Codex Iustinianus – Liber VI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperator Justinianus . Cum certum sit heredem, qui plenam fidem testatori exhibet, in solidum legata dependentem non posse postea rationem legis praetendentem Falcidiae repetitione uti, quia videtur voluntatem testatoris sequi, iubemus hoc simili modo firmum haberi, et si cautionem super integra legatorum solutione fecerit: quod veteribus legibus in ambiguitatem deductum est. In utroque etenim casu, id est sive solverit sive super hoc cautionem fecerit, aequitatis ratio similia suadere videtur * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D.XV K.NOV.CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV.CC.ANNO SECUNDO.>

6.51.0. De caducis tollendis.

 

6.51.1

Imperator Justinianus . Et nomen et materiam caducorum ex bellis ortam et auctam civilibus, quae in se populus Romanus movebat, necessarium duximus, patres conscripti, in pacificis nostri imperii temporibus ab orbe Romano recludere, ut, quod belli calamitas introduxit, hoc pacis lenitas sopiret.

1 . Et quemadmodum in multis capitulis lex papia ab anterioribus principibus emendata fuit et per desuetudinem abolita, ita et a nobis circa caducorum observationem invidiosum suum amittat vigorem, qui et ipsis prudentissimis viris displicuit, multas invenientibus vias, per quas caducum ne fieret.

1a . Sed et ipsis testamentorum conditoribus sic gravissima caducorum observatio visa est, ut et substitutiones introducerent, ne fiant caduca et, si facta sint, apud certas personas recurrere disponerent, vias recludentes, quas lex Papia posuit in caducis: quod et nos fieri concedimus.

1b . Et cum lex Papia ius antiquum, quod ante eam in omnibus simpliciter versabatur, suis machinationibus et angustiis circumcludens solis parentibus et liberis testatoris usque ad tertium gradum, si scripti fuerant heredes, suum imponere iugum erubuit antiquum intactum eis conservans, nos omnibus nostris subiectis sine differentia personarum concedimus.

1c . Cum igitur materiam et exordium caducorum lex Papia ab aditionibus, quae circa defunctorum hereditates procedebant, sumpsit et ideo non a morte testatoris, sed ab apertura tabularum dies cedere legatorum senatus consulta, quae circa legem Papiam introducta sunt, concesserunt, ut, quod in medio deficiat, hoc caducum fiat, primum hoc corrigentes et antiquum statum revocantes sancimus omnes habere licentiam a morte testatoris adire hereditates similique modo legatorum vel fideicommissorum pure vel in diem relictorum diem a morte testatoris cedere.

2 . Et cum triplici modo ea, quae in ultimis elogiis relinquuntur, contingebat deficere, consentaneum est et tempora eorum et nomina manifeste exponere, ut, quod vel tollitur vel reformatur, non sit incognitum.

2a . Ea enim vel his relinquebantur, qui in rerum natura tunc temporis, cum condebantur extrema elogia, non fuerant, forte hoc ignorantibus testatoribus, et ea pro non scripto esse leges existimabant: vel vivo testatore is, qui aliquid ex testamento habuit, post testamentum ab hac luce subtrahebatur, vel ipsum relictum expirabat, forte quadam condicione, sub qua relictum erat, deficiente, quod veteres appellabant in causa caduci: vel mortuo iam testatore hoc quod relictum est deficiebat, quod aperta voce caducum nuncupabatur.

3 . In primo itaque ordine, ubi pro non scriptis efficiebantur ea, quae personis iam ante testamentum mortuis testator donasset, statutum fuerat, ut ea omnia maneant apud eos, a quibus fuerant derelicta, nisi vacuatis vel substitutus suppositus vel coniunctus fuerat adgregatus: tunc enim non deficiebant, sed ad illos perveniebant: nullo gravamine nisi perraro in hoc pro non scripto superveniente.

3a . Quod et nostra maiestas quasi antiquae benevolentiae consentaneum et naturali ratione subnixum intactum atque illibatum praecipit custodiri in omne aevum valiturum.

4 . Pro secundo vero ordine, in quo ea vertuntur, quae in causa caduci fieri contingebat, vetus ius corrigentes sancimus ea, quae ita evenerint, simili quidem modo manere apud eos, a quibus sunt derelicta, heredes forte vel legatarios vel alios, qui fideicommisso gravari possunt, nisi et in hunc casum vel substitutus vel coniunctus eos antecedat: sed omnes personas, quibus lucrum per hunc ordinem defertur, eas etiam gravamen quod ab initio fuerat complexum omnimodo sentire, sive in dando sit constitutum sive in quibusdam faciendis vel in modo vel condicionis implendae gratia vel alia quacumque via excogitatum. Neque enim ferendus est is, qui lucrum quidem amplectitur, onus autem ei adnexum contemnit.

5 . In novissimo autem articulo, ubi proprie caduca fiebant, secundum quod praediximus, et clausis tabulis tam existere heredes quam posse adire, sive ex parte sint sive ex asse instituti, censemus et dies legatorum et fideicommissorum secundum quod praediximus a morte defuncti cedere: hereditatem etenim, nisi fuerit adita, transmitti nec veteres concedebant nec nos patimur, exceptis videlicet liberorum personis, de quibus Theodosiana lex super huiusmodi causis inducta loquitur: his nihilo minus, quae super his, qui deliberantes ab hac luce migrant, a nobis constituta sunt, in suo robore mansuris.

6 . Libertatibus procul dubio et post praesentem sanctionem propter sui naturam, quae aditionem heredis expectat, ab adita hereditate una cum aliis, quae servis in testamento manumissis vel aliis legatis relicta sunt, competentibus.

6a . Excepto etiam usu fructu, qui sui natura ad heredes legatarii transmitti non patitur et neque a morte testatoris neque ab adita hereditate, quantum ad transmissionem, dies eius cedit.

6b . Sed haec quidem omnia in his observari sancimus secundum praefatam dispositionem , quae pure vel in diem certum relicta fuerint.

7 . Sin autem aliquid sub condicione relinquatur vel casuali vel potestativa vel mixta, quarum eventus ex fortuna vel ex honoratae personae voluntate vel ex utroque pendeat, vel sub incerta die, expectare oportet condicionis eventum, sub qua fuerit derelictum, vel diem, ut tunc cedat, cum vel condicio impleatur vel dies incertus extiterit. Quod si in medio is, qui ex testamento lucrum sortitus est, decedat vel eo superstite condicio defecerit, hoc, quod ideo non praevaluit, manere disponimus simili modo apud eos, a quibus relictum est, nisi et hic vel substitutus relictum accipiat vel coniunctus sive heres sive legatarius hoc sibi adquirat, cum certi iuris sit et in institutionibus et legatis et fideicommissis et mortis causa donationibus posse substitui

8 . Sed ut manifestetur, pro qua parte manere oportet hoc, quod fuerit defectum, apud eos, ex quibus sit derelictum, sancimus, si quidem ad heredes lucrum perveniat, pro parte hereditaria fieri eius distributionem, cum et ab ipsis simili modo, si valuisset, praestaretur, nisi nominatim ab uno vel ex certis heredibus fuerat relictum: tunc enim, quemadmodum solus vel soli praestabant, ita et lucrum sentiant.

8a . Sin autem legatarii vel fideicommissarii sint vel mortis causa donatione honorati vel alia forte persona, quae fideicommisso praegravari potest, et hoc evanescat, manere hoc apud enumeratas personas sancimus pro virili omnimodo portione, id est pro numero personarum.

9 . Ne autem hoc, quod non ineleganter summi ingenii vir ulpianus in hac parte cum omni subtilitate disposuit, praetereatur, nostra sanctione hoc apertius inducimus.

9a . Cum enim iam statuimus haec cum suis oneribus ad eum qui lucretur pervenire, sancimus, si quidem condicio vel aliud gravamen in dando sit constitutum, hoc omnimodo lucrantes pro modo lucri agnoscere.

9b . Sin autem in faciendo aliquid impositum est, si quidem hoc et per alium impleri possit, simili modo et a lucrante agnosci, puta si honorata persona iubeatur insulam vel monumentum vel aliud tale suis sumptibus facere vel heredi vel legatario vel alii forte, quem testator voluerit, vel rem ab herede testatoris emere vel locationem vel fideiussionem subire, et si quid huiusmodi facti simile sit: nihil etenim refert, sive per eum, de quo testator locutus est, sive per alium eiusdem lucri successorem adimpleatur.

9c . Sin vero talis est verborum conceptio et facti natura, ut quod relictum est ab alio adimpleri non possit, tunc, etsi lucrum ad aliquem pervenerit, non tamen et gravamen sequi, quia hoc neque ipsa natura concedit neque testator voluerit. Quid enim, si iusserit eum in locum certum abire vel liberalibus studiis imbui vel domum suis manibus extruere vel pingere vel uxorem ducere? quae omnia testatoris voluntas in ipsius solius persona intellegitur conclusisse, cui et suam munificentiam relinquebat

9d . In omnibus videlicet hoc obtinente, ut pro simili parte et lucrum sentiant et gravamen, ubi hoc possit procedere, subeant.

9e . Et hoc locum habere omni quidem modo in his, quae in causa caduci vel caduca secundum quod supra dictum est fiebant: in pro non scriptis autem non omnibus, sed quibusdam, quia eorum quaedam, etsi talia sunt, tamen cum suo onere veniebant, quae et nos in novi iuris compositione specialiter enumerari iussimus, ne quis veteris iuris prolixitatem quasi rebus necessariam vel pro eorum revolvat scientia.

10 . His ita definitis, cum in superiore parte nostrae sanctionis in plurimis locis coniuncti fecimus mentionem, necessarium esse duximus omnem inspectionem huiusmodi articuli latius et cum subtiliore tractatu dirimere, ut sit omnibus et hoc apertissime constitutum.

10a . Non enim tantum coniunctivo modo quaedam relinquuntur, sed etiam disiunctivo. In his itaque, si quidem coheredes sunt omnes coniunctim vel omnes disiunctim et vel instituti vel substituti, hoc, quod fuerit quoquo modo vacuatum, si in parte hereditatis vel partibus consistat, aliis coheredibus cum suo gravamine pro hereditaria parte, etiamsi iam defuncti sunt, adquiratur

10b . Et hoc et nolentibus ipso iure adcrescat, si suas portiones iam agnoverint, cum sit absurdum eiusdem hereditatis partem quidem agnoscere, partem vero respuere, secundum quod et in divinis nostri numinis decisionibus statutum est.

10c . Sin vero quidam ex heredibus institutis vel substitutis permixti sunt et alii coniunctim alii disiunctim nuncupati sunt, si quidem ex coniunctis aliquis deficiat, hoc omnimodo ad solos coniunctos cum suo veniat onere, id est pro parte hereditatis, quae ad eos pervenit.

10d . Sin autem ex his, qui disiunctim scripti sunt, aliquis evanescat, hoc non ad solos disiunctos, sed ad omnes tam coniunctos quam disiunctos similiter cum suo onere pro portione hereditatis perveniat.

10e . Haec ita tam varie, quia coniuncti quidem propter unitatem sermonis quasi in unum corpus redacti sunt et partem coniunctorum sibi heredum quasi suam praeoccupant, disiuncti vero ab ipso testatoris sermone apertissime sunt discreti et suum quidem habent, alienum autem non soli appetunt, sed cum oneribus suis coheredibus accipiunt. Et haec in heredibus tantummodo statuenda sunt

11 . Ubi autem legatarii vel fideicommissarii duo forte vel plures sunt, quibus aliquid relictum sit, si quidem coniunctim hoc relinquatur et omnes veniant ad legatum, pro sua portione quisque hoc habeat.

11a . Sin vero pars quaedam ex his deficiat, eam omnibus, si habere maluerint, pro virili portione cum omni suo onere adcrescere vel, si omnes noluerint, tunc apud eos remanere, a quibus derelictum est: cum vero quidam voluerint, quidam noluerint, volentibus solummodo id totum accedere.

11b . Sin autem disiunctim fuerit relictum, si quidem omnes hoc accipere et potuerint et maluerint, suam quisque partem pro virili portione accipiat et non sibi blandiantur, ut unus quidem rem, alii autem singuli solidam eius rei aestimationem accipere desiderent, cum huiusmodi legatariorum avaritiam antiquitas varia mente suscepit, in uno tantummodo genere legati eam accipiens, in aliis respuendam esse existimans, nos autem omnimodo repellimus, unam omnibus naturam legatis et fideicommissis imponentes et antiquam dissonantiam in unam trahentes concordiam.

11c . Haec autem ita fieri sancimus, nisi testator apertissime et expressim disposuerit, ut uni quidem res solida, aliis autem aestimatio rei singulis in solidum praestetur.

11d . Sin vero non omnes legatarii, quibus separatim res relicta sit, in eius adquisitionem concurrant, sed unus forte eam accipiat, haec solida eius sit, quia sermo testatoris omnibus prima facie solidum adsignare videtur, aliis supervenientibus partem a priore abstrahentibus, ut ex aliorum quidem concursu prioris legatum minuatur, sin vero nemo alius veniat vel venire potuerit, tunc non vacuatur pars quae defecit nec alii adcrescit, ut eius qui primus accepit legatum augere videatur, sed apud ipsum qui habet solida res maneat nullius concursu deminuta.

11e . Et ideo si onus fuerit in personam eius, apud quem remanet legatum, adscriptum, hoc omnimodo adimpleat, ut voluntati testatoris pareatur.

11f . Sin autem ad deficientis personam onus fuerit collatum, hoc non sentiat is, qui non alienum, sed suum legatum imminutum habet.

11g . Et varietatis non in occulto sit ratio, cum ideo videtur testator disiunctim haec reliquisse, ut unusquisque suum onus, non alienum agnoscat. Nam si contrarium volebat, nulla erat difficultas coniunctim ea disponere

12 . Quae autem antiquis legibus dicta sunt de his quae ut indignis auferuntur, et nos simili modo intacta servamus, sive in nostrum fiscum sive in alias personas perveniant.

13 . Cum autem in superiore parte legis non aditam hereditatem minime quibusdam personis ad heredes transmitti disposuimus, necesse est, si quis solidam hereditatem non adierit, hanc, si quidem habeat substitutum, ad eum, si voluerit et potuerit, pervenire. Quod si hoc non sit, vel ab intestato successores eam accipiant vel, si nulli sint vel accipere nolunt vel aliquo modo non capiant, tunc ad nostrum aerarium devolvatur

14 . Haec autem omnia locum habere censemus tam in testamentis sive scriptis sive sine scriptis habitis quam in codicillis et omni ultimo elogio vel si quid ab intestato fuerit derelictum nec non in mortis causa donationibus.

14a . Tantum etenim nobis superest clementiae, quod scientes etiam fiscum nostrum ultimum ad caducorum vindicationem vocari, tamen nec illi pepercimus nec augustum privilegium exercemus, sed quod communiter omnibus prodest, hoc rei privatae nostrae utilitati praeferendum esse censemus, nostrum esse proprium subiectorum commodum imperialiter existimantes.

15 . Locum autem huic legi constituimus in his defunctorum elogiis, quae posthac composita fuerint: anteriores etenim casus suo marte discurrere concedimus.

16 . Haec omnia ad vos, patres conscripti, duximus esse sancienda, ut nemini maneat incognitus nostrae benivolentiae labor, sed edictis ex sollemnitate a nostris magistratibus propositis omnibus innotescat. * IUST. A. SENATUI URB. CONSTANTINOPOLIT. ET URB. ROMAE. *<A 534 D.K.IUN.CONSTANTINOPOLI DN.IUSTINIANO PP.A.IIII ET PAULINO VC.CONSS.>

6.52.0. De his qui ante apertas tabulas hereditates transmittunt.

 

6.52.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Per hanc iubemus sanctionem in posterum filios seu filias, nepotes aut neptes, pronepotes aut proneptes a patre vel a matre, avo vel avia, proavo vel proavia scriptos heredes, licet non sint invicem substituti, seu cum extraneis seu soli sint instituti et ante apertas tabulas defuncti, sive se noverint scriptos heredes sive ignoraverint, in liberos suos, cuiuscumque sint sexus vel gradus, derelictam sibi hereditariam portionem posse transmittere memoratasque personas, si tamen hereditatem non recusant, nulla huiusmodi praescriptione obstante sibi tamquam debitam vindicare: quod scilicet etiam super legatis seu fideicommissis a patre vel matre, avo vel avia, proavo vel proavia derelictis locum habet: si quidem perindignum est fortuitas ob causas vel casus humanos nepotes aut neptes, pronepotes aut proneptes avita vel proavita successione fraudari aliosque adversus avitum vel proavitum desiderium vel institutum insperato legati commodo vel hereditatis gaudere. Habeant vero solacium tristitiae suae, quibus est merito consulendum * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HORMISDAE PP. *<A 450 D. III NON. APRIL. POST CONSULATUM PROTOGENIS ET ASTERII.>

6.53.0. Quando dies legati vel fideicommissi cedit.

 

6.53.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si competenti iudici annua legata vel fideicommissa tibi relicta probaveris, ab initio cuiusque anni exigendi ea habebis facultatem. * SEV. ET ANT. AA. AGRIPPAE. *<A 198 SUPPOSITA III K. IUN. SATURNINO ET GALLO CONSS.>

6.53.2

Imperatores Severus, Antoninus . Agrum pluribus relictum nominatim animadvertimus et cautum, ut ad eum qui supervixisset res pertineret. Quicumque igitur is fuit, ad heredem suum dominium transmisit nec tali fideicommisso adstringitur * SEV. ET ANT. AA. PRISCO. *<A 204 PP. XV K. AUG. CILONE ET LIBONE CONSS.>

6.53.3

Imperatores Severus, Antoninus . Si pontianilla pervenit ad eam aetatem, cui legatum aut fideicommissum delatum erat, petitionem ad heredes transmisit, licet ante decesserit, quam consequeretur legatum vel fideicommissum. * SEV. ET ANT. AA. AELIAE. *<A 204 PP. V K. AUG. CILONE ET LIBONE CONSS.>

6.53.4

Imperatores Severus, Antoninus . Cum uxori usus fructus fundi legatur et eius proprietas, cum liberos habuerit, nato filio statim proprietatis legati dies cedit nec quicquam obest, si is decedat. * SEV. ET ANT. AA. AMMIAE. *<A 208 PP. K. AUG. ANTONINO A. III ET GETA ITEM III CONSS. >

6.53.5

Imperator Alexander Severus . Ex his verbis: ” do lego Aeliae Severinae filiae et secundae decem, quae legata accipere debebit, cum ad legitimum statum pervenerit”, non condicio fideicommisso vel legato inserta, sed petitio in tempus legitimae aetatis dilata videtur.

1 . Et ideo si Aelia Severina filia testatoris, cui legatum relictum est die legati cedente vita functa est, ad heredem suum actionem transmisit, scilicet ut eo tempore solutio fiat, quo severina, si rebus humanis subtracta non fuisset, vicesimum quintum annum aetatis impleret.

2 . Non coeptum enim annum, sed impletum, si de emolumento relicti fideicommissi tractetur, expectandum esse prudentibus placuit. * ALEX. A. MAXIMO. *<A 226 PP. XIII K. IAN. ALEXANDRO A. II ET MARCELLO CONSS.>

6.53.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si fideicommissum ab intestato fuerit sorori tuae relictum codicillis et, posteaquam dies fideicommissi cessit, ignorans fideicommissum decessit, actionem huiusmodi adquiri potuisse dissimulare non potueris, salva scilicet ab intestato succedenti quarta portione. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUSEBIO. *<A 293 SUPPOSITA K.MAI.TRALLIS AA. CONSS.>

6.54.0. Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa mittatur et quando satisdari debet.

 

6.54.1

Imperator Pius . Quoniam nihil actor amplius postulat, quam ut fideicommissi nomine satisdetur, non debet is qui iuri dicendo praeest subtiliter cognoscere, debetur nec ne fideicommissum, sed tantum decernere, ut satisdetur. * DIVUS PIUS SALVIO. *< SINE DIE ET CONSULE.>

6.54.2

Imperator Marcus . Ipsis rerum experimentis cognovimus ad publicam utilitatem pertinere, ut satisdationes, quae voluntatis defunctorum tuendae gratia in legatis, item fideicommissis inductae sunt, eorundem voluntate remitti possint. Quocumque enim indicio voluntatis cautio legati seu fideicommissi remitti potest * DIVUS MARCUS STRATONICAE. *< SINE DIE ET CONSULE.>

6.54.3

Imperatores Severus, Antoninus . Si postquam servandi legati seu fideicommissi gratia in possessionem inductus es, pignoris obligatio aut venditio ab herede intervenit, praecedere causam tuam, quam iure praetorio velut pignus habuisti, manifestum est. * SEV. ET ANT. AA. SYMPHORO. *<A 196 PP.XI K.DEC.DEXTRO ET PRISCO CONSS.>

6.54.4

Imperatores Severus, Antoninus . Cum Artemidoram patri pupillorum tuorum heredem extitisse proponas, quamvis, ut fideicommissam hereditatem his cum moreretur restitueret, petita sit, nullam tamen adversus debitores hereditarios habent pupilli tui actionem.

1 . Plane ut satis fideicommissorum Artemidora det, si modo testator id fieri non prohibuerit, apud suum iudicem conveni. * SEV. ET ANT. AA. PROTAGORAE. *<A 215 PP.III K.IUL.LAETO II ET CEREALE CONSS.>

6.54.5

Imperator Alexander Severus . Qui legati sive fideicommissi causa in possessionem mittuntur, non proprietatem nanciscuntur, sed ius pignoris. Ut autem et post acceptum pignus satisfiat defuncti voluntati, competens iudex te adeunte providebit * ALEX. A. PAULINAE. *<A 224 PP. III ID. AUG. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

6.54.6

Imperator Alexander Severus . Certa est forma iurisdictionis, qua fideicommissi servandi causa in possessionem rerum, quae in causa hereditaria sunt aut dolo malo esse desierint, is, cui legati vel fideicommissi nomine satis non datur, mittitur vel in proprias res heredis, si fideicommisso satis non fit post sex menses, quam peti coeperit, secundum divi Antonini patris mei constitutionem. * ALEX. A. DONATO. *<A 225 PP. VI ID. IAN. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

6.54.7

Imperator Alexander Severus . Scire debetis fideicommissi quidem et legati satisdationem remitti posse divum Marcum et divum Commodum constituisse: ut autem boni viri arbitratu is, cui usus fructus relictus est, utatur fruatur, minime satisdationem remitti testamento posse. * ALEX. A. PROCULIANO. *<A 225 PP. X K. MART. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

6.54.8

Imperator Alexander Severus . Contra eos sive successores eorum, qui rem publicam administrantes per officii necessitatem civitati sub condicione relicti fideicommissi satis accipere debuerunt, quanti rei publicae interest satis acceptum non esse, dirigendam certum est actionem. * ALEX. AA. ET CC. IULIO ET ZENODORO. *<A 294 SUPPOSITA VII K. MART. CC. CONSS.>

6.55.0. De suis et legitimis liberis et ex filia nepotibus ab intestato venientibus.

 

6.55.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si fratri tuo legitima heres esse potes, centum dierum praefinitione non excluderis ad adquirendam hereditatem. * SEV. ET ANT. AA. CRISPINAE. *<A 205 PP. III NON. NOV. ANTONINO A. II ET GETA II CONSS.>

6.55.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nepotes ex diversis filiis varii numeri avo succedentes ab intestato non virilibus portionibus, sed ex stirpibus succedunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AVIAE. *<A 290 S. III K. MART. HADRIANOPOLI IPSIS AA. IIII ET III CONSS.>

6.55.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ut intestato defuncto filius ac nepos ex alio, qui mortis eius tempore in rebus humanis non invenitur, manentes in sacris pariter succedant, evidenter lege duodecim tabularum cavetur. Quod et honorarii iuris observatio sequitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FRONTONI. *<A 293 S. XV K. IUL. AA. CONSS.>

6.55.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Intestato defuncto postumum suum heredem quam sororem licet consanguineam haberi potiorem ordo successionum lege duodecim tabularum factus nimis evidenter demonstrat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MARCELLAE. *<A 293 S. VI ID. DEC. AA. CONSS.>

6.55.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si te parens, in cuius fuisti potestate, sollemniter in adoptionem dedit, cum filiis naturalibus adoptivi patris ante vel post quaesitis defuncto intestato succedere potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APPIANO. *<A 293 D. VI K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

6.55.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ex libera conceptus et servo velut spurius habetur nec ut decurionis filius, quamvis pater eius naturalis manumissus et natalibus suis restitutus hunc fuit adeptus honorem, defendi potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POSIDONIO. *<A 294 SUPPOSITA VI ID. FEBR. CC. CONSS.>

6.55.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Filium habere suum libertus in potestate non prohibetur, cum ob praeteritum statum ex legitimis nuptiis ingenuorum exemplo filios habere liberto non sit interdictum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AEMILIANAE. *<A 294 S. XVI K. MART. SIRMI CC. CONSS.>

6.55.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Apud hostes patre defuncto filia communis vobis, quo casu scientia mortis non postulatur, heres extitit sua et ad te transmisit successionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CATONIAE. *<A A. 294 S. XII K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

6.55.9

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si defunctus cuiuscumque sexus aut numeri reliquerit filios et ex filia diem functa cuiuscumque sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam defuncta filia superstes patri inter fratres suos fuisset habitura, duas partes consequantur nepotes ex eadem filia, tertia pars fratribus sororibusve eius quae defuncta est, id est filiis filiabusque eius, de cuius bonis agitur, avunculis scilicet sive materteris eorum, quorum commodo legem sancimus, adcrescat.

1 . Haec eadem, quae de avi materni bonis constituimus, de aviae maternae sive etiam paternae simili aequitate sancimus: nisi forte avi ad elogia inurenda impiis nepotibus iusta se motos ratione dixerint et hoc fuerit legibus approbatum.

2 . Non solum autem si intestatus avus aviave defecerit, haec nepotibus quae sancimus iura servamus, sed et si avus vel avia, quibus huiusmodi nepotes erunt, testati obierint et praeterierint nepotes aut exheredaverint, easdem et de iniusto avorum testamento et si quae filiae poterant vel de re vel de lite competere actiones nepotibus deferimus secundum iustum nostrae legis modum, quae de parentum inofficiosis testamentis competunt filiis. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. CONSTANTINO PP.GALLIARUM. *<A 389 D.V K.MART.MEDIOLANI TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

6.55.10

Imperatores Honorius, Theodosius . Ubi aviarum successio morte interveniente discutitur, capitis deminutio materna quaerenda non est. Tunc enim in huiusmodi hereditatibus filiorum status aut persona spectatur, quotiens de eius bonis, qui potestatem familiae potuit habere, tractatur * HONOR. ET THEODOS. AA. MAXIMO. PP. *<A 420 D.V K.OCT.RAVENNAE THEODOSIO A.VIIII ET CONSTANTIO III CONSS.>

6.55.11

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Si matre superstite filius vel filia, qui moritur, filios dereliquerit, omnimodo patri suo matrive ipso iure succedant. Quod sine dubio et de pronepotibus observandum esse censemus * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD SENATUM URB. ROMAE. *<A 426 D. VIII ID. NOV. RAVENNAE THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

6.55.12

Imperator Justinianus . Quotiens aliquis vel aliqua intestatus vel intestata mortuus vel mortua fuerit nepotibus vel pronepotibus cuiuscumque sexus vel deinceps aliis descendentibus derelictis, quibus unde liberi bonorum possessio minime competit, et insuper ex latere quibuscumque agnatis, minime possint idem agnati quartam partem hereditatis mortuae personae sibi vindicare, sed soli descendentes ad mortui successionem vocentur. Quod tantum in futuris, non etiam praeteritis negotiis servari decernimus * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUL. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. PP. II CONS.>

6.56.0. Ad senatus consultum Tertullianum.

 

6.56.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Licet liberi matribus ab intestato ita demum per se heredes existant, si fari possint, tamen matres liberis, etiamsi infantes naturae concesserint, posse succedere nulla dubitatio est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. VIVIANAE. *<A 291 PP. X K. APRIL. TIBERIANO ET DIONE CONSS.>

6.56.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In successionem filii vel filiae communis sine liberis et fratribus vel sororibus morientis pater manumissor, quia ei sit vetus ius servatum, matri praefertur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RHESAE. *<A 294 S. VI ID. DEC. CC. CONSS.>

6.56.3

Imperator Constantinus . Matres, quae puberes amiserunt filios, licet impuberibus eis tutores non petierunt, praescriptione non petiti tutoris ad excludendam eorum successionem minime debere praescribi certum est. * CONST. A. CATULLINO PROCONS. AFRICAE. *<A 315 D. VI K. AUG. CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

6.56.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Si qua mulier nequaquam religionem priori viro, ex quo filios seu filias non habet, nuptiarum festinatione praestiterit, ex iure quidem notissimo sit infamis, nisi huiusmodi maculam imperiale beneficium ei remittat.

1 . Sin autem ei filii erunt seu filiae et impetraverit indulgentiam, infamiae abolitionem permittimus et ceterarum poenarum antiquationem, si facultatum omnium, quae fuerint tempore nuptiarum, medietatem filio filiaeve, filiis seu filiabus donaverit, quos habebat ex viro priore susceptos, pure scilicet et omni donationis sollemnitate completa nec retento quidem usu fructu.

2 . Quem quidem semissem si duobus filiis seu filiabus pluribusve donaverit et sorte fatali unus vel una, seu alius vel alia ex isdem intestatus vel intestata obierit, semper ad superstites fratres vel sorores volumus pertinere.

3 . Sin autem universae vel universi intestati diem obierint durae fortunae ad matrem solacia ex integro revertantur, ita scilicet, ut hunc semissem, quem filiis seu filiabus donaverat, intestato diem filiis seu filiabus obeuntibus rursus ipsa separatim ab ultimi filii vel filiae hereditate praesumat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 380 PP. XV K. IAN. GRATIANO V ET THEODOSIO AA. CONSS.>

6.56.5

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Mater, quae defuncto filio filiave sine liberis ex testamento vel ab intestato succedit, si matrimonum secundum post mortem filii vel filiae non contraxerit, omnia filii morte delata pleno iure conquirat.

1 . Sin vero alterius elegerit coniugium mariti, extrinsecus quidem quaesita filio filiaeve simili firmitate possideat, rerum vero paternarum defuncti solo usu fructu humanitatis contemplatione potiatur, proprietatem sorori et fratribus transmissura defuncti. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD SENATUM URB. ROMAE. *<A 426 D. VIII ID. NOV. RAVENNAE THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

6.56.6

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Omnem matri sive ab intestato sive iure substitutionis, si filius impubes moritur, denegandam volumus successionem, si ea legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum praestitum adspiraverit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persolverit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. VI ID. IUL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

6.56.7

Imperator Justinianus . Si quis vel si qua matre superstite et fratre vel legitimo vel sola cognationis iura habente intestatus vel intestata decesserit, non excludi a filii successione matrem, sed una cum fratre mortui vel mortuae, si superstes vel filius vel privignus ipsius sit, ad eam pervenire ad similitudinem sororum mortui vel mortuae: ita tamen, ut, si quidem solae sorores agnatae vel cognatae et mater defuncti vel defunctae supersint, pro veterum legum tenore dimidiam quidem mater, alteram vero dimidiam partem omnes sorores habeant: sin vero matre superstite et fratre vel fratribus solis vel etiam cum sororibus intestatus quis vel intestata moriatur, in capita distribuatur eius hereditas nec liceat matri occasione soro rum mortui vel mortuae ampliorem partem sibi vindicare, quam rata portio capitum exigit: patruo scilicet mortui vel mortuae eius filio vel nepote nullum ius ad eius hereditatem matre herede existente habentibus nec ex veteribus legibus vel ex constitutionibus partem matris minui.

1 . Sin autem defuncta persona non solum matrem et fratres et sorores superstites habeat, sed etiam patrem, si quidem sui iuris decessit, quia patris persona interveniens matris iura superare videtur, omnibus pio animo providentes sancimus fratres quidem et sorores mortuae personae ad successionem proprietatis solos pro virili parte vocari, patri autem et matri usus fructus totius successionis bessem competere aequa lance inter patrem et matrem dividendum, reliqua parte usus fructus apud fratres et sorores remanente.

2 . Sin vero defuncta persona in sacris patris constituta decesserit, pater quidem usum fructum, quem et vivente filio habebat, detineat donec vivat incorruptum, mater autem, quia hunc usum fructum habere vivente patre non potest totum apud patrem constitutum, una cum fratribus defunctae personae ad proprietatem vocetur , scilicet cum sororibus sola in dimidiam, cum fratribus vel promiscui generis secundum supra scriptam distributionem in virilem portionem.

3 . Omnibus videlicet, quae de mulieribus ad secundas nuptias migrantibus sancita sunt, in suo statu durantibus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. K. IUN. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. PP. II CONS.>

6.57.0. Ad senatus consultum Orfitianum.

 

6.57.1

Imperator Alexander Severus . Si intestatae mulieris consanguinei existant et mater et filia, ad solam filiam ex senatus consulto Orfitiano hereditas pertinet. * ALEX. A. EUANGELO. *<A 225 PP.XV K.FEBR.FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>

6.57.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Non pro numero superstitum mortis matris tempore, sed succedentium materna scinditur hereditas.

1 . Quapropter si mater vestra te et uno fratre emancipatis, duobus autem aliis in patria positis potestate superstitibus diem functa est et hi, qui in potestate patris fuerant, priusquam maternam hereditatem sibi quaererent, rebus humanis exempti sunt, inter duos tantum viriles non ambigitur factas portiones. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. METRODORAE. *<A 293 S.VII K.APRIL.SIRMI AA. CONSS.>

6.57.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Matri intestatae defunctae secundum Orfitianum senatus consultum citra bonorum possessionem filia pro herede gerendo succedere non prohibetur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANAE. *<A 293 S.XII K.NOV.AA. CONSS. >

6.57.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius . Quotiens de emancipati filii filiaeve successione tractatur, filiis ex his genitis deferatur intacta pro solido successio neque ulla defunctae patri matrique concedatur intestatae successionis hereditas. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HILARIANUM PP. *<A 383 D. XI K. MART. MEDIOLANI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

6.57.5

Imperator Justinianus . Si qua illustris mulier filium ex iustis nuptiis procreaverit et alterum spurium habuerit, cui pater incertus sit, quemadmodum res maternae ad eos perveniant, sive tantummodo ad liberos iustos sive ad spurios, dubitabatur.

1 . Sancimus itaque, ut neque ex testamento neque ab intestato neque a liberalitate inter vivos habita iustis liberis existentibus aliquid penitus ab illustribus matribus ad spurios perveniat, cum in mulieribus ingenuis et illustribus, quibus castitatis observatio praecipuum debitum est, et nominari spurios satis iniuriosum, satis acerbum et nostris temporibus indignum esse iudicamus et hanc legem ipsi pudicitiae, quam semper colendam censemus, merito dedicamus.

2 . Sin autem concubina liberae condicionis constituta filium vel filiam ex licita consuetudine ad hominem liberum habita procreaverit, eos etiam cum legitimis liberis ad materna venire bona, quae ea iure legitimo et in suo patrimonio possidet, nulla invidia est. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. XV K. OCT. CHALCEDONE DECIO VC. CONS.>

6.57.6

Imperator Justinianus . Quidam ancillae suae per fideicommissum libertatem reliquit, eo autem, a quo libertas relicta est, moram in libertate praestanda faciente peperit ancilla. Et esse quidem ingenuum puerum vel puellam, qui post moram nati sunt, omnes veteris iuris auctores consentiunt, dubitabatur autem inter eos, si matri morienti potest succedere

1 . Huiusmodi itaque dubitationem eorum decidentes ulterius eam procedere non patimur, sed sancimus eandem matris progeniem heredem ab intestato posse ei existere, salvo iure legitimo ex auctoritate senatus consulti Orfitiani proli servando et tam matre ex senatus consulto Tertulliano quam prole ex Orfitiano senatus consulto invicem ad suas hereditates venientibus. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D.K.OCT.CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV.CC.CONSS.>

6.58.0. De legitimis heredibus.

 

6.58.1

Imperator Alexander Severus . In successione titulo consanguinitatis vel in bonorum possessione, quae proximitatis nomine competit, tam fratres quam sorores pari iure esse, licet non eadem matre susceptae sunt, ius certum est. Nec huic derogatur, quod amitas vestras ab avo vestro dotatas fuisse proponitis * ALEX. A. CASSIO ET HERMIONAE. *<A 223 PP.NON.MAI.MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

6.58.2

Imperator Alexander Severus . Si eius, quae vos heredes instituit, patri non quaesistis hereditatem posteaque mortuo patre ac repudiata eius hereditate defunctae successionem agnovistis, ea, quae bonorum sunt defunctae, ab his separari, quae patris vestri fuerunt, praeses provinciae non ignorabit. * ALEX. A. TATIANAE ET ALIIS. *<A 239 PP.VI ID.APRIL.GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

6.58.3

Imperator Decius . Consanguinitatis iure et feminas ad intestatorum successionem admitti posse explorati iuris est.

1 . Proinde cum fratris tui intestato mortui ad te consanguinitatis iure hereditas pertineat, nulla ratione alterius fratris tui filii ad eandem successionem adspirare desiderant: nam et cessante iure agnationis in persona omnium praetorii iuris beneficio ad te potius, quae secundum gradum obtines, hereditas pertinet quam ad fratris tui filios, qui tertio gradu constituti sunt. * DEC. A. ASCLEPIODOTAE. *<A 250 PP. II NON. DEC. DECIO A. ET GRATO CONSS.>

6.58.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si aut nullum testamentum nepos patrui tui ordinavit aut intra quattuordecim annos constitutus fecit et agnationis iure successio eius tibi delata est, etiam citra bonorum possessionis subsidium legitimo iure subnixus es. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CAECILIO. *<A 290 PP. ID. IUL. IPSIS AA. IIII ET III CONSS.>

6.58.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ad intestati successionem agnationis iure quam proximitatis venientes haberi potiores certum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CYRILLAE. *<A 293 SUPPOSITA XVI K. IUL. SIRMI AA. CONSS.>

6.58.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Defuncto, suis extantibus heredibus et abstinentibus vel repudiantibus hereditatem, frater iure consanguinitatis succedere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CLAUDIANAE. *<A 293 S. PRID. K. IAN. AA. CONSS.>

6.58.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Patruo ac materterae tertio constitutis gradu non pariter intestati successio defertur, sed patris frater agnationis iure sorori matris anteponitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AMMIANO. *<A 294 S. XVII K. MART. SIRMI CC. CONSS.>

6.58.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si his, de quorum successione agitur, apud hostes defunctis secundum legis corneliae beneficium iure agnationis adita hereditate vel petita bonorum possessione successisti, substantiam eorum vindicare non prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SILANO. *<A 293 S. NON. IUL. SIRMI AA. CONSS.>

6.58.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In successione intestatae sororem quam avum maternum haberi potiorem non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DAMAGORAE. *<A 294 S. VI K. IUL. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

6.58.10

Imperatores Theodosius, Valentinianus . Sciant, qui ad successionem vocantur pupilli mortui, si defuncto eius patre tutorem ei secundum leges non petierint intra annum, omnem eis sive ab intestato sive iure substitutionis successionem eius, si impubes moritur, denegandam. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. VI ID. IUL. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

6.58.11

Imperator Anastasius . Si ab eo, qui ex sacro rescripto secundum nostram constitutionem fieri postulaverit emancipationem liberorum, petitum sit, quatenus ei, qui emancipandus emancipandave est, minime legitima iura per emancipationem extinguantur, eadem iura tam emancipato vel emancipatae contra personas alias hoc modo sibi coniunctas quam aliis itidem contra eum vel eam in hereditatibus vel successionibus et tutelis nec non ceteris serventur intacta. * ANASTAS. A. CONSTANTINO PP. *<A 502 D. XV K. AUG. CONSTANTINOPOLI PROBO ET AVIENO IUNIORE CONSS.>

6.58.12

Imperator Justinianus . Si maior quinquagenaria partum ediderit, si debet huiusmodi suboles suo patri sua constitui et hereditatem eius nancisci, a Caesariana advocatione interrogati sumus.

1 . Et sancimus, licet mirabilis huiusmodi partus invenitur et raro contingit, nihil tamen eorum, quae probabiliter a natura noscuntur esse producta, respui, sed omne ius, quod ex quacumque lege liberis praestitum est, hoc merum atque immutilatum huiusmodi filiis vel filiabus servari in omnibus successionibus sive ex testamento sive ab intestato.

2 . Et summatim non absimiles aliis fiant, quos similes natura effecit, maxime cum et anteriore nostra lege huiusmodi nuptias permisimus, impares eas videri minime concedentes. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 532 D. IIX K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC. ANNO SECUNDO.>

6.58.13

Imperator Justinianus . De emancipatis filiis, qui sacro rescripto patribus impertito hoc a suis genitoribus meruerunt, dubitatum est. Cum enim Anastasiana lex iura fratribus legitima noscitur servare, si quis ex his sine testamento et liberis decesserit, utrumne ad fratrem vel sororem eius successio devolvatur an ad superstitem patrem, dubitabatur.

1 . Huiusmodi dubitationem compendioso responso duximus esse finiendam ideoque sancimus ad similitudinem maternarum rerum aliarumque, de quibus a nobis iam lex posita est, et huiusmodi hereditatem iure quidem dominii ad fratres vel sorores pervenire in totum, usum fructum autem eius patri totum, sive torum priorem servaverit sive ad secundas migraverit nuptias, adquiri, sive per sacrum oraculum emancipatio procedat sive alio legitimo modo a sacris paternis fuerint absoluti.

2 . Cum enim et pater utitur usu fructu et votum eius est ad alios filios suas res pervenire, quapropter, cum ex lege anastasiana in alium articulum fratribus prospectum est, non a nobis in hac specie plenius eis subvenitur, ut pater habeat usum fructum, fratres autem vel sorores dominium rerum relictarum?

3 . Exceptis maternis rebus, in quibus, si ex eadem matre fratres vel sorores sunt, eos solos vocari oportet: sin autem non supersint, tunc ad similitudinem aliarum rerum in totam fraternitatem dominium earum cedere, ut sit apertissimus in omnibus tractatus et non per differentiam personarum vel rerum vacillare noscatur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

6.58.14

Imperator Justinianus . Lege duodecim tabularum bene Romano generi prospectum est, quae unam consonantiam tam in maribus quam in feminis legitimis et in eorum successionibus nec non libertis observandam esse existimavit, nullo discrimine in successionibus habito, cum natura utrumque corpus edidit, ut maneat suis vicibus immortale et alterum alterius auxilio egeat, ut uno semoto et alterum corrumpatur.

1 . Sed posteritas, dum nimia utitur subtilitate, non piam induxit differentiam, sicut Iulius Paulus in ipso principio libri singularis, quem ad senatus consultum Tertullianum fecit, apertissime docuit.

2 . Qui enim ferendum est ab intestato successionibus suas quidem filias ad similitudinem masculae subolis in parentis vocari successionem et iterum germanas iure consanguinitatis eandem sibi vindicare praerogativam, deinceps autem legitimas feminarum personas, si iura consanguinitatis non possident, a successione legitima repelli, cum maribus eadem successio pateat?

3 . Quare enim patris soror non ad successionem filii fratris sui una cum masculis vocatur, sed aliud ius in amita, aliud in patruis observatur? vel qua ratione fratris filius ad successionem patrui vocatur, germana autem eius ab eadem successione recluditur?

4 . Huiusmodi itaque legis antiquae reverentiam et nos anteponi novitati legis censemus et sancimus omnes legitimas personas, id est per virilem sexum descendentes, sive masculini sive feminini generis sint, simili modo ad iura successionis legitimae ad successionem intestatorum vocari secundum gradus sui praerogativam non ideo excludendas, quia consanguinitatis iura secundum germanae observationem non habent.

5 . Cum enim unius sanguinis iura remanent per virilem sexum incorrupta, quare naturae offendimus et legitimo iuri derogamus? cum et aliam maximam iniuriam res in se continet plerisque quasi vulnus intestinum incognitum. Cum enim ad earum mulierum successionem masculi iure agnationis vocantur, quis patiatur earum quidem hereditatem ad eos legitimo iure deferri, ipsas vero neque invicem sibi neque masculis posse eodem iure succedere, sed propter hoc solum puniri, quod feminae natae sunt, et paterno vitio ( si hoc vitium est) prolem innocentem gravari

6 . ( 1) in his igitur casibus legem duodecim tabularum sequentes et novum ius novissimo iure corrigentes etiam unum gradum pietatis intuitu transferri ab iure cognationis in legitimam volumus successionem, ut non solum fratris filius et filia secundum quod iam definivimus ad successionem patrui sui vocentur, sed etiam germanae consanguineae vel sororis uterinae filius et filia soli et non deinceps personae una cum his ad iura avunculi sui perveniant, et mortuo eo, qui patruus quidem est fratris sui filiis, avunculus autem sororis suae suboli, simili modo ab utroque latere succedatur, tamquam si omnes legitimo iure veniant, scilicet ubi frater et soror superstites non sunt. His etenim personis praecedentibus et hereditatem admittentibus ceteri gradus remanent penitus semoti

7 . Illo procul dubio observando, ut successio non ad stirpes, sed in capita dividatur et is gradus in ordinem legitimum transferatur: ceteris omnibus successionibus secundum ius usque ad praesens tempus observatum in suo statu manentibus.

8 . Si qui autem casus iam evenerunt, secundum quod pristina iura volebant, eorum fiat distributio. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. V K. DEC. POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

6.58.15

Imperator Justinianus . Meminimus antea divinam promulgasse constitutionem, per quam ad vestigia legis duodecim tabularum totam progeniem ex legitima subole descendentem sive masculinam sive femininam legitimo iure hereditatem adipisci sanximus, ut, quemadmodum ipsis a legitimis succeditur, ita et ipsae legitimarum personarum amplectantur successionem.

1 . In qua constitutione unum gradum ex cognatis in ius legitimum reduximus, id est germanae filios et filias et sororis uterinae filios ac filias: quam constitutionem in suo robore permanere censemus, cum et in nostris institutionibus tenor eius a nobis relatus est.

1a . Sed subtiliore tractatu habito necessarium duximus, et si quid ex praetoria iurisdictione frugi inventum est, et hoc cum perfectissima definitione posito nostras leges ampliari.

1b . Cum igitur praetor filium emancipatum, licet subtili iure capite fuerat deminutus, attamen in patris successione sine ulla deminutione vocare manifestissimus est, non eodem autem iure ad fratrum suorum successionem ab eo vocabatur, sed nec filii eius iure legitimo suis patruis succedebant, necessarium duximus hoc primum corrigere et legem Anastasianam iusto incremento perfectam ostendere, ut emancipatus filius et filia non solum in paternis bonis ad suorum similitudinem succedant, sed etiam in fratrum vel sororum suarum successione, sive omnes emancipati sint sive permixti sui cum emancipatis, aequo iure invicem sibi succedant et non secundum legem Anastasianam parte aliqua deminuta. Et haec quidem de fi liis emancipatis sancire bellissimum nobis visum est

2 . Sed nec fratrem vel sororem uterinos concedimus in cognationis loco relinqui. Cum enim tam proximo gradu sunt, merito eos sine ulla differentia, tamquam si consanguinei fuerant, cum legitimis fratribus et sororibus vocandos esse sancimus, ut secundo gradu constituti et legitima successione digni reperti aliis omnibus, qui sunt ulterioris gradus, licet legitimi sint, praecellant. Et haec quidem de secundi gradus successione satis abundeque nobis cum summa utilitate disposita sunt.

3 . Cum autem tertio gradui ex transversa linea fuerit locus, ubi patruis et filiis fratrum et sororum locum antiquitas dedicavit, una cum illis tam emancipati fratris quam emancipatae sororis filium tantummodo et filiam, sive emancipatos sive suos patribus constitutos, et neminem alium ulterius, nec non fratris uterini et sororis germanae vel uterinae filium et filiam tantummodo ex legitima linea invicem vocari censemus, sicut iam sanximus, ut omnes, qui vel ab antiquo iure vel a nostra liberalitate in legitimorum quidem positi sunt praerogativa, eodem autem tertio gradu sunt, simili iure vocentur.

3a . Successionis videlicet iure et in hac parte servando, ut, si qui ex secundo gradu vocati renuntiaverint hereditati et noluerint eam adire nullusque alius sit in secundo gradu, qui succedere et potest et vult, tunc hi, quos praesenti lege enumeravimus ex tertio gradu, in locum recusantium succedant.

3b . Illo etiam observando, ut successio non ad stirpes, sed in capita dividatur: ceteris omnibus successionibus secundum ius usque ad praesens tempus observatum procedentibus et nullo ex cognatis supra memoratos gradus ad iuris agnaticii formam redigendo, sed suum ordinem suamque proximitatem tenente incorruptam.

4 . Quas autem personas ex iure cognationis in legitimas successiones transveximus, eas et tutelae gravamini vicissim supponimus, scilicet si et masculi sint et perfectae aetatis secundum nostrae constitutionis tenorem, ut non solum lucrum sentiant, sed etiam gravamini subiugentur.

5 . Si qui autem casus iam evenerunt et per iudicialem sententiam vel amicalem transactionem sopiti sunt, nullam sentiant ex hac lege retractationem. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 534 D. ID. OCT. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. PP. IIII ET PAULINO VC. CONSS.>

6.59.0. Communia de successionibus.

 

6.59.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Scire debuisti fratre emancipato potiorem eam quae in familia mansit in alterius emancipati bonis non haberi, sed eos pariter, si sollemniter petierint bonorum possessionem, succedere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VARIANAE. *<A 294 S. XV K. IUN. SIRMI CC. CONSS.>

6.59.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si pater tuus propiori sobrino tuo agnato constituto et intestato defuncto iure civili adita hereditate, vel hoc ab initio non interveniente sive capitis deminutione perempto sollemniter bonorum possessione admissa successit ac tibi patris tui quaesita hereditas est, adire praesidem provinciae debes ac tutorem eius de tutela convenire. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APOLLINARIO. *<A 293 D. XIIII K. IUN. VERONAE AA. CONSS.>

6.59.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Vitrico privigni successionem intestati civili vel honorario iure non deberi certissimum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ULPIANAE. *<A 294 S. XV K. MART. SIRMI CC. CONSS.>

6.59.4

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Servus successores habere non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO ASTERIO. *<A 294 D. NON. APRIL. CC. CONSS.>

6.59.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Amitae, cui successisse filios suos proponis, hereditatem tuo nomine non recte petis.

1 . Sed quoniam hos etiam intestatos diem functos adseveras, si quidem hi, quos privignos eiusdem amitae dicis, eorum consanguinei fuerint fratres, tam agnationis quam cognationis iure secundo gradu constitutos tibi praeferri non ambigitur. Nam si amitini tui alio etiam patre nati numquam eorum matri privigni sunt, admisisse te bonorum possessionem probans eorum vindica successionem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IUSTINAE. *<A 294 S. XII K. MART. CC. CONSS.>

6.59.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Avunculo priori, qui est in tertio gradu, quam consobrino, qui sequentem occupat , deferri successionem intestati certi iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PUBLICIANO. *<A 294 SUPPOS. K. OCT. CC. CONSS.>

6.59.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Adfinitatis iure nulla successio promittitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NICOLAO. *<A 294 D. PRID. NON. OCT. CC. CONSS.>

6.59.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Antequam scriptus cuiuscumque portionis capax repudiet hereditatem vel alia ratione quaerendae facultatem amittat, ei qui testamentum reliquit intestato nemo succedit. Igitur perspicis, quod testamentariae successionis spe durante intestati bona defuncti non recte vindicentur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. .TAE. *<A 294 S. VI ID. MART. RETIARIAE CC. CONSS.>

6.59.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ancillae dominus liberi hominis, cum quo contubernium haec habuit, per hanc commixtionem successionem vindicare non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOPATRO. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

6.59.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Nutritoribus hoc nomine nec civili nec honorario iure defertur hereditas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DANUVIO. *<A 294 S. VI K. IAN. CC. CONSS.>

6.59.11