebant, posse de inofficioso querellam sustinere, cum neque nomen peculii permanet, sed aliis rebus confunditur et similem fortunam recipit, quemadmodum et ceterae res eorum, et unum congregatur ex omnibus patrimonium * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV CC.>

3.29.0. De inofficiosis donationibus.

 

3.29.1

Imperator Philippus . Si, ut adlegatis, mater vestra ad deludendam inofficiosi querellam paene universas facultates suas, dum ageret in rebus humanis, factis donationibus sive in quosdam liberos sive in extraneos exhausit ac postea vos ex duabus unciis fecit heredes easque legatis et fideicommissis exinanire gestivit, non iniuria iuxta formam super inofficioso testamento constitutorum subveniri vobis utpote quartam partem non habentibus desideratis. * PHILIPP. A. NICANORI ET PAPINIANAE. *<A 245 PP. XIIII K. SEPT. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

3.29.2

Imperatores Valerianus, Gallienus . Pater si omne patrimonium suum impetu quodam immensae liberalitatis in filium effudit, aut in potestate is permansit, et arbitri familiae erciscundae officio congruit, ut tibi quartam debitae ab intestato portionis praestet incolumen, aut emancipatus fuerit, et, quia donatio non indiget alieno adminiculo, sed suis viribus nititur, iuxta constitutiones is qui provinciam regit ad similitudinem inofficiosi querellae auxilium tibi aequitatis impertiet. * VALER. ET GALLIEN. AA. AETIAE. *<A 256 PP. VI K. AUG. MAXIMO II ET GLABRIONE CONSS.>

3.29.3

Imperatores Valerianus, Gallienus. . Precibus quidem tuis proposita rescripta eos parentes denotant, qui, cum testamento facto vivi patrimonium suum immensis donationibus exinanissent, inane nomen heredum liberis reliquissent. Sed ad intestatos quoque eadem ratio aequitatis extenditur * VALER. ET GALLIEN. AA. AELIANO. *<A 257 PP. X K. NOV. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

3.29.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si filius tuus immoderatae liberalitatis effusione patrimonium suum exhausit, praesidis provinciae auxilio uteris, qui discussa fide veri, si in integrum restitutionem ex filii persona competere tibi ob improbabilem donationis enormitatem animadverterit, in removendis his quae perperam gesta sunt tibi subveniet. Ideoque non est tibi necessarium adversus immodicas donationes auxilium ad instar inofficiosi testamenti * DIOCL. ET MAXIM. AA. CALPURNIAE ARISTAENETAE. *<A 286 PP. IIII ID. FEBR. MEDIOLANI MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

3.29.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si totas facultates tuas per donationes vacuefecisti, quas in emancipatos filios contulisti, id, quod ad submovendas inofficiosi testamenti querellas non ingratis liberis relinqui necesse est, ex factis donationibus detractum, ut filii vel nepotes, qui postea ex quocumque legitimo matrimonio nati sunt, debitum bonorum subsidium consequantur, ad patrimonium tuum revertetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. COTTABEO. *<A 286 D. II K. MART. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

3.29.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum donationibus in fratrem tuum collatis facultates patris tui exhaustas esse eundemque patrem vestrum ea quae superfuerant codicillis inter vos divisisse proponas, si voluntatem eius non agnovisti nec beneficio aetatis adversus haec iuvari poteris nec tantum dos a patre data et fideicommissum continent, quantum ad submovendam querellam sufficiat, de enormitate donationum ad exemplum inofficiosi testamenti praeses provinciae iurisdictionis suae partes exhibebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DEMETRIANAE. *<A 286 PP. VI K. MAI. CONSS. UT SUPRA.>

3.29.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si mater tua ita patrimonium suum profunda liberalitate in fratrem tuum evisceratis opibus suis exhausit, ut quartae partis dimidium, quod ad excludendam inofficiosi testamenti querellam adversus te sufficeret, in his donationibus quas tibi largita est non habeas, quod immoderate gestum est revocabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIO AMMIANO. *<A 286 PP. V ID. MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

3.29.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si liqueat matrem tuam intervertendae quaestionis inofficiosi causa patrimonium suum donationibus in unum filium collatis exhausisse, cum adversus eorum cogitationes, qui consiliis supremum iudicium anticipare contendunt et actiones filiorum exhauriunt, aditum querellae ratio deposcat, quod donatum est pro ratione quartae ad instar inofficiosi testamenti convicti deminuetur.

1 . Nam quod uxor a marito in se matrimonii tempore donationis causa collatum emancipato filio communi consentiente domino donavit, velut ex bonis patris, de cuius substantia prohibente matrimonio non potuit exire, datum accipi rationis est: in cuius bonis si idem consilium et eventus comprehendatur, lex, quam patrimonio matris ediximus, observabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AUXANONI. *<A 294 PP. III ID. SEPT. CC. CONSS.>

3.29.9

Imperator Constantius . Non convenit dubitari, quod immodicarum donationum omnis querella ad similitudinem inofficiosi testamenti legibus fuerit introducta et sit in hoc actionis utriusque vel una causa vel similis aestimanda vel idem et temporibus et moribus. * CONSIUS. A. OLYBRIO. *<A 361 D. XIIII K. IUN. TAURO ET FLORENTIO CONSS.>

3.30.0. De inofficiosis dotibus.

 

3.30.1

Imperator Constantius . Cum omnia bona a matre tua dote dicantur exhausta, concordare legibus promptum est, ut ad exemplum inofficiosi testamenti adversus dotem immodicam exercendae actionis copia tribuatur et filiis conquerentibus emolumenta debita deferantur. * CONSTANTIUS A. AD MAXIMUM PRAES. CILICIAE. *<A 358 D. XIIII K. IAN. SIRMIO DATIANO ET CEREALE CONSS.>

3.31.0. De petitione hereditatis.

 

3.31.1

Imperator Titus Aelius Antoninus. Senatus consultum auctore divo hadriano avo meo factum, quo cautum est, quid et ex quo tempore evicta hereditate restitui debeat, non solum ad fisci causas, sed etiam ad privatos hereditatis petitores pertinet.

1 . Usuras vero pecuniarum ante litis contestationem ex die venditionis hereditarium rerum ab eo factae qui antea possidebat collectas nec non etiam fructus bonae fidei possessores reddere cogendi non sunt, nisi ex his locupletiores extiterunt.

2 . Post litem autem contestatam tam fructus non venditarum rerum, non solum quos perceperunt, sed etiam quos percipere poterant, quam usuras pretii rerum ante litis contestationem venditarum ex die contestationis computandas omnimodo reddere compellantur. * T. AEL. ANT. A. AUGURINO PROCONS. AFRICAE. *<A 170 PP. VI K. FEBR. CLARO ET CETHEGO CONSS.>

3.31.2

Imperatores Severus, Antoninus . Si post motam controversiam menecratis bonorum partem dimidiam musaeus ab herede scripto quaestionis illatae non ignarus comparavit, tam ipse quasi malae fidei possessor quam heredes eius fructus restituere coguntur.

1 . Si vero venditionem lite antiquiorem esse liquido probaretur, ex eo die fructus restituantur, ex quo lis in iudicium deducta est. Fructibus enim augetur hereditas, cum ab eo possidetur, a quo peti potest

2 . Emptor autem, qui proprio titulo possessionis munitus non est, etiam singularum rerum iure convenitur. * SEV. ET ANT. AA. MARCELLO MIL. *<A 200 D. K. IUL. SEVERO A. II ET VICTORINO CONSS.>

3.31.3

Imperatores Severus, Antoninus . Hereditas materterae petita non infringit alterius hereditatis petitionem, quae venit ex alia successione. Sed et si quaestionis titulus prior inofficiosi testamenti causam habuisset, iudicatae rei praescriptio non obstaret eandem hereditatem ex alia causa vindicanti * SEV. ET ANT. AA. EPICTAE. *<A 205 PP. V ID. AUG. GETA II CONS.>

3.31.4

Imperator Antoninus . In restituenda hereditate compensatio eius habebitur, quod te in mortui infirmitate in sumptumque funeris bona fide ex proprio tuo patrimonio erogasse probaveris. * ANT. A. VITALIANO. *<A 213 PP. VII K. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

3.31.5

Imperator Antoninus . De hereditate, quam bona fide possidebas, si contra te pronuntiatum est, in restitutione eius detrahetur, quod creditoribus eiusdem hereditatis exsolvisse te bona fide probaveris: nam repeti a creditoribus, qui suum receperint, non potest. * ANT. A. POSTUMIANAE. *<A 213 PP. VI K. IUN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

3.31.6

Imperator Alexander Severus . Si putas non iure tutores datos nepotibus tuis, quod eos dicas in potestate tua esse, petere ab his hereditatem filii tui emancipati non moreris, cuius commodum ad te pertinere dicis, iudice statuturo, an a praesidalibus actis discedendum sit, qui eis tutores dedit, cum in tua potestate negarentur esse. * ALEX. A. FIRMINO. *<A 224 PP. X K. IUL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

3.31.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Hereditatis petitionem, quae adversus pro herede vel pro possessore possidentes exerceri potest, praescriptione longi temporis non submoveri nemini incognitum est, cum mixtae personalis actionis ratio hoc respondere compellat.

1 . A ceteris autem tantum specialibus in rem actionibus vindicari posse manifestum est, si non agentis intentio per usucapionem vel longum tempus explosa sit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RESTITUTAE. *<A 294 PP. XI K. AUG. CC. CONSS.>

3.31.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Liber nec ne fuerit testator, ante omnia disquiri debet, cum hereditas petatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO ASTERIO. *<A 294 D. III K. APRIL. CC. CONSS.>

3.31.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si scripti delatam sibi successionem cognati repudiaverunt et hanc honorario vel civili iure quaesiisti, res hereditarias, quae in eadem causa durant, hereditatis petitione vindicare potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DEMOPHILIAE. *<A 294 D. III K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

3.31.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si filius familias delatam sibi hereditatem per longum tempus detinuit, eo ipso utpote agnita hereditate patri suo eius commodum adquisiisse videtur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODOTIANO. *<A 294 D. XIII K. IAN. CC. CONSS.>

3.31.11

Imperatores Arcadius, Honorius . Cogi possessorem ab eo qui expetit titulum suae possessionis edicere incivile est praeter eum, qui dicere cogitur, utrum pro possessore an pro herede possideat. * ARCAD. ET HONOR. AA. AETERNALI PROCONS. ASIAE. *<A 396 D. XII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>

3.31.12

Imperator Justinianus . Cum hereditatis petitioni locus fuerat, exceptio adsumebatur, quae tuebatur hereditatis petitionem, ne fieret ei praeiudicium. Magnitudo etenim et auctoritas centumviralis iudicii non patiebatur per alios tramites viam hereditatis petitionis infringi

1 . Cumque multae varietates et controversiae veterum exortae sunt, eas certo fine concludentes sancimus, si quis hereditatis petitionem vel susceperit vel suscipere sperat vel movere, alius autem superveniens vel ex deposito vel commodato vel legato vel ex fideicommisso vel ex aliis causis inquietare vel reum vel agentem ex persona defuncti crediderit sibi esse necessarium, si quidem pro legato vel fideicommisso hoc faciat, rem expeditae quaestionis esse, cum possit scriptus heres cautione interposita non differre hanc petitionem, sed recte exigi vel legatum vel fideicommissum sub cautela vel satisdatione pro qualitate personarum, quod, si non obtinuerint eius iura, restituet legatarius vel fideicommissarius ei datam pecuniam cum usuris ex quarta centesimae parte currentibus, vel agrum cum fructibus quos percepit, vel domum cum pensionibus , scilicet in utroque eorum expensis antea necessariis et utilibus deductis: vel si ipse maluerit litem quidem contestari, expectare autem hereditatis petitionis eventum, hoc ei liceat facere, ut restitutio, si competeret, cum legitimis augmentis legatario vel fideicommissario accedat.

1a . Sin autem ex contractibus defuncti agatur contra possessorem hereditatis vel eius rei de qua agitur, si quidem res sint vel depositae vel commodatae vel pignori datae vel aliae quae extant, non differri sub praetextu hereditatis petitionis memoratum iudicium, quemadmodum, si pro fenerata pecunia vel alia personali actione agatur contra possessorem vel petitorem, non debet iudicium differri, sed exitum suum accipere.

1b . Postquam etenim hereditatis petitionis iudicium finem accipiat, tunc inter petitorem hereditatis et possessorem rationibus contractis non aliter possessor, si victus fuerit, hereditatem restituere compellitur, nisi pro omnibus quae rite ab eo gesta sunt petitor ei satisfaciat.

1c . Quod si petitor fuerit victus, simili modo a possessore iudicis officio ei satisfiat vel, si hoc fuerit praetermissum, negotiorum gestorum vel ex lege condictione.

2 . Sin autem libertates vel a possessore vel a petitore fideicommissariae petantur vel directae ipso iure dicantur competere, annale tantummodo spatium expectetur a morte testatoris numerandum.

2a . Et si quidem hereditatis petitionis iudicium intra id spatium terminum accipiat, secundum eventum iudicii et libertates vel effectum habeant vel evanescant.

2b . Sin autem tempus annale emanaverit, tunc libertatis favore et humanitatis intuitu competant quidem directae libertates, ex fideicommissariis autem in libertatem servi eripiantur, ita tamen, si non falsum testamentum approbetur: sub ea scilicet condicione, ut, si actores sint vel alias ratiociniis suppositi, et postquam perveniant in libertatem, necessitas eis imponatur res hereditarias et rationes reddere: iure patronatus videlicet competente ei, qui ex legibus ad id possit vocari.

3 . Illo, ne in posterum dubitetur, observando, ut et ipsa hereditatis petitio omnimodo bonae fidei iudiciis connumeretur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>

3.32.0. De rei vindicatione.

 

3.32.1

Imperatores Severus, Antoninus . Etiam per alienum servum bona fide possessum ex re eius qui eum possidet vel ex operis servi adquiri dominium vel obligationem placuit. Quare tu quoque si bona fide possedisti eundem servum et ex nummis tuis mancipia eo tempore comparavit, potes secundum iuris formam uti defensionibus tuis

1 . Mancipium autem alienum mala fide possidenti nihil potest adquirere, sed qui tenet non tantum ipsum, sed etiam operas eius nec non ancillarum partum et animalium fetus reddere cogitur. * SEV. ET ANT. AA. CAECILIAE. *<A 210 PP. III NON. MAI. EBORACI FAUSTINO ET RUFO CONSS.>

3.32.2

Imperatores Severus, Antoninus . Si inferiorem partem aedificii, quae solum contingit, ad te pertinere probare potes, eam, quam vicinus imposuit, accessisse dominio tuo non ambigitur.

1 . Sed et id, quod in solo tuo aedificatum est, quoad in eadem causa manet, iure ad te pertinet. Si vero fuerit dissolutum, materia eius ad pristinum dominium redit, sive bona fide sive mala fide aedificium extructum sit, si non donandi animo aedificia alieno solo imposita sint * SEV. ET ANT. AA. ARISTAENETO. *<A 213 PP. XII K. NOV. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

3.32.3

Imperator Alexander Severus . Mater tua vel maritus fundum tuum invita vel ignorante te vendere iure non potuit, sed rem tuam a possessore vindicare etiam non oblato pretio poteris.

1 . Sin autem postea de ea venditione consensisti vel alio modo proprietatem eius amisisti, adversus emptorem quidem nullam habes actionem, adversus venditricem vero de pretio negotiorum gestorum exercere non prohiberis. * ALEX. A. DOMNINAE. *<A 222 PP. III K. NOV. ALEXANDRO A. CONS.>

3.32.4

Imperator Gordianus . Adversus eos, qui a malae fidei possessoribus fundum bona fide comparaverunt, ita tibi actio competit, si prius, quam usucapionem implerent vel longae possessionis praescriptionem adipiscerentur, dominium ad te pervenerit. * GORD. A. MUNIANO MIL. *<A 238 PP. XII K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>

3.32.5

Imperator Gordianus . Domum, quam ex matris successione ad te pertinere et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis, praeses provinciae cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa damni dati restitui iubebit.

1 . Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est, cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles, licentia eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre. * GORD. A. HERASIANO. *<A 239 PP. II ID. FEBR. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

3.32.6

Imperator Gordianus . Si ea pecunia quam deposueras is apud quem collocata fuerat sibi possessiones comparavit ipsique traditae sunt, tibi vel omnes tradi vel quasdam compensationis causa ab invito eo in te conferri iniuriosum est. * GORD. A. AUSTRONIO MIL. *<A 239 PP. V ID. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

3.32.7

Imperator Philippus . Partum ancillae matris sequi condicionem nec statum in hac specie patris considerari explorati iuris est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. AURELIO ANTONIO. *<A 245 PP. XIIII K. NOV. PHILIPPO A. ET TITIANO CONSS.>

3.32.8

Imperator Philippus . Si, ut proponis, pars diversa pecunia tua quaedam nomine suo comparavit, praeses provinciae utilem vindicationem obtentu militiae tibi eo nomine impertiri desideranti partes aequitatis non negabit. Idem mandati quoque seu negotiorum gestorum actionem inferenti tibi iurisdictionem praebebit * PHILIPP. A. ET C. PHILIPPO MIL. *<A 246 PP. II NON. MART. PRAESENTE ET ALBINO CONSS.>

3.32.9

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus . Doce ancillam, de qua supplicas, dotalem fuisse in notione praesidis: quo patefacto indubium erit vindicari ab uxore tua nequivisse. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ANTONIO. *<A 283 PP. III K. MART. CARO ET CARINO AA. CONSS.>

3.32.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum super vernis mancipiis nulla instrumenta te habere adseveres, in iudicio, in quo negotium coeptum esse proponitur, id quod in precem contulisti postulare debuisti. Iudex enim non ignorat servorum dominia etiam citra instrumentorum exhibitionem aliis probationibus vel ipsorum interrogatione posse ostendi * DIOCL. ET MAXIM. AA. IANUARIO. *<A 290 PP. VIII ID. FEBR. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

3.32.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si quis sciens agrum alienum sevit vel plantas imposuit, postquam eae radicibus terram fuerint amplexae, solo cedere rationis est. Domini enim magis segetem vel plantas quam per huiusmodi factum solum suum facit

1 . Sane eum, qui bona fide possidens haec fecerit, per doli mali exceptionem contra vindicantem dominium servare sumptus iuris auctoritate significatum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC.GAIANO. *<A 293 D. IIII K. MART. SIRMI AA. CONSS.>