Codex Iustinianus – Liber VI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperator Justinianus . Sancimus, quemadmodum de his rebus, quae liberis in sacris constitutis ex occasione maritali adquisitae sunt, certus ordo destinatus est, ut, si quis ex his ab hac luce fuerit subtractus, pars eius, quam lucratus est, ad eius liberos vel nepotes vel pronepotes concedat, quibus non extantibus ad fratres suos ex eodem matrimonio progenitos vel, si etiam non supersint, ad fratres ex aliis nuptiis procreatos, cumque nemo eorum fuerit relictus, tunc ad patrem perveniat: ita et de his, quae materna linea per quascumque occasiones vel inter vivos vel per ultimas dispositiones vel ab intestato descendunt, similis ordo servetur, primo in filii vel filiae successione posteritate eius vocanda eaque non inventa frater no consortio eiusdem vel alieni matrimonii secundum praedictum ordinem arcessito , tunc ad ultimum locum pater a legibus conclametur et sui filii non gratam hereditatem relictam, sed triste lucrum sibi lugeat adquisitum.

1 . In omnibus videlicet casibus, in superstite subole liberorum et fratribus adhuc viventibus, qui ad hereditatem defuncti patrem antecedunt, usu fructu rerum, quarum dominium ad eos pervenit, apud parentes remansuro. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. XV K. OCT. CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>

6.60.0. De bonis maternis et materni generis.

 

6.60.1

Imperator Constantinus . Res, quae ex matris successione fuerint ad filios devolutae, ita sint in parentum potestate, ut fruendi dumtaxat habeant facultatem, dominio videlicet earum ad liberos pertinente.

1 . Parentes autem, penes quos maternarum rerum utendi fruendique tantum potestas est, omnem debent tuendae rei diligentiam adhibere et quod iure filiis debetur in examine per se vel per procuratorem poscere et sumptus ex fructibus impigre facere et litem inferentibus resistere atque ita omnia agere, tamquam solidum perfectumque dominium et personam gerant legitimam, ita ut, si quando rem alienare voluerint, emptor vel is cui res donatur observet, ne quam partem earum rerum, quas alienari prohibitum est, sciens accipiat vel ignorans.

2 . Docere enim pater debet proprii iuris eam rem esse, quam donat aut distrahit: et emptori, si velit, fideiussorem licebit accipere, quia nullam poterit praescriptionem opponere filiis quandoque rem suam vindicantibus. * CONST. A. CONSS. PRAETT. TRIBB. PLEBIS SENATUI SALUTEM. *<A 319 D. XV K. AUG. AQUILEIA. RECITATA APUD VETTIUM RUFINUM PU. IN SENATU NON. SEPT. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

6.60.2

Imperatores Arcadius, Honorius . Quidquid avus avia, proavus proavia ex materna linea venientes nepoti nepti pronepoti pronepti testamento fideicommisso legato donatione vel alio quolibet titulo largitionis vel etiam intestati successione contulerint, pater filio filiaeve integra illibataque custodiat, ut vendere donare relinquere alteri obligare, sicut nec materna bona, non possit usu fructu dumtaxat ad eum pertinente, ita ut, quemadmodum ipse super his licentiam totius potestatis amittit, defuncto eo filio filiaeve praecipua computentur nec ab illis, qui ex patre sunt coheredes, vindicentur. * ARCAD. ET HONOR. AA. FLORENTINO PU. *<A 395 D. ID. OCT. MEDIOLANI OLYBRIO ET PROBINO CONSS.>

6.60.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si viva matre emancipati sunt filii et postea mater decesserit, quoniam omni commodo destituitur pater nec retinet usum fructum, viriles ei inter filios, sive unus seu plures sunt, usus fructus tribuimus portiones.

1 . Si vero mulier moriens alios ex filiis emancipatos a patre, alios in patria potestate dimiserit, in casu dispari utitur maritus defunctae beneficio, quod casui utrique praescripsimus, id est circa eorum quidem portionem, quos adhuc in sacris retinet, usum fructum ex legum auctoritate retinebit et praemium delatae, cum volet, emancipationis accipiet, in eorum vero parte, quos exisse de potestate viva matre constiterit, usum fructum virilis inter eos portinnis secundum praescripta percipiet.

2 . In nepotibus etiam vel neptibus hoc observandum esse censemus, ut maritus, qui uxore mortua, non extantibus filiis, cum solis nepotibus vel neptibus ex hac lege ad emolumentum vocandus est, si unus vel una pluresve nepotes ex filio uno vel pluribus, qui in potestate defecerunt, procreati sunt, hoc iure utatur, quod de filiis constitutum est.

2a . Nam licet hoc novum praesens lex constituat in nepotes, non est tamen ab re, ut in hoc casu deteriores esse nepotibus filii non sinantur.

2b . Habeat igitur avus veniens cum nepotibus in potestate durantibus usum fructum bonorum omnium, quae ex defunctae aviae successione delata sunt.

2c . Cum vero his quoque libertatem emancipatione largitur, similiter et ab ipsis, sicut de filiis constitutum est, praemium manumissionis accipiat, vel si ex pluribus alteros manumittit alteros retinet, ex parte manumissorum legitimum praemium, ex parte vero in potestate manentium retineat usum fructum.

3 . Quod si nepotes sint neptesve aut ex emancipato filio aut ex filia procreati aut ab ipso avia vivente sacris dimissis idem avus virilis cum ipsis portionis habeat usum fructum. Si vero ex nepotibus neptibusve tempore, quo in aviae successionem vocantur, alii in avi sunt potestate, id est mariti defunctae, alii sui iuris sint, circa personam quidem eorum, qui in potestate consistunt, et in usu fructu consequendo et in emancipationis praemio conquirendo ratio supra dicta servetur: in his vero, qui sui iuris sunt, facultas capiendi usus fructus virilis inter eos portionis habeatur.

4 . Eadem autem et de pronepotibus sexus utriusque sancimus, manente definitione, quae de singulis sancita est, si filii sint pariter ac nepotes. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD SENATUM URB. ROMAE. *<A 426 D. VIII ID. NOV. RAVENNAE THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

6.60.4

Imperator Leo . Omnem ambiguitatis confusionem amputantes hac liquida et compendiosa lege sancimus circa usum fructum maternarum rerum nullam esse differentiam, sive in priore matrimonio pater, ex quo filios habuit, permanere voluerit sive novercam filiis superduxerit: legibus, quae de maternis bonis latae sunt, suam habentibus firmitatem.

1 . Patres igitur usum fructum maternarum rerum, etiamsi ad secundas migraverint nuptias, sine dubio habere debebunt: nec ullam filiis vel quibuslibet ex persona eorum contra patres improbam vocem accusationemque posse competere. * LEO A. CALLICRATI PP. PER ILLYRICUM. *<A 468 D. K. SEPT. ANTHEMIO A. II CONS.>

6.61.0. De bonis, quae liberis in potestate constitutis ex matrimonio vel aliter adquiruntur, et eorum administratione.

 

6.61.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Cum venerandae leges vetuerint patribus iure potestatis adquiri, quidquid eorum filiis avus avia proavus proavia a linea materna venientes quocumque titulo contulissent, hoc quoque convenit observari, ut, quidquid vel uxor marito non emancipato vel maritus uxori in potestate positae quocumque titulo vel iure contulerit seu transmiserit, hoc patri nullatenus adquiratur: atque ideo in eius tantum, cui delatum est, iure durabit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD SENATUM. *<A 426 D. VIII ID. NOV. RAVENNAE THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

6.61.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Constitutionis novae capitulum clariore interpretatione sancimus, ut, quae per filios nepotes pronepotes itemque filias neptes proneptes, quamvis in potestate sint, minime adquiri decrevimus a marito vel uxore quocumque titulo collata sive ultima voluntate transmissa, nullus ad id quoque pertinere existimet, quod ab ipso parente datum vel ante nuptias donationis causa pro una ex memoratis personis praestitum fuerat, ut minime ad eum, si casus tulerit, revertatur ( prospiciendum est enim, ne hac iniecta formidine parentum circa liberos munificentia retardetur) : sed ut his potestatis iure ad parentes reversis cetera, quae ex substantia speciali coniugis ad superstitem devenerunt, quamvis idem in sacris sit , fructu tamen solo atque usu parentibus deputato, dominium ei qui a coniuge vel quae meruit reservetur, parente pro emancipationis etiam beneficio, si voluerit , sicut in maternis rebus vel quae per eanden lineam veniunt, praemium habituro. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HIERIO PP. *<A 428 D. X K. MART. FELICE ET TAURO CONSS.>

6.61.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Quod scitis prioribus continetur nec a filia quae in potestate est donationem ante nuptias patri nec a filio dotem adquiri, eo addito confirmamus, ut, defunctis his adhuc in potestate patris, si liberis extantibus moriantur, ad liberos eorum eaedem res iure hereditatis, non ad patres iure peculii transmittantur nec per nepotes avo videlicet adquirendae.

1 . Sin autem idem nepos superstitibus tam patre quam avo paterno diem suum sine liberis obierit, eorum dominium, quae ad ipsum ex matre vel ab eius linea pervenerunt, non ad avum, sed ad patrem eius perveniat: usu fructu videlicet et in huiusmodi casibus avo, dum supererit, servando. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. VII ID. SEPT. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS. >

6.61.4

Imperatores Leo, Anthemius . Quaecumque res ad filium vel filiam, nepotes sive pronepotes utriusque sexus in potestate constitutos ex priore vel secundo aut tertio seu coniugio numerosiore pervenerint ex dote vel quacumque donatione seu hereditate legato vel fideicommisso, earum usque in diem vitae suae pater vel avus vel proavus usum fructum habeant: easdem res quocumque modo alienandi vel pignoris seu hypothecae iure obligandi facultate eis penitus interdicta, dominio videlicet earum ad filios et nepotes sive pronepotes utriusque sexus permanente, etiamsi ex eodem matrimonio procreati non sint, ex quo eaedem res ad parentes eorum, qui quaeve in potestate sunt, fuerint devolutae.

1 . Eo videlicet observando, ut morientium fratrum sororumve portiones, qui quaeve ex eodem matrimonio progeniti vel progenitae sunt, primo quidem ad liberos eorum , ut dictum est, si tamen fuerint, deinde his non extantibus ad superstites tantummodo fratres vel sorores eorum perveniant aut ad superstitem, si ex isdem fratribus sive sororibus unus unave remanserit.

2 . Omnibus autem, qui ex eodem coniugio fuerint procreati, defunctis tunc demum ad eos, qui ex alio matrimonio sunt editi, easdem res pro virili parte venire statuimus: nullo autem ex memoratis personis existente parentes eorum eas percipere.

3 . Parentibus vero, quorum sub potestate sunt, usum fructum dumtaxat habituris memoratas res iure potestatis alienandi vel obligandi licentiam denegamus, non prohibendis isdem liberis, quandoque sui iuris fuerint, nulla temporali praescriptione obsistente easdem res omnibus modis vindicare, nisi forte, postquam potestate parentium eos contigerit liberari, tantum temporis effluxerit, ut ex continua et inconcussa tenentis possessione eorum excludatur intentio. * LEO ET ANTHEM. AA. ERYTHRIO PP. *<A 472 D. V K. MART. MARCIANO CONS.>

6.61.5

Imperatores Leo, Anthemius . Non sine ratione de negotio, quod inter matrem familias, cuius vestra suggestio meminit, et germanum eius vertitur, magnitudo tua diversis legibus ex utraque parte prolatis nostram credidit consulendam esse clementiam, cum mulier diversis iuris lectionibus idem intellegi maritum et sponsum niteretur probare, germanus mariti nomen illi soli, qui nuptias contraxerit, recitatione constitutionis divorum retro principum Theodosii et Valentiniani, qua cavetur, quidquid maritus vel uxor in potestate constituti invicem sibi reliquerint, non patri adquiri, sed ad eorum ius pertinere, imponere.

1 . Quamvis ergo significatione nominis maritus vel uxor post coeptum matrimonium intellegatur, ex quo videlicet inducta est dubietas, attamen, quia consequens est ambiguas atque legum diversis interpretationibus titubantes causas benigne atque naturalis iuris moderamine temperare, non piget nos in praesenti quoque negotio, de quo sublimitas tua suggessit, aequitati convenientem iuliani tantae existimationis viri atque disertissimi iuris periti opinionem sequi. Qui cum de dotali praedio tractatu proposito idem ius tam de uxore quam de sponsa observare arbitratus sit, licet lex iulia de uxore tantum loquatur: qua ratione tam spons aliciam donationem quam hereditatem, quam memoratus sponsus suam sponsam lucrari voluit, non adquiri patri, sed ad eam pervenire benignum esse perspeximus * LEO ET ANTHEM. AA. NEPOTI MAG. MIL. DALMATIAE. *<A 473 D.K.IUN.LEONE A.V.CONS.>

6.61.6

Imperator Justinianus . Cum oportet similem providentiam tam patribus quam liberis deferri, invenimus autem in veteris iuris observatione multas esse res, quae extrinsecus ad filios familias veniunt et minime patribus adquiruntur, quemadmodum in maternis bonis vel quae ex maritali lucro ad eos perveniunt, ita et in his, quae ex aliis causis filiis familias adquiruntur, certam introducimus definitionem.

1 . Si quis itaque filius familias vel patris sui vel avi vel proavi in potestate constitutus aliquid sibi adquisierit non ex eius substantia, cuius in potestate sit, sed ab aliis quibuscumque causis, quae ex liberalitate fortunae vel laboribus suis ad eum perveniant, ea suis parentibus non in plenum, sicut antea erat sancitum, sed usque ad solum usum fructum adquirat, et eorum usus fructus quidem apud patrem vel avum vel proavum, quorum in sacris sit constitutus, permaneat, dominium autem filiis familias inhaereat ad exemplum tam maternarum quam ex nuptialibus causis filiis familias adquisitarum rerum.

1a . Sic etenim et parenti nihil derogabitur usum fructum rerum possidenti et filii non lugebunt, quae ex suis laboribus sibi possessa sunt, ad alios transferenda adspicientes vel extraneos vel ad fratres suos, quod etiam gravius multis esse videtur.

1b . Exceptis castrensibus peculiis, quorum nec usum fructum patrem vel avum vel proavum habere veteres leges concedunt: in his enim nihil novamus, sed vetera iura intacta servamus. Eodem observando etiam in his peculiis, quae quasi castrensia peculia ad instar castrensis peculii accesserunt.

1c . Sub hac tamen definitione hunc legis articulum inducimus, ut in successione quidem earum rerum, quae extrinsecus filiis familias adquiruntur, iura eadem observentur, quae in maternis et nuptialibus rebus statuta sunt.

2 . Non autem hypothecam filii familias adversus res patris viventis adhuc seu iam mortui sperare audeant nec ratiocinia eis super administratione inferre, sed tantummodo alienatione vel hypotheca suo nomine patribus denegata rerum, habeat parens plenissimam potestatem uti fruique his rebus, quae per filios familias secundum praedictum modum adquiruntur.

2a . Et gubernatio earum sit penitus impunita et nullo modo audeat filius familias vel filia vel deinceps personae vetare eum, cuius in potestate sunt, easdem res tenere aut quomodo voluerit gubernare, vel si hoc fecerint, patria potestas in eos exercenda est: sed habeat pater vel aliae personae, quae superius enumeratae sunt, plenissimam potestatem uti frui gubernareque res praedicto modo adquisitas.

2b . Et si quid ex usu earum pater avus vel proavus collegerit, habeat licentiam quemadmodum cupit hoc disponere et in alios heredes transmittere, vel si ex earum rerum fructibus res mobiles vel immobiles vel se moventes comparaverit, eas etiam quomodo voluerit habeat et transmittat et in alios transferat sive extraneos sive liberos suos seu quamlibet personam.

2c . Sin autem res sibi memorato modo adquisitas parens noluerit tenere, sed apud filium vel filiam vel deinceps personas reliquerit, nullam post obitum eius licentiam habeant heredes alii patris avi vel proavi eundem usum vel quod ex hoc ad filios familias pervenit utpote patri debitum sibi vindicare, sed quasi diurna donatione in filium celebranda, qui usum fructum detinuit, quem patrem habere oportuerat, ita causa intellegatur et eundem usum fructum post obitum patris ipse lucretur, parente ius exactionis quasi sibi debitae a filio, qui usum fructum consensu eius possidebat, suae posteritati vel successioni minime transmittente, quatenus in omni pace inter se successio eius permaneat nec altercationis cuiu sdam maxime inter fratres oriatur occasio.

3 . Cum autem Constantiniana lege cautum erat, si filii familias ab his, qui eos in potestate habent, nexu paterno per emancipationem liberentur, debere patrem tertiam partem bonorum, quae adquiri non solent, quasi remunerationis gratia a filio accipere vel retinere, et ex hac causa iterum pars non minima substantiae liberorum adimebatur, sancimus huiusmodi casu interveniente et emancipatione liberis imposita non tertiam partem dominii rerum minime adquisitarum, sed dimidiam usus fructus apud maiores qui emancipationem donant residere: exceptis et in hoc casu castrensibus et quasi castrensibus tantummodo peculiis, quibus nihil nec ex hac causa diminuitur. Sic enim nec liberis cuiuscumque sexus aliquid dominii auferetur et patribus amplioris patrimonii usus fructus adsignabitur.

3a . Hoc obtinente et si in emancipatione sibi parentes hoc minime servaverint: sed nisi specialiter vel in emancipatione huic praemio renuntiaverint vel donatione facta sese et ab huiusmodi beneficio alienaverint et in liberos hoc transtulerint, manere ad eos etiam tacentes ius et beneficium usus fructus retinendi, ut post obitum eorum et usus fructus in omnibus memoratis causis ad eos perveniat, quorum dominium est, scilicet secundum, quod iam diximus, in successionibus eorum omnibus servandis, quae de maternis et nuptialibus bonis consultissimis legibus definita sunt.

4 . Sed cum tacitas hypothecas tam veteres leges in quibusdam certis casibus introduxerunt quam nos in maternis ceterisque, quas servare necesse est, et dubitabatur, ex quo hypothecas competere oportet, utrumne ab initio an ex eo tempore, ex quo male aliquid gestum est, compendiosa narratione interpretamur initium gerendae vel deserendae administrationis vel observationis esse spectandum et non tempus, ex quo male aliquid fuerit gestum. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 RECITATA SEPTIMO MILIARIO IN NOVO CONSISTORIO PALATII DN.IUSTINIANI. D.III K. NOV. DECIO VC. CONS. >

6.61.7

Imperator Justinianus . Cum multa privilegia imperialibus donationibus iam praestita sunt, dignum incrementum et his offerre nostra dignata est clementia.

1 . Si quis igitur a serenissimo principe vel a piissima augusta sive masculus sive femina donationem sit consecutus vel consecuta sive mobilium sive immobilium seu se moventium rerum, in filiis familias tamen constitutus vel constituta, habeat huiusmodi res omni adquisitione absolutas et nemini eas adquirat neque earum usum fructum pater vel avus vel proavus sibi vindicet, sed ad similitudinem castrensis peculii omnem facultatem in eas filii vel filiae familias habeant.

2 . Ut enim imperialis fortuna omnes supereminet alias, ita oportet et principales liberalitates culmen habere praecipuum. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. PROPOSIT. XII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

6.61.8

Imperator Justinianus . Cum non solum in maternis rebus, quae filiis familias deferuntur, sed etiam de aliis omnibus, quae adquisitionem effugiunt, et maxime post novellam nostri numinis legem, quae omnia, quae extrinsecus ad filios familias perveniunt et non ex paterna substantia, non esse adquirenda patribus statuit nisi tantummodo ad usum fructum, variae altercationes exortae sunt et varios eventus variosque continent tractatus et semper in iudiciis versantur, necesse est utiliter et apertissime omnia dirimere.

1 . Sancimus itaque in omnibus rebus, quae fugiunt quidem dominii adquisitionem, sed usus fructus tantummodo patri offertur vel aliis parentibus a filio familias cuiuscumque gradus vel sexus, sive pater adire filium familias integrae aetatis compellit et ille reclamandum existimat, sive filius familias adire cupit et pater in contrarium inclinat, liberam habere licentiam et patrem ipsum sibi adire hereditatem recusante filio et omne sive damnum sive lucrum in suam habere fortunam, nullo ex hoc praeiudicio filio generando: sive e contrario patre recusante filius adire hereditatem voluerit, nullam adquisitionem nec usum fructum patri offerri, sed ipsum filium sibi imputare, si quid ex hoc contigerit: nulla actione neque contra patrem danda, ubi adversus eius voluntatem filius hereditatem vel legatum vel fideicommissum vel aliud quidquid ex quocumque titulo sive donat ionis sive contractus sibi adquirere maluerit, neque adversus filium simili modo actione extendenda, ubi recusante eo pater sua auctoritate haec sibi vindicet, huiusmodi aditionis tramite ex praesenti lege patri competente.

1a . Sed habeat et pater omnem licentiam et actiones movere et ab aliis pulsari, ubi ad eum totum commodum pervenit, et filius simili modo in agendo et pulsando solus habeat et detrimentum et commodum, necessitate per officium patri imponenda tantummodo filio consentire vel agenti vel fugienti, ne iudicium sine patria voluntate videatur consistere. Et haec quidem, si plenae aetatis filius est, qui paternam voluntatem sequi non patitur

1b . Sin autem in secunda aetate adhuc filius est et hereditate ei delata pater consentire adeunti hereditatem noluerit vel patre volente ipse reclamaverit, si quidem recusaverit filius, licentiam damus patri simili modo hereditatem adire et eam pleno iure habere, his omnibus quae superius diximus locum habentibus.

1c . Sin autem patre recusante filius adire maluerit, damus quidem licentiam ei hoc facere, patre autem nolente res filii gubernare propter causae necessitatem habeat facultatem filius adire competentem iudicem et ex eo petere curatorem hereditati dari, per quem gubernatio rerum in eum delatarum procedat: in utroque casu in integrum restitutionis auxilio minime ei denegando.

2 . Similique modo et in milite filio familias, qui recusaverit aditionem hereditatis, quae ei ex castrensibus occasionibus perveniat, patri danda licentia adire hereditatem, ut ad ipsum perveniat pleno iure tam per usum fructum quam per dominium eandem hereditatem possessurum, quasi ipse pater ab initio fuisset heres institutus: eo videlicet subiacente omnibus oneribus hereditariis et omnia commoda habituro et ad filium nullo periculo redundante, et haec quidem in his casibus observanda sunt, quibus discordia inter patrem et filium vertitur.

3 . Ubi autem in unum voluntas eorum concurrit, et pater usum fructum et filius habeat proprietatem, et in agentibus et in fugientibus pater quidem suscipiat actiones et moveat, cuiuscumque aetatis filius inveniatur, adhibeatur autem etiam filiorum consensus, nisi adhuc in prima sunt aetate constituti vel longe absunt, sumptibus videlicet a patre propter rerum incrementa faciendis. Cum enim nuda proprietas apud filium invenitur, ex qua substantia possibile est eum sumptus litis dependere

4 . Sin autem aes alienum ex defuncti persona descendit, cum etiam apud veteres haec esse substantia intellegitur, quae post detractum aes alienum supersederit, habeat pater licentiam ex rebus hereditariis primum quidem mobilibus, sin autem non sufficiunt, et immobilibus sufficientem partem filii nomine venumdare, ut ilico reddatur aes alienum et non usurarum onere praegravetur.

4a . Quod si pater hoc facere supersederit, ipse usuras vel ex reditibus vel ex sua substantia omnimodo dare compelletur.

4b . Sin autem legata vel fideicommissa sive annalia sive semel relicta imminent huiusmodi personis, si quidem tales reditus sunt, qui sufficiunt ad annalia legata, pater ex huiusmodi reditibus haec dependere compelletur.

4c . Sin autem non habet substantia sufficientem reditum ad legatorum vel fideicommissorum praestationem vel minime reditus vel alias accessiones contineat, sint tamen res mobiles vel immobiles, steriles quidem, non tamen inutiles, veluti domus in provinciis pretiosae vel ubicumque posita suburbana, ex quibus huiusmodi legata possunt explicari, licentia dabitur patri sufficientem partem eorum similiter filii nomine vendere et satisfacere legatis.

4d . Hoc procul dubio observando, ut et mancipia ipse usufructuarius aleret et omnia circa usum fructum faceret, quae nullo modo proprietatem possint deteriorem facere, paterna reverentia eum excusante et a ratiociniis et a cautionibus et ab aliis omnibus, quae usufructuarii extranei a legibus exiguntur, secundum nostrae constitutionis tenorem, quam iam super huiusmodi casibus tulimus. Ipsum autem filium vel filios vel filias et deinceps alere patri necesse est non propter hereditates, sed propter ipsam naturam et leges, quae et parentibus alendos esse liberos imperaverunt et ipsis liberis parentes, si inopia ex utraque parte vertitur

5 . Sed pater quidem in praedictis tantummodo causis habeat licentiam recte res filiorum familias vendere filii nomine vel, si emptorem non invenerit, supponere, nullo modo licentia concedanda filiis easdem venditiones vel hypothecas retractare: non item licentia parentibus danda extra memoratas causas res, quarum dominium apud eorum posteritatem est, alienare vel pignori vel hypothecae titulo dare, sed si hoc fecerint, scituris, quod necesse est eos in legum laqueos incidere, quibus huiusmodi venditiones vel hypothecae sunt interdictae, exceptis videlicet rebus mobilibus vel immobilibus illis, quae onerosae hereditati sunt vel quocumque modo damnosae, quas sine periculo vendere patri cum paterna pietate licet, ut pretium earum vel in res et causas hereditarias procedat vel filio servetur.

5a . Filiis autem familias in his dumtaxat casibus, in quibus usus fructus apud parentes constitutus est, donec parentes vivunt, nec testari de isdem rebus permittimus, nec citra voluntatem eorum, quorum in potestatae sunt, ulla licentia concedenda dominium rei ad eos pertinentis alienare vel hypothecae titulo dare vel pignori adsignare. Melius enim est coartare iuveniles calores, ne cupidini dediti tristem exitum sentiant, qui eos post dispersum expectat patrimonium. Cum enim, sicut dictum est, parentes alere eos secundum leges compelluntur, quare ad venditionem rerum suarum prosilire desiderant.

6 . Ubi autem puerilis aetas patri licentiam praestat etiam sine consensu filii hereditatem nomine eius adire, si hoc fecerit, damus quidem filio in integrum restitutionem, postquam patria fuerit potestate liberatus vel adoleverit, patrem autem oneribus hereditariis, licet nomine filii adiit, modis omnibus illigamus: quare enim talem hereditatem adiit, qualem nec ipse nunc nec filius idoneam sibi esse existimat?

6a . Non autem filio damus licentiam, si in integrum restitutionem petat respuendam esse credens hereditatem, adhuc minoribus curriculis instantibus iterum per aliam restitutionem adire praefatam hereditatem, ne ludibrio leges ei fiant saepius eandem et amplecti et respuere cupienti. Si enim quod pater fecit ratum non habuit et propter hoc restitutus est, quomodo ferendus videatur iterum iudicium amplectens, quod et post patris voluntatem contraria adfectione aspernandum esse existimavit

6b . Sin vero pater quidem hereditatem repudiaverit infante filio constituto, ipse autem filius postea vel adhuc in sacris constitutus vel patria potestate liberatus adeundam esse crediderit eandem hereditatem, licentiam damus ei vel, si sui iuris efficiatur, tutoribus vel curatoribus eius hereditatem adire, nullo praeiudicio ex recusatione paterna ei generando: simili modo et in hac parte nulla ei vel tutoribus eius vel curatoribus licentia concedenda contra priorem suam voluntatem in integrum restitutionem petere.

6c . Quae et in legatis et fideicommissis tam specialibus quam per universitatem relictis et in aliis causis, quas supra enumeravimus, similibusque eis observanda sunt.

7 . In servis autem, qui filiis familias donantur, sive in constante matrimonio sive ab extraneis sub ea condicione, ut statim eos in libertatem producant, nullum impedimentum paterna faciat auctoritas. Qualis enim usus fructus potest ei adquiri, qui momentarius esse ostenditur? si enim in ipso momento necesse habet eum et possidere et libertate donare, in talem hominem qualis usus fructus patri potest adquiri. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. IIII K. AUG. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

6.61.9-11

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

6.62.0. De hereditatibus decurionum naviculariorum cohortalium militum et fabricensium.

 

6.62.1

Imperator Constantinus . Si quis navicularius sine testamento et liberis vel successoribus defunctus sit, hereditatem eius non ad fiscum, sed ad corpus naviculariorum, ex quo fatali sorte subtractus est, deferri praecipimus. * CONST. A. MASTICHIANO PRAEF. ANNONAE. *<A 326 PP. XV K….. LASTRONAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>

6.62.2

Imperator Constantius . Universis tam legionibus quam vexillationibus comitatensibus seu cuneis insinuare debebis, ut cognoscant, cum aliquis fuerit rebus humanis exemptus atque intestatus sine legitimo herede decesserit, ad vexillationem, in qua militaverit, res eiusdem necessario pervenire. * CONSTANTIUS A. BONOSO MAG. EQUITUM. *<A 347 D. V ID. MAI. HIERAPOLI RUFINO ET EUSEBIO CONSS.>

6.62.3

Imperator Constantius . Si quis cohortali condicione gravatus sine testamento vel quolibet successore ultimum diem obierit, successionem eius non ad fiscum, sed ad ceteros cohortales eiusdem provinciae pertinere iubemus. * CONSTANTIUS A. RUFINO PP. *<A 349 D. V K. IAN. LIMENIO ET CATULINO CONSS.>

6.62.4

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Intestatorum curialium bona, si sine herede moriantur, ordinibus patriae eorum adipisci praecipimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 429 D. V ID. MART. FLORENTIO ET DIONYSIO CONSS.>

6.62.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si quis fabricensis sine liberis vel legitimo herede decesserit non condito testamento, eius bona, cuiuscumque summae sint, ad eos pertinere, qui velut creatores decendentium attinentur, qui fisco pro intercepto respondere coguntur.

1 . Hoc enim facto contingit, ut et rei publicae ratio salva permaneat et fabricenses collegarum suorum solaciis perfruantur, qui damnis ac detrimentis tenentur obnoxii * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AURELIANO COM. RER. PRIVAT. *<A 439 D. PRID. NON. NOV. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>