Codex Iustinianus – Liber III

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

4 . Patroni autem causarum, qui utrique parti suum praestantes ingrediuntur auxilium, cum lis fuerit contestata, post narrationem propositam et contradictionem obiectam in qualicumque iudicio maiore seu minore vel apud arbitros sive ex compromisso vel aliter datos vel electos sacrosanctis evangeliis tactis iuramentum praestent, quod omni quidem virtute sua omnique ope quod iustum et verum existimaverint clientibus suis inferre procurent, nihil studii relinquentes, quod sibi possibile est, non autem credita sibi causa cognita, quod improba sit vel penitus desperata et ex mendacibus adlegationibus composita, ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed et si certamine procedente aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa recedant ab huiusmodi communione sese penitus separantes: hocque subsecuto nulla licentia concedatur spreto litigatori ad alterius advocati patrocinium convolare, ne melioribus contemptis improba advocatio subrogetur.

5 . Sin autem plurimis patronis adhibitis et iuramento ab omnibus praestito quidam ex his causa procedente patrocinandum esse crediderint, quidam recusaverint, exeant quidem recusantes, volentes autem remaneant: causae etenim terminus manifestare poterit, qui timidius quique audacius iudicium vel reliquerint vel protulerint: nec in hac parte litigatoribus danda licentia alios pro recusantibus subrogare. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. IIII K. APRIL. LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

3.1.15

Imperator Justinianus . Sancimus omnes iudices sive in hac florentissima civitate sive in provinciis, si quando absens persona citata postea apparuerit, non aliter ei iudicialem aditum revelare, sed omnem claudere ei iudiciorum copiam, nisi prius omnia damna restituat ex huiusmodi vitio adversariis eius inflicta sive circa ingressus litis sive circa honoraria advocatorum vel alias causa, quae in iudicio vertuntur: aestimatione iudices quantitate eorum definienda, postquam iuratum ab eo fuerit qui fecit expensas: exsecutoribus negotiorum modis omnibus dispositones eorum adimplentibus: scituris iudicibus nostris et exsecutoribus, quod, si hoc praetermiserint, ex sua substantia huiusmodi detrimentum laesis resarcire compellantur. Quod et in pedaneis iudicibus observari censemus, licet non citati, sed requisiti litigatores mala conscientia afuerint * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 D. X K. MAI. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

3.1.16

Imperator Justinianus . Apertissimi iuris est licere litigatoribus iudices, antequam lis inchoetur, recusare, cum etiam ex generalibus formis sublimissimae tuae sedis statutum est necessitatem imponi iudice recusato partibus ad eligendos venire arbitros et sub audientia eorum sua iura proponere. Licet enim ex imperiali numine iudex delegatus est, tamen quia sine suspicione omnes lites procedere nobis cordis est, liceat ei, qui suspectum iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium curratur libello recusationis ei porrecto, cum post litem contestatam neque appellare posse ante definitivam sententiam iam statuimus neque recusare posse, ne lites in infinitum extendantur: eodem scilicet exsecutore necessitatem partibus per ordinarium iudicem et omne civile auxilium imponente et arbitros eligere et apud eos venire et sic lite apparente, quasi arbitri fuerint ab imper iali culmine delegati. Quod et, si ab imperiali maiestate iudex delegatus non sit, sed ab alio culmine, obtinere censemu * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>

3.1.17

Imperator Justinianus . Certi iuris est, quod concessa est militaribus hominibus iudicandi facultas. Quid enim obstaculi est homines, qui cuiusdam rei peritiam habent, de ea iudicare? cum scimus et militares magistratus et omnes tales homines per usum cottidianum iam esse approbatos, ut et audiant lites et eas dirimant et pro sui et legis scientia huiusmodi altercationibus fines imponant * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

3.1.18

Imperator Justinianus . Cum specialis iudex sive ab augusta fortuna sive ab iudiciali culmine in aliqua provincia, ubi incusatus degit, datus sit et una pars suspectum eum sibi esse dicit, ne forsitan absente persona iudicis et in alia civitate eiusdem provinciae commorante compellatur longo itinere emenso recusationis libellum ei incusatus offerre, sancimus, si quidem praesto est praeses provinciae in illa civitate, ubi de ea re dubitatur, licere ei, qui suspectum sibi esse iudicem dicit, ipsum praesidem adire et hoc facere in actis manifestum: sin autem non est moderator provinciae in praefato loco, haec eadem apud defensorem locorum vel duumviros municipales gestis apud eos habitis celebrare et iudicem quidem eum recusare, il ico autem, id est intra triduum proximum, sine ulla dilatione compelli arbitrum vel arbitros eligere et apud eos litigare, ne et datus iudex removeatur et alter non eligatur: electione videlicet arbitri, si variatum inter partes fuerit, simili modo vel praesidis provinciae, si adest, vel defensoris locorum vel magistratuum municipii arbitrio dirimenda et exsecutore negotii, cui mandata est huiusmodi causae exactio, imminente et statuta ab arbitris effectui mancipante, nisi fuerit provocatum. Tunc enim ipse, qui iudicem antea dedit qui suspectus visus est, appellatione trutinata formam causae imponat legitimam * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. ID. NOV. POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

3.2.0. De sportulis et sumptibus in diversis iudiciis faciendis et de exsecutoribus litium.

 

3.2.1

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Quisquis fuerit exhibitus, usque ad negotii terminum ab eo apparitore, cui primum traditus fuit, observari eum decernimus: si qua praesumptione fuerit haec mansuetudinis nostrae posthabita praeceptio, primiscrinio qui iussa temeraverit quinque librarum auri condemnatione multando. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD POTITUM VIC. *<A 379 D. VIII K. NOV. AUSONIO ET OLYBRIO CONSS.>

3.2.2

Testo in lingua greca

3.2.3

Imperator Justinianus . Omnibus iudicibus licentiam praestamus, sive his, quibus a nostro numine lites mandantur, illustribus vel spectabilibus vel clarissimis vel togatis fori cuiusque praefecturae vel aliis quibusdam, vel his, qui ex nostris iudicibus delegandas lites accipiunt, exsecutores si cessaverint causas eis instructas offerre, et removere ab exsecutione eos et alios idoneos supponere vel etiam multis adficere, sed si quidem illustres sint iudices, usque ad sex solidorum summam, sin autem alii, usque ad tres tantummodo aureos, et ad iudices quorum interest referre, quatenus militia exuti poenas luant corporales.

1 . Nostris autem amplissimis iudicibus licentia sit et maiores poenas et corporales maculas exsecutoribus imponere, si male fuerint circa lites versati, ut sciant non esse causas a se deludendas nec lucri gratia aliquod eis vitium imponendum. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. V K. APRIL. LAMPADIO ET ORESTE CONSS.>

3.2.4

Testo in lingua greca

3.2.5

Testo in lingua greca

3.2.6

Testo in lingua greca

3.3.0. De pedaneis iudicibus.

 

3.3.1

Imperator Gordianus . Procuratori nostro non vice praesidis agenti dandi iudices inter privatas personas non competere facultatem manifestum est: et ideo si, ut adlegatis, inter privatas personas is cuius meministis arbitros dandos putavit, sententia ab eis prolata nullo iure subsistit. * GORD. A. VICANIS. *<A 242 PP. K. FEBR. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

3.3.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Placet nobis praesides de his causis, in quibus, quod ipsi non possent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suae examen adhibere, ita tamen ut , si vel per occupationes publicas vel propter causarum multitudinem omnia huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, iudices dandi habeant potestatem.

1 . (Quod non ita accipi convenit, ut etiam in his causis, in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi iudices licentia permissa credatur: quod usque adeo in praesidum cognitione retinendum est, ut eorum iudicia non deminuta videantur): dum tamen de ingenuitate, super qua poterant et ante cognoscere, et de libertinitate praesides ipsi diiudicent. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DICUNT: *<A 294 D. XV K. AUG. CC. CONSS.>

3.3.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Placet, ut iudicibus, si quos gravitas tua disceptatores dederit, insinues, ut delegata sibi negotia lata sententia determinent: nec in his causis, in quibus pronuntiare debent et possunt, facultatem sibi remittendi patere ad iudicium praesidale cognoscant, maxime cum, et si iudicatio alicui litigatorum parti iniusta videatur, interponendae provocationis potestas a sententia ex omni causa prolata libera litigatoribus tribuatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LITT. AD SERAPIONEM. *<A 294 D. VIII K. APRIL. ANTIOCHIAE CC. CONSS.>

3.3.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Placuit, quotiens pedanei iudices dati post litem contestatam vel ad aliud iudicium necessario dirigantur vel publicae utilitatis ratione in alias provincias profiscantur vel diem obierint atque his rationibus negotiis coeptis finis non possit adhiberi, alium in locum eorum iudicem tribui qui negotium examinet, ne eiusmodi casibus intervenientibus impedimentum aliquod in persequendis litibus adferatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FIRMINO. *<A 303 D. X K. DEC. DECHIOPPE DIOCLETIANO VIII ET MAXIMIANO VII AA. CONSS.>

3.3.5

Imperator Julianus . Quaedam sunt negotia, in quibus superfluum est moderatorem expectare provinciae: ideoque pedaneos iudices, hoc est qui negotia humiliora disceptent, constituendi damus praesidibus potestatem. * IUL. A. SECUNDO PP. *<A 362 D. V K. AUG. ANTIOCHIAE MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>

3.3.6

Testo in lingua greca

Imperator Zeno . * ZENON A. *<A 486 VEL 487 >

3.4.0. Qui pro sua iurisdictione iudices dare darive possunt.

 

3.4.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus . In causarum delegationibus illud consultissime praecipimus observari, ut ita valeant, si ad iurisdictionem pertineant delegantis.

1 . Quod si quis alienae iurisdictionis causam crediderit delegandam, nec praecepto cognitorem datum parientiam accomodare censemus et, contra leges obtemperaverit deleganti, omnia, quae ab ea delegatione geruntur, ita pro infectis haberi praecipimus, ac si ipsi qui delegaverant alienae iurisdictionis iudices resedissent, ut nec appellandi quidem necessitas victis adversus eas sententias imponatur.

2 . Haec, nisi iudices a nobis specialiter delegantibus dati aliis causas delegaverint iudicandas: nam his delegantibus nullo personarum causarumve habito tractatu appellationum ad eos iure iudicia remeabunt. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440 D. XIII K. IUN. VALENTINIANO A. V ET ANATOLIO CONSS.>

3.5.0. Ne quis in sua causa iudicet vel sibi ius dicat.

 

3.5.1

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus . Generali lege decernimus neminem sibi esse iudicem vel ius sibi dicere debere. In re enim propria iniquum admodum est alicui licentiam tribuere sententiae * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD GRACCHUM PU. *<A 376 LECTA K. DEC. VALENTE V ET VALENTINIANO AA. CONSS.>

3.6.0. Qui legitimam personam in iudiciis habent vel non.

 

3.6.1

Imperator Gordianus . Si, cum esses pupillaris aetatis, sine tutoris auctoritate cum adversario consisteres, praeses provinciae adversus te pronuntiavit, minime auctoritate iudicati nititur quod statutum est. * GORD. A. CANDIDAE. *<A 239 D. ID. DEC. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

3.6.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In rebus, quae privati iudicii quaestionem habent, sicut pupillus tutore auctore et agere et conveniri potest, ita et adultus curatore consentiente litem et intendere et excipere debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE AGEMACHAE. *<A 294 D. XVIIII K. FEBR. CC. CONSS.>

3.6.3

Imperatores Honorius, Theodosius . Momentariae possessionis actio exerceri potest per quamcumque personam. Sub colore autem adipiscendae possessionis obrepticia petitio alteri obesse non debet, maxime cum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. Nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit custodir * HONOR. ET THEODOS. AA. IULIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 414 D. PRID. NON. MART. RAVENNAE CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>

3.7.0. Ut nemo invitus agere vel accusare cogatur.

 

3.7.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Invitus agere vel accusare nemo cogitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CAMERIO. *<A 284 D. ID. OCT. CARINO II ET NUMERIANO CONSS.>

3.8.0. De ordine iudiciorum.

 

3.8.1

Imperatores Severus, Antoninus . Adite praesidem provinciae et ruptum esse testamentum fabii praesentis agnatione filii docete. Neque enim impedit notionem eius, quod status quaestio in cognitione vertitur, etsi super causa status cognoscere non possit: pertinet enim ad officium iudicis qui de hereditate cognoscit universam incidentem quaestionem quae in iudicium devocatur examinare, quoniam non de ea, sed de hereditate pronuntiat * SEV. ET ANT. AA. MARCELLINAE. *<A 203 D. XIII K. DEC. GETA ET PLAUTIANO CONSS.>

3.8.2

Imperator Antoninus . Si quaestio tibi generis ab his, quos fratres patrueles esse dicis, non fit, adito praeside et accepto iudice familiae erciscundae experire. Quod si de ea re quaestio erit, prius de nativitatis veritate secundum iuris formam quaeri idem vir clarissimus curae habebit * ANT. A. MAGNILLAE. *<A 213 PP. X K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

3.8.3

Imperatores Valerianus, Gallienus . Cum civili disceptationi principaliter motae quaestio criminis inciderit vel crimini prius instituto civilis causa adiungitur, potest iudex eodem tempore utramque quaestionem sua sententia dirimere. * VALER. ET GALLIEN. AA. DEMETRIO. *<A 262 PP. NON. GALLIENO A. V ET FAUSTINO CONSS.>

3.8.4

Imperator Constantinus . Quoniam civili quaestione intermissa saepe fit, ut prius de crimine iudicetur, quod utpote maius merito minori praefertur: ex quo criminalis quaestio quocumque modo cessaverit, oportet civilem causam velut ex integro in iudicium deductam discingi, ut finis criminalis negotii ex eo die, quo inter partes fuerit lata sententia, initium civili tribuat quaestioni. * CONSTANT. A. AD CALPURNIANUM. *<A 336 D. ID. MART. NEPOTIANO ET FACUNDO CONSS.>

3.9.0. De litis contestatione.

 

3.9.1

Imperatores Severus, Antoninus . Res in iudicium deducta non videtur, si tantum postulatio simplex celebrata sit vel actionis species ante iudicium reo cognita. Inter litem enim contestatam et editam actionem permultum interest. Lis enim tunc videtur contestata, cum iudex per narrationem negotii causam audire coeperit * SEV. ET ANT. AA. VALENTI. *<A 202 D. K. SEPT. SEVERO III ET ANTONINO AA. CONSS.>

3.10.0. De plus petitionibus.

 

3.10.1

Testo in lingua greca

3.10.2

Testo in lingua greca

3.10.3

Imperator Justinianus . Odiosas contrahentium calliditates amputare properantes censemus, ut, si quis certa quantitate sibimet debita super ampliore pecunia per dolum et machinationem cautionem exegerit et ad iudicium debitorem vocaverit, si quidem ante inchoatam litem calliditatis eum paeniteat et veritatem debiti confessus fuerit, nullo eum dispendio praegravari: sin autem et liti praebuit exordium et in certaminibus negotii permanens arguatur de adiecta falsi quantitate, non solum ea, sed etiam toto debito eum fraudari: transactionibus scilicet et secundis confessionibus, sive insinuatae sint sive non, etiam in hoc casu suam obtinentibus firmitatem: talibus etenim cautionibus hoc obicere non oportet. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>

3.11.0. De dilationibus.

 

3.11.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quoniam plerumque evenit, ut iudex instrumentorum vel personarum gratia dilationem dare rerum necessitate cogatur, spatium instructionis exhibendae postulatum dari conveniet.

1 . Quod hac ratione arbitramur esse moderandum, ut, si ex ea provincia ubi lis agitur vel persona vel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses indulgeantur: si vero ex continentibus provinciis, sex menses custodiri iustitiae est: in transmarina autem dilatione novem menses computari oportebit.

2 . Quod ita constitutum iudicantes sentire debebunt, ut hac ratione non sibi concessum intellegant dandae dilationis arbitrium, sed eandem dilationem, si rerum urguentissima ratio flagitaverit et necessitas desideratae instructionis exegerit , non facile amplius quam semel nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DICUNT: *<A 294 D. XV K. APRIL. CC. CONSS.>

3.11.2

Imperator Constantinus . Si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem reportaverit, dilatio ei penitus deneganda est: illi autem, qui in iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, si praeter spem ad alienum iudicium trahitur. * CONST. A. AD URSUM VIC. *<A 314 D. II NON. MART. VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

3.11.3

Imperator Constantinus . Sive pars sive integra dilatio fuerit data, eo usque iudicis officium conquiescat, donec petiti temporis defluxerint curricula. Feriae autem, sive repentinae sive sollemnes sint, dilationum temporibus non excipiantur, sed his connumerentur * CONST. A. PROFUTURO PRAEF. ANNONAE. *<A 318 D. VII ID. FEBR. SIRMI LICINIO V ET CRISPO CONSS.>

3.11.4

Imperator Constantinus . A procedente iudice dilationem non convenit postulari, etiamsi utraque parte praesente tribuatur, cum non alias nisi causa cognita indulgeri queat et cognitio causae non interpellatione planaria, sed considente magis iudice legitime colligatur, et, si forte dilationis petitio fuerit improbata, suscepta quaestio per sententiam iudicis dirimatur. * CONST. A. AD CATULLINUM PROCONS. AFRICAE. *<A 318 D. V ID. FEBR. SIRMI LICINIO V ET CRISPO CONSS.>