Codex Iustinianus – Liber VI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

6.35.5

Imperator Alexander Severus . Non oportet ut indignis heredibus successiones auferri praetextu, quod in sepultura supremis defunctorum obtemperatum non fuisset. * ALEX. A. TYRANNO. *<A 224 PP. VII ID. MART. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

6.35.6

Imperator Alexander Severus . Minoribus quinque et viginti annis heredibus non obesse crimen inultae mortis placuit.

1 . Cum autem vos etiam accusationem pertulisse et quosdam ex reis punitos proponatis, licet is qui mandasse caedem dicitur provocaverit, vereri non debetis, ne quam hereditatis paternae a fisco meo quaestionem patiamini. Convenit enim pietati vestrae respondere causam appellationis reddenti

2 . Quod si maioris aetatis fuissetis, etiam ex necessitate provocationis certamen implere deberetis, ut possitis adire hereditatem. * ALEX. A. VENUSTO ET CLEMENTINO. *<A 229 PP.XV K.IUL.ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

6.35.7

Imperator Alexander Severus . Si ideo ultio necis testatoris non est desiderata, quia caedis auctores reperiri non potuerunt, obesse heredibus, in quo nulla eorum culpa detegitur, non oportet. * ALEX. A. VITALIAE. *<A 232 PP.ID.MART.LUPO ET MAXIMO CONSS.>

6.35.8

Imperator Gordianus . Alia causa est eius, qui falsi instituta accusatione ad finem usque quod insimulabat perduxit et contrariam sententiam meruit, alia eius, qui inchoatam accusationem non pertulit, cum in illius quidem partem succedat fiscus, hic autem, qui contrariam iudicis sententiam non sustinuit, suae partis non perdat persecutionem. * GORD. A. TATIAE. *<A 239 PP.XV K.FEBR.GORDIANO A.ET AVIOLA CONSS.>

6.35.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum fratrem tuum veneno peremptum esse adseveras, ut effectus successionis eius tibi non auferatur, mortem eius ulcisci te necesse est. Licet enim hereditatem eorum, qui clandestinis insidiis perimuntur, hi qui iure vocantur adire non vetantur, tamen, si interitum non fuerint ulti, successionem obtinere non possunt * DIOCL. ET MAXIM. AA. AELIANAE. *<A 291 PP. TIBERIANO ET DIONE CONSS.>

6.35.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sororem fratris necem iure licito vindicantem evincere ab uxore scripta recte successionem non convenit.

1 . Secundum quae, si fiduciam innocentiae geris et neque dolo malo tuo maritum necatum neque alias indignam te successione posse probari confidis, adversus omnem calumniam maximam habes securitatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SILVANAE. *<A 294 D. XII K. MAI. SIRMI CC. CONSS.>

6.35.11

Imperator Justinianus . Cum Silanianum senatus consultum et a nobis tam laudandum quam corroborandum est nec non divi Marci oratio, quae circa id facta est, invenimus autem in ea nullam mentionem libertatis factam et veteres movit quaedam de libertatibus relictis in testamento necati testatoris quaestio, necessarium nobis visum est etiam haec dirimere.

1 . Ii enim, qui libertate fuerant in hoc testamento donati et si eam accepissent, lucrum, quod eis in medio accidit, poterant sibi adquirere, interea autem procrastinatione propter necis vindictam habita hoc minime ad eos pervenit et postea in libertatem deducti periclitabantur.

2 . Ne medium tempus fuerit eis damnosum, et maxime si ancillae in medio pepererint et postea hereditas adita sit, bellissimum nobis videtur divi marci prudentissimi principis orationem et in libertatibus producere, ne princeps philosophiae plenus aliquid videatur imperfectum sanxisse: sed ita in hereditatibus et in legatis et in fideicommissis et maxime in libertatibus, quas semper philosophia amplectitur, extendatur eius oratio, ut et lucrum quod in medio accidit eis post libertatem acceptam restituatur et partus liber et ingenuus esse intellegatur nullaque machinatione huiusmodi praepeditio damnum aliquod inrogare concedatur et libera eorum posteritas, si in medio fuerint ab hac luce subtracti, suorum gen itorum commodum consequatur.

3 . Merito enim nobis sanctissimi marci per omnia constitutionem replere placuit: nihil etenim actum esse credimus, dum aliquid addendum superest. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. II K. MAI. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

6.35.12

Imperator Justinianus . Talis de antiquo iure dubietas nostrae serenitati suggesta est propter senatus consultum silanianum et servos, qui supplicio adficiuntur sub eodem tecto commorantes et non suum auxilium domino per insidias occiso praebentes. Veteres enim certum non faciunt, qui intellectus de verbis ” sub eodem tecto” significatur, sive in eodem cubiculo sive in triclinio vel porticu vel in aula haec appellatio accipi debeat, adicientes, si dominus in via vel in agro fuerit interfectus, eos servos puniri, qui praesto erant et non auxilium ad prohibendum periculum praebuerunt, nulla distinctione super qualitate praesentiae utentes

1 . Nos igitur omnem eis occasionem ad declinanda supplicia super neglegentia salutis domini sui amputantes sancimus omnes servos, ex quocumque loco sive in domo sive in via sive in agro possint clamorem exaudire vel insidias sentire et non auxilium tulerint, supplicio senatus consulti subiacere. Oportet enim eos, ubicumque senserint dominum periclitantem, ad prohibendas insidias concurrere * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>

6.36.0. De codicillis.

 

6.36.1

Imperator Alexander Severus . Rupto quidem testamento postumi agnatione codicillos quoque ad testamentum pertinentes non valere in dubium non venit.

1 . Sed cum post ruptum testamentum patrem pupillorum vestrorum litteras emisisse proponatis, quibus praecedens iudicium confirmavit, praetor nihil contra ius fecit, si novissimam eius voluntatem secutus relictum testamento rei publicae fideicommissum ut ex codicillis relictum praestandum esse pronuntiavit. * ALEX. A. MOCIMO ET ALIIS. *<A 233 PP. III K. IUL. MAXIMO ET PATERNO CONSS.>

6.36.2

Imperator Philippus . Hereditatem quidem neque dari neque adimi codicillis posse manifestum est: verbis tamen precariis per huiuscemodi etiam novissimi iudicii ordinationem iura non faciunt irritas voluntates.

1 . Unde inefficaciter te codicillis rogatam esse, ut quibusdam rebus contenta portionem quam testamento fueras consecuta aliis restitueres, falso tibi persuasum est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ASCLEPIODOTAE. *<A 244 PP. ID. OCT. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

6.36.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Cum proponatis pupillorum vestrorum matrem diversis temporibus ac dissonis voluntatibus duos codicillos ordinasse, in dubium non venit id, quod priori codicillo inscripserat, per eum in quem postea secreta voluntatis suae contulerat, si a prioris tenore discrepat et contrariam voluntatem continet, revocatum esse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HYACINTHO ET ALIIS. *<A 290 PP. VI ID. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

6.36.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non idcirco minus, quod intestato te absente codicillos mater tua fecit, ii, quibus precariis verbis adscripta sunt, relicta capiunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. STRATONICO. *< SINE DIE ET CONSULE.>

6.36.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nec codicillos quidem furentem posse facere certissimi iuris est. Si igitur scriptura velut codicillorum patris tui fuit prolata, ut aliquid ex hac peti possit, adseverationi tuae mentis eum compotem fuisse negantis fidem adesse probari convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FLAVIAE. *<A 294 D. VI K. DEC. DIVELLI CC CONSS.>

6.36.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Sive initio quae fuerat codicillis relicturus generaliter, sive novissime relicta servari mandaverit, confirmatione munitus nullam iustam gerere sollicitudinem potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DEMOSTHENI. *<A 294 D. III ID. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

6.36.7

Imperator Constantinus . Si idem codicilli quod testamenta possent, cur diversum his instrumentis vocabulum mandaretur, quae vis ac potestas una sociasset? igitur specialiter codicillis instituendi ac substituendi potestas iuris auctoritate data non est. * CONSTANT. A. AD MAXIMUM PP. *<A 332 D. III… IUN. PACATIANO ET HILARIANO CONSS.>

6.36.8

Imperator Theodosius . Si quis agere ex testamento quolibet modo sive scripto sive sine scriptura confecto de hereditate voluerit, ad fideicommissi persecutionem adspirare cupiens, minime permittatur.

1 . Tantum enim abest, ut aditum cuiquam pro suo migrandi desiderio concedamus, ut etiam illud sanciamus, ut, si testator faciens testamentum in eodem pro codicillis etiam id valere complexus sit, qui hereditatem petit, ab ipsis intentionis exordiis utrum velit eligendi habeat potestatem, sciens se unius electione alterius sibi aditum praeclusisse: ita ut, sive bonorum possessionem secundum tabulas aut secundum nuncupationem ceterasque similes postulaverit, aut certe mitti se ad possessionem ex more petierit, statim inter ipsa huius iuris auspicia propositum suae intentionis explanet.

1a . Illud quoque pari ratione servandum est, ut testator, qui decreverit facere testamentum, si id implere nequiverit, intestatus videatur esse defunctus nec traducere liceat ad fideicommissi interpretationem velut ex codicillis ultimam voluntatem, nisi id ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere: illo iure electionis videlicet perdurante, ut, qui ex testamento agere voluerit, ad fideicommissum migrare non possit.

2 . Si quis vero ex parentibus utriusque sexus ac liberis usque ad gradum quartum agnationis vinculis adligatus vel cognationis nexu constrictus ad tertium scriptus heres fuerit vel nuncupatus, in eo videlicet testamento, quod testator vicem quoque codicillorum voluit obtinere, licebit ei, si de hereditate ex testamento secundum mortui voluntatem agens fuerit forte superatus vel certe ipse sponte voluerit, ad fideicommissi subsidium convolare. Non enim par eademque ratio videtur amittere debita et lucra non capere

3 . In omni autem ultima voluntate excepto testamento quinque testes vel rogati vel qui fortuitu venerint in uno eodemque tempore debent adhiberi, sive in scriptis sive in sine scriptis voluntas conficiatur. Testibus videlicet, quando scriptura voluntas componitur, subnotationem suam accommodantibus * THEODOS. A. ASCLEPIODOTO PP. *<A 424 D. X K. MART. CONSTANTINOPOLI VICTORE VC. CONS.>

6.37.0. De legatis.

 

6.37.1

Imperator Antoninus . Quamvis verbis his:” ut quoad cum claudio iusto morati essetis”, alimenta vobis et vestiarium legatum sit, tamen hanc fuisse defuncti cogitationem interpretor, ut et post mortem iusti eadem vobis praestari voluerit. * ANT. A. PIUS LIBERTIS SEXTIAE BASILIAE.*<A SINE DIE ET CONSULE >

6.37.2

Imperatores Severus, Antoninus . Quamvis heres institutus hereditatem vendiderit, tamen legata et fideicommissa ab eo peti possunt et quod eo nomine datum fuerit, venditor ab emptore vel fideiussoribus eius petere poterit. * SEV. ET ANT. AA. SABINIANO. *<A 197 PP.X K.SEPT.LATERANO ET RUFINO CONSS.>

6.37.3

Imperatores Severus, Antoninus . Qui post testamentum factum praedia quae legavit pignori vel hypothecae dedit, mutasse voluntatem circa legatariorum personam non videtur: et ideo, etiam si in personam actio electa est, recte placuit ab herede praedia liberari. * SEV. ET ANT. AA. VICTORINO. *<A 211 PP.VI K.MAI.GENTIANO ET BASSO CONSS.>

6.37.4

Imperator Antoninus . Servis testamento dominorum non data libertate legatum seu fideicommissum relictum non valet nec convalescere potest, licet post mortem testatoris libertatem aliqua ratione consecuti sunt. * ANT. A. SULPICIO. *<A 213 PP.V K.IUL.ANTONINO A.IIII ET BALBINO CONSS.>

6.37.5

Imperator Antoninus . Non est dubium denegari actionem legatorum ei pro portione competenti in his rebus, quas subtraxisse eum de hereditate apparuerit. * ANT. A. DONATO. *<A 213 PP.V ID.SEPT.ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

6.37.6

Imperator Antoninus . Si legata relicta primus legatarius agnovit, substitutio eorum in personam pontianae facta evanuit. * ANT. A. IULIO. *<A 215 PP.VIII K.MAI.ROMAE LAETO II ET CEREALE CONSS.>

6.37.7

Imperator Antoninus . Si fortidianum fundum primo pater tuus fratribus per praeceptionem ac mox tibi legavit, concursu dominium eius tibi quoque quaeritur.

1 . Error autem nominum in scriptura factus, si modo de mancipiis vel de possessionibus legatis non ambigitur, ius legati dati non minuit. * ANT. A. FAUSTO. *<A 215 PP.V ID.IUL.LAETO II ET CEREALE CONSS.>

6.37.8

Imperator Antoninus . Ab administratione tutelae religio sacramenti marcellum, quem vobis a patre tutorem datum testamento proponitis, eripit. Quae res, quominus legatum consequatur , non impedit: nec enim iuste ab ea petitione repellitur, cum, etiam si vellet, tutelam administrare prohibeatur * ANT. A. DEMETRIO. *<A 216 PP.VIII ID.MART.ROMAE SABINO II ET ANULLINO CONSS.>

6.37.9

Imperator Alexander Severus . Si in fraudem eorum quae testamento relicta sunt admissus est accusator, qui testamentum falsum diceret, praeses provinciae secundum iurisdictionis formam solvi legata iubebit, interposita cautione, si evicta fuerit hereditas, ea restituturum, quamvis alias cautioni tunc locus sit, cum sine controversia legata solvantur. * ALEX. A. ANTIOCHO. *<A 223 PP.VII ID.FEBR.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

6.37.10

Imperator Alexander Severus . Cum alienam rem quis reliquerit, si quidem sciens, tam ex legato quam ex fideicommisso ab eo qui legatum seu fideicommissum meruit peti potest. Quod si suam esse putavit, non aliter valet relictum, nisi proximae personae vel uxori vel alii tali personae datum sit, cui legaturus esset, et si scisset rem alienam esse * ALEX. A. INGENUAE. *<A 227 PP.V K.FEBR.ALBINO ET MAXIMO CONSS.>

6.37.11

Imperator Alexander Severus . Filia legatorum non habet actionem, si ea, quae ei testamento reliquit, pater vivus postea in dotem dedit. * ALEX. A. ALBINIANO. *<A 231 PP.V NON.MART.POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

6.37.12

Imperator Alexander Severus . Cum responso viri prudentissimi papiniani, quod precibus insertum est, praeceptionis legatum et omissa parte hereditatis vindicari posse declaratur, intellegis desiderio tuo iuxta iuris formam esse consultum.

1 . Verba vero responsi haec sunt: filiae mater praedium ita legavit: ” praecipito sumito extra partem hereditatis”: cum hereditati matris filia renuntiasset, nihilo minus eam recte legatum vindicare visum est. * ALEX. A. MUCIANO. *<A 240 PP.CONSTITUTIO V ID.IUL.SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

6.37.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Proprias tuas res legari vel fideicommitti tibi non potuisse manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. SEVERAE. *<A 286 PP.XV K.MAI.MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

6.37.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Monumenta quidem legari non posse manifestum est, ius autem mortuum inferendi legare nemo prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. TATIANO. *<A 286 PP.II K.SEPT.MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

6.37.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si universae facultates, quas pater vester reliquit, debito fiscali aut privato absumuntur, nihil ex his, quae testamento eius adscripta sunt, valere potest.

1 . Quod si deducto debito in relictis bonis superfluum est, libertates impediri iuris ratio non permittit, quando etiam legata nec non fideicommissa salva lege falcidia praestanda sunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. TERENTIO. *<A 290 PP.III K.OCT.IPSIS IIII ET III AA.CONSS.>

6.37.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Creditor, si a debitore suo rem, quam pignoris nomine susceperat, legatum sibi contendit, etiam debito ab heredibus eius oblato, quominus restituat, defendi potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SCYLLAE. *<A 294 S.XVIII K.FEBR.SIRMI CC. CONSS.>

6.37.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Datum legatum adimi tam pure quam sub condicione, non libertis tantum, sed etiam ingenuis placuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIANO. *<A 294 D III NON.MART.CC. CONSS.>

6.37.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex legato nominis, actionibus ab his qui successerunt non mandatis, directas quidem actiones legatarius habere non potest, utilibus autem suo nomine experietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IUSTINO. *<A 294 D.VI ID.DEC.CC. CONSS.>

6.37.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non tantum duum mensuum, sed etiam minoris temporis maritus uxori testamento scriptus succedit, nec legata vel fideicommissa seu donationes temporis huius angustia capi prohibet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NICONI. *<A 294 D. V ID. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

6.37.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Uxor patrui tui si testata decesserit, res tuas tantum usum fructum earum habens legare non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIANO. *<A 294 D.VII K.IAN.CC. CONSS.>

6.37.21

Imperator Constantinus . In legatis vel fideicommissis verborum necessaria non sit observantia, ita ut nihil prorsus intersit, quis talem voluntatem verborum casus exceperit aut quis loquendi usus effuderit. * CONSTANT. A. AD POP. *<A 339 D.K.FEBR.CONSTANTIO II ET CONSTANTE CONSS.>

6.37.22

Imperator Justinianus . In annalibus legatis vel fideicommissis, quae testator non solum certae personae , sed etiam eius heredibus praestari voluit, eorum exactionem omnibus heredibus et heredum heredibus conservari pro voluntate testatoris praecipimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID. DEC. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. PP. II CONS.>

6.37.23

Imperator Justinianus . Cum quaestio talis de significatione verborum animos veterum movit, si quis cuidam agrum puta cornelianum vel alium quendam in solidum legaverit, deinde alii partem eius dimidiam, quantam portionem primus, quantam secundus legatarius consequitur ( simili dubitatione et in hereditate et in fideicommissis habita), cumque computationes multae introducebantur et multis ratiocinatoribus dignae: nos huiusmodi computationes quasi superfluas et contrarias voluntati testatorum omnes esse sopiendas censemus.

1 . Cum enim manifestissimum est eum, qui ab initio duodecim uncias rei cuidam reliquit, alii autem postea sex, recessisse quidem a priore voluntate, voluisse autem minui eam sex unciis, cum alii eas obtulit, et praesens casus exitum apertissimum inveniet.

1a . Si quis itaque vel agrum vel hereditatem reliquerit, primo quidem in totum, secundo autem in partem dimidiam, utrumque in sex uncias esse vel dominum rei legatae vel heredem.

1b . Et si primo re tota relicta tertiam partem secundo reliquerit, secundum praedictum modum octo quidem uncias vel agri vel hereditatis apud primum remanere, tertiam autem partem vel quattuor uncias ad secundum migrare.

1c . Et sic in omnibus statuendum est, id est in hereditatibus vel legatis vel fideicommissis: vestigia enim voluntatis testatoris non aliter nisi per huiusmodi viam aestimanda sunt.

2 . ( 1) sed et aliam disceptationem iuris antiqui non absimilem constitutam decidere nobis humanum esse apparuit. Agitabatur enim, si quis agrum Cornelianum vel forte alium vel quandam rem cuidam legaverit et postea iterum vel saepius ei eandem rem per legatum vel fideicommissum dederit, post talia autem verba testamenti Sempronio eundem agrum vel aliam rem legaverit, ut saepius quidem titii fuisset mentio, semel autem Sempronii, quid statuendum est, et quid iuris sit, si coniunctim an separatim eis relinquatur, sive in legato hoc consistat sive in hereditate

2a . Huiusmodi igitur decidentes antiquam controversiam sancimus, cuicumque fuerit vel hereditas vel ager in memoratis casibus sive coniunctim sive soli sive saepius eidem relictus, aequa lance et hereditatem et agrum et aliam quamcumque rem dividi et ad dimidiam partem unumquemque vocari, nisi specialiter expresserit et dixerit testator tantas quidem partes velle unum, tantas autem alterum habere. In omnibus etenim testatoris voluntatem, quae legitima est, dominari censemus * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. DEC. LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

6.37.24

Imperator Justinianus . Cum quidam suum filium familias impuberem exheredatum fecit aliis heredibus scriptis, eidem autem pupillo alium substitutum reliquit, maximam scilicet ostendens ad filium suum adfectionem, cui nihil quidem emolumenti reliquit, sed post exheredationis iniuriam etiam substitutionem ei addidit et a substituto legatum reliquit, quaerebatur, si huiusmodi legatum vel fideicommissum potest valere.

1 . Sed et si legatum eidem exheredato filio pater reliquerit et substituerit ei exheredato facto aliquem extraneum, iterum certabatur, si saltem per eundem modum fideicommissum potest relinquere.

2 . Cum igitur antiquitas quidem haec diverse tractare maluit, nobis autem huiusmodi iurgia supervacua esse videntur, sancimus nullo legato nullo fideicommisso huiusmodi substitutum qui exheredato pupillo datus est praegravari, nec si ipsam rem quam pupillo legavit a substituto eius vel legare vel fideicommittere voluit. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. II K. MAI. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

6.37.25

Imperator Justinianus . Si legatarius celaverit testamentum et postea hoc in lucem emerserit, an possit legatum sibi derelictum is qui celaverit ex eo testamento vindicare, dubitabatur.

1 . Quod omnimodo inhibendum esse censemus, ut non accipiat fructum suae calliditatis, qui heredem voluit hereditate defraudare: sed huiusmodi legatum illi quidem auferatur, maneat autem quasi pro non scripto apud heredem, ut, qui alii nocendum esse existimavit, ipse suam sentiat iacturam, quemadmodum, si legatarius, cui propter tutelam gerendam aliquid derelictum sit, non subierit tutelam, ei quidem legatum aufertur, pupillo autem adsignatur, cui ille utilis esse noluit. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

6.37.26

Imperator Justinianus . Illud, quod de legatis vel fideicommissis temporalibus utpote irritis a legum conditoribus definitum est, emendare prospeximus sancientes et talem legatorum vel fideicommissorum speciem valere et firmitatem habere.

1 . Cum enim iam constitutum est fieri posse temporales donationes et contractus, consequens est etiam legata vel fideicommissa, quae ad tempus relicta sunt, ad eandem similitudinem confirmari: post completum videlicet tempus ad heredem isdem legatis vel fideicommissis remeantibus, necessitatem habente legatario vel fideicommissario cautionem in personam heredis exponere, ut post transactum tempus res non culpa eius deterior facta restituatur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>

6.38.0. De verborum et rerum significatione.

 

6.38.1

Imperator Antoninus . Praediis instructis legatis, quamvis ex fructibus oleum et vinum in eodem fundo habuerit, tamen si id venale fuit, item ea, quae ad tempus propter incursionem latronum tutelae causa in praedium translata sunt, legato non cedere iuris auctoribus placuit.

1 . Vinum vero, quod in apothecis fuit, si ideo illic habuit, ut, cum in praedium venisset mater familias, eo uteretur, legato cedere ignorare non debes. * ANT. A. ANTIPATRAE. *<A 213 PP. VI ID. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

6.38.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Fundo ” sicut instructus est” legato sive per fideicommissum relicto vilicum hominesque et omnia, quae vel, ut ipse pater familias, cum ibi ageret, vel fundus esset instructus, non temporis causa habuit in eo, relicta esse iuris auctoritate definitum est: ea etiam, quae tam fructuum colligendorum quam servandorum.

1 . Item pecora stercorandi vel pascendi causa ibi constituta, ut fructus de his capiantur vel ut fundus sit instructior, fideicommisso cedere certi iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 293 D. NON. OCT. SIRMI AA. CONSS.>

6.38.3

Imperator Justinianus . Sancimus cautionis nomine vel asphaleias non esse fideiussoris dationem interpretandam, nisi hoc specialiter vel in Graecis vel in Latinis verbis scriptum fuerit: nisi enim vel generaliter de satisdatione vel de fideiussione specialiter sit nominatum, cautione vel cautela vel asphaleia minime fideiussionem, sed nudam promissionem significari. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 531 D. K. MART. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

6.38.4

Imperator Justinianus . Cum quidam sic vel institutionem vel legatum vel fideicommissum vel libertatem vel tutelam scripsisset: ” ille vel ille heres mihi esto” vel ” illi aut illi do lego” vel ” dari volo”, vel ” illum aut illum liberum” vel ” tutorem esse volo” vel ” iubeo”, dubitabatur, utrumne inutilis sit huiusmodi institutio et legatum et fideicommissum et libertas et tutoris datio, an occupantis melior condicio sit, an ambo in huiusmodi lucra vel munia vocentur et an secundum aliquem ordinem admittantur, an uterque omnimodo, cum alii primum in institutionibus quasi institutum admitti, secundum quasi substitutum, alii in fideicommissis posteriorem solum accepturum fideicommissum existimaverunt, quasi recentiore voluntate testatoris utentem.

1 . Et si quis eorum altercationes singillatim exponere maluerit, nihil prohibet non leve libri volumen extendere, ut sic explicari possit tanta auctorum varietas, cum non solum iuris auctores, sed etiam ipsae principales constitutiones, quas ipsi auctores rettulerunt, inter se variasse videntur.

1a . Melius itaque nobis visum est omni huiusmodi verbositate explosa coniunctionem “aut” “pro” “et” accipi, ut videatur copulativo modo esse prolata et magis sit paradiazeuxis, ut et primam personam inducat et secundam non repellat.

1b . Quemadmodum enim verbi gratia in interdicto quod vi aut clam “aut” coniunctio pro “et” apertissime posita est, ita et in omnibus huiusmodi casibus sive institutionum sive legatorum sive fideicommissorum vel libertatum seu tutelarum hoc esse intellegendum, et ambo veniant aequa lance ad hereditatem, ambo legata similiter accipiant, fideicommissum in utrumque dividatur, libertas utrumque capiat, tutoris ambo fungantur officio.

1c . Sic nemo defraudetur a commodo testatoris, sic maior providentia pupillis inferatur, ne, dum dubitatur, apud quem debet esse tutela, in medio res pupillorum depereant. Sed haec quidem sancimus, cum in personas huiusmodi proferatur scriptura

2 . Sin autem una quidem est persona, res autem ita derelictae: “illam aut illam rem illi do lego”, vel “per fideicommissum relinquo”, tunc secundum veteres regulas et antiquas definitiones vetustatis iura maneant incorrupta, nulla innovatione eis ex hac constitutione introducenda.

3 . Quod etiam in contractibus locum habere censemus. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. PRID. K. MAI. CONSTANTINOP OLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

6.38.5

Imperator Justinianus . Suggestioni illyricianae advocationis respondentes decernimus familiae nomen talem habere vigorem: parentes et liberos omnesque propinquos et substantiam, libertos etiam et patronos nec non servos per hanc appellationem significari.

1 . Et si quis per suum elogium fideicommissum familiae suae reliquerit, nulla speciali adiectione super quibusdam certis personis facta, non solum propinquos, sed etiam his deficientibus generum et nurum. Et hos enim nobis humanum esse videtur ad fideicommissum vocari, ita videlicet, si matrimonium morte filii vel filiae fuerit dissolutum. Nullo etenim modo possint gener vel nurus filiis viventibus ad tale fideicommissum vocari, cum hi procul dubio eos antecedant: et hoc videlicet gradatim fieri, ut post eos liberti venian

2 . Hoc eodem valente, et si quis rem immobilem cuidam legaverit vel fideicommiserit eamque alienari prohibuerit adiciens, ut, si hoc fideicommissarius praeterierit , familiae suae res adquiratur.