Codex Iustinianus – Liber VI

Tutto il testo latino è basato sull’edizione visionata da Krueger’s , tradotto da Francesco Foramiti, Corpo del diritto civile, (Nuova ed. eseguita su quella di Parigi del 1830), 5 voll, Venezia 1836-1844.

 

 

 

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI
C O D I C I S
DOMINI NOSTRI
I U S T I N I A N I
SACRATISSIMI PRINCIPIS
REPETITAE PRAELECTIONIS
liber sextus

 

I 5 paragrafi in lingua greca non sono stati riportati

 

6.1.0. De fugitivis servis et libertis mancipiisque civitatum artificibus et ad diversa opera (..)

6.2.0. De furtis et de servo corrupto.

6.3.0. De operis libertorum.

6.4.0. De bonis libertorum et de iure patronatus.

6.5.0. Si in fraudem patroni alienatio facta est.

6.6.0. De obsequiis patronis praestandis.

6.7.0. De libertis et eorum liberis.

6.8.0. De iure aureorum anulorum et de natalibus restituendis.

6.9.0. Qui admitti ad bonorum possessionem possunt et intra quod tempus.

6.10.0. Quando non petentium partes petentibus adcrescunt.

6.11.0. De bonorum possessione secundum tabulas.

6.12.0. De bonorum possessione contra tabulas quam praetor liberis pollicetur.

6.13.0. De bonorum possessione contra tabulas liberti, quae patronis vel liberis eorum datur.

6.14.0. Unde liberi.

6.15.0. Unde legitimi et unde cognati.

6.16.0. De edicto successorio

6.17.0. De Carboniano edicto.

6.18.0. Unde vir et uxor.

6.19.0. De repudianda bonorum possessione.

6.20.0. De collationibus.

6.21.0. De testamento militis.

6.22.0. Qui facere testamentum possunt vel non possunt.

6.23.0. De testamentis: quemadmodum testamenta ordinantur.

6.24.0. De heredibus instituendis et quae personae heredes institui non possunt.

6.25.0. De institutionibus seu substitutionibus sub condicione factis.

6.26.0. De impuberum et de aliis substitutionibus.

6.27.0. De necessariis et servis heredibus instituendis vel substituendis.

6.28.0. De liberis praeteritis vel exheredatis.

6.29.0. De postumis heredibus instituendis vel exheredandis vel praeteritis.

6.30.0. De iure deliberandi et de adeunda vel adquirenda hereditate.

6.31.0. De repudianda vel abstinenda hereditate.

6.32.0. Quemadmodum aperiantur testamenta et inspiciantur et describantur.

6.33.0. De edicto divi Hadriani tollendo et quemadmodum scriptus heres in possessionem mittatur.

6.34.0. Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.

6.35.0. De his quibus ut indignis auferuntur et ad senatus consultum Silanianum.

6.36.0. De codicillis.

6.37.0. De legatis.

6.38.0. De verborum et rerum significatione.

6.39.0. Si omissa sit causa testamenti.

6.40.0. De indicta viduitate et de lege Iulia miscella tollenda.

6.41.0. De his quae poenae nomine in testamento vel codicillis relinquuntur.

6.42.0. De fideicommissis.

6.43.0. Communia de legatis et fideicommissis et de in rem missione tollenda.

6.44.0. De falsa causa adiecta legato vel fideicommisso.

6.45.0. De his quae sub modo legata vel fideicommissa relinquuntur.

6.46.0. De condicionibus insertis tam legatis quam fideicommissis et libertatibus.

6.47.0. De usuris et fructibus legatorum vel fideicommissorum.

6.49.0. Ad senatus consultum Trebellianum.

6.50.0. Ad legem Falcidiam.

6.51.0. De caducis tollendis.

6.52.0. De his qui ante apertas tabulas hereditates transmittunt.

6.53.0. Quando dies legati vel fideicommissi cedit.

6.54.0. Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa mittatur (..)

6.55.0. De suis et legitimis liberis et ex filia nepotibus ab intestato venientibus.

6.56.0. Ad senatus consultum Tertullianum.

6.57.0. Ad senatus consultum Orfitianum.

6.58.0. De legitimis heredibus.

6.59.0. Communia de successionibus.

6.60.0. De bonis maternis et materni generis.

6.61.0. De bonis, quae liberis in potestate constitutis ex matrimonio vel aliter adquiruntur (..)

6.62.0. De hereditatibus decurionum naviculariorum cohortalium militum et fabricensium.

6.1.0. De fugitivis servis et libertis mancipiisque civitatum artificibus et ad diversa opera deputatis et ad rem privatam vel dominicam pertinentibus.

 

6.1.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Servum fugitivum sui furtum facere et ideo non habere locum nec usucapionem nec longi temporis praescriptionem manifestum est, ne fuga servorum dominis suis ex quacumque causa fiat damnosa. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AEMILIAE. *<A 286 PP.V ID.DEC.MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>

6.1.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Requirendi fugitivos potestatem fieri dominis praesidialis officio est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. POMPEIANO. *<A 294 PP.III K.MAI.CC.CONSS.>

6.1.3

Imperator Constantinus . Si fugitivi servi deprehendantur ad barbaricum transeuntes, aut pede amputato debilitentur aut metallo dentur aut qualibet alia poena adficiantur. * CONST. A. ET LICIN. C. AD PROBUM. *<A 317 -323 SINE DIE ET CONSULE.>

6.1.4

Imperator Constantinus . Quicumque fugitivum servum in domum vel in agrum inscio domino eius susceperit, eum cum pari alio vel viginti solidis reddat.

1 . Sin vero secundo vel tertio eum susceperit, praeter ipsum duos vel tres alios vel praedictam aestimationem pro unoquoque domino repraesentet: in minorum persona tutoribus vel curatoribus poena simili imminente.

2 . Quod si ad praedictam poenam solvendam is qui susceperit minime sufficiat, aestimatione competentis iudicis castigatio in eum procedat.

3 . Quod si servus ingenuum se esse mentitus sub mercede apud aliquem fuerit, nihil is qui eum habuit poterit incusari.

4 . Sane mancipium torqueri oportet, ut manifestetur, utrum propter lucrum capiendum callide a domino ad domum vel agrum eius qui suscepit immissus est, an non.

5 . Quod si maligne factum esse ex servi interrogatione patuerit, servo etiam suo eum qui hoc fecerit privari oportet et ad fiscum pertinere mancipium. * CONST. A. AD VALERIANUM. *<A 317 D.V K.IUL.THESSALONICAE GALLICANO ET BASSO CONSS.>

6.1.5

Imperator Constantinus . Mancipia diversis artibus praedita, quae ad rem publicam pertinent, in isdem civitatibus placet permanere, ita ut, si quis tale mancipium sollicitaverit vel avocandum crediderit, cum servo altero sollicitatum restituat, duodecim solidorum summa inferenda rei publicae illius civitatis, cuius mancipium abduxit: libertis quoque artificibus, si sollicitati fuerint, cum eadem forma civitati reddendis: ita ut pro fugitivo servo, si sollicitudine defensoris non fuerit requisitus et revocatus, idem defensor duo vicaria mancipia exigatur, nec beneficio principali nec venditione in eius persona iam de cetero valituris. * CONST. A. AD IA NUARIUM. *<A 319 D. XVI K. MART. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

6.1.6.

Imperator Constantinus . Cum servum quispiam repetit fugitivum et alius vitandae legis gratia, quae in occultantes mancipia certam poenam statuit, proprietatem opponet, vel in vocem libertatis eum animaverit, ilico nequissimus verbero super quo ambigitur tormentis subiciatur, ut aperta veritate diceptationi terminus fiat.

1 . Quod non solum utrisque iurgantibus proderit, sed etiam servorum animos a fuga poterit deterrere. * CONST. A. AD TIBERIANUM COM. HISPANIARUM. *<A 332 D. XV K. SEPT. CONSTANTINOPOLI PACATIANO ET HILARIANO CONSS.>

6.1.7

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus . Si quis servum fiscalem putaverit occultandum, non solum eum restituere, sed etiam duodecim libras argenti poenae nomine fisci viribus dependere compellatur. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD FELICEM CONSULAREM. *<A 371 D. II ID. APRIL. GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.>

6.1.8

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius . Si qui publicorum servorum fabricis seu aliis operibus deputati tamquam propriae condicionis immemores domibus se alienis et privatarum ancillarum consortiis adiunxerit, tam ipsi quam uxores eorum et liberi confestim condicioni pristinae laborique restituantur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. ALBINO PU. ROMAE. *<A 389 D. VIII K. AUG. TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

6.2.0. De furtis et de servo corrupto.

 

6.2.1

Imperatores Severus, Antoninus . Si pecunia tua mandantibus servis quidam praedia comparaverunt, eligere debes, utrum furti actionem et condictionem an mandati potius inferre debeas. Neque enim aequitas patitur, ut et criminis causam persequaris et bonae fidei contractum impleri postules * SEV. ET ANT. AA. THEOGENI. *<A 200 D. XI K. MAI. SEVERO A. II ET VICTORINO CONSS.>

6.2.2

Imperatores Severus, Antoninus . Incivilem rem desideratis, ut agnitas res furtivas non prius reddatis, quam pretium fuerit solutum a dominis, curate igitur cautius negotiari, ne non tantum in damna huiusmodi, sed etiam in criminis suspicionem incidatis. * SEV. ET ANT. AA. NEGOTIATORIBUS. *<A 204 PP. III K. DEC. CILONE ET LIBONE CONSS.>

6.2.3

Imperator Antoninus . Si nondum rem templo divino dedicatem vitricus tuus furto abstulit, habes adversus eum furti actionem. * ANT. A. SECUNDO. *<A 215 PP. VI IA. SEPT. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

6.2.4

Imperator Alexander Severus . Adversus eum dumtaxat, quem servum tuum sollicitasse dicis, si eum deterioris animi fecit, servi corrupti agere potes. Quod si sollicitatum occultavit, etiam furti cum eo agere potes. Quas actiones etiam per procuratorem exercere minime prohiberi * ALEX. A. AURELIO HERODI. *<A 222 PP. ID. SEPT. ALEXANDRO A. CONS.>

6.2.5

Imperator Alexander Severus . Civile est, quod a te adversarius tuus exigit, ut rei, quam apud te fuisse fatearis, exhibeas venditorem. Nam a transeunte etiam ignoto emisse dicere non convenit volenti evitare alienam boni viri suspicionem * ALEX. A. CORNELIO. *<A 223 PP. III K. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

6.2.6

Imperator Alexander Severus . Alienum servum sine voluntate domini qui sciens vendidit seu donavit vel alio modo alienavit, nihil domino diminuere potest: et si contractet vel apud se detinuerit, furtum facit. * ALEX. A. PYTHODORO. *<A 223 PP. VI K. IAN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

6.2.7

Imperator Alexander Severus . Si is, cui te pecuniam ad matrem tuam perferendam dedisse proponis, parva quantitate numerata reliquam in usus suos convertit, furtum fecit. * ALEX. A. DATO. *<A 228 PP. PRID. ID. IUN. MODESTO ET PROBO CONSS.>

6.2.8

Imperator Alexander Severus . Etiam furti actione tributorum exactor tenetur, si non cessante te in tributoria exactione sciens, quod nihil deberetur, ancillam tui iuris abduxit aut vendidit. Quae res facit, ut nec emptor usucaperet vindicatioque tibi ipsius competat * ALEX. A. VALENTI. *<A 231 PP. X K. MART. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

6.2.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Subtracto furto vel vi abrepto mancipio, quamvis hoc rebus humanis non oblatum fuerit exemptum, tam ad raptorem quam ad furem periculum redundabit et uterque eorum poena legitima coercebitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AEDESIO. *<A 293 S. VII ID. FEBR. SIRMI AA. CONSS.>

6.2.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si abducta mancipia furto vel plagio venumdata praeses provincias perspexerit, cum nec ab emptore propter cohaerens vitium, antequam ad dominum possessio revertatur, usucapi possunt, et te ei cuius fuerunt successisse reppererit, restitui tibi providebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VALERIO. *<A 293 SINE DIE ET CONSS.>

6.2.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus . De his, quae subtraxisse novercam pupilli tui precibus significas, rectorem adi provinciae, qui si eam, posteaquam dominus rerum is pro quo supplicas factus est , aliquid furatam cognoverit, non ignorat in quadruplum manifesti, nec manifesti vero dupli actione furti constituta condemnationem formare. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DEMOSTHENI. *<A 293 D. VII K. SEPT. VIMINACIO AA. CONSS.>

6.2.12

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Ancillae subtractae partus apud furem editi, priusquam a domino possideantur, usucapi nequeunt: matris furem etiam eorum causa furti teneri convenit actione.

1 . Quapropter furti actione et condictione vel adversus possidentem vindicatione de mancipiis uti non prohiberis, cum altera poenam continens alterius electione minime tolli possit.

2 . Nam extra poenam rei persecutionem esse nulla iuris quaestio est, cum etiam hi qui aliena mancipia comparaverunt, si hanc causam non ignorant, furti actione tenentur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUINTILLAE. *<A 293 D. ID. OCT. SIRMI AA. CONSS.>

6.2.13

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Post decisionem furti leges agi prohibent. Quod si non transegisti, sed de sublatis partem tantum accepisti, residuam vindicare vel condicere et actione furti apud praesidem agere potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNO. *<A 293 D. K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>

6.2.14

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Eos, qui a servo furtim ablata scientes susceperint, non tantum de susceptis convenire, sed etiam poenali furti actione potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIO. *<A 293 D. VIII K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

6.2.15

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Furti actione minime teneri successores ignorare non debueras. De instrumentis autem ablatis in rem actione tenentem convenire potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOCRATIAE. *<A 293 D. III K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

6.2.16

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Si servum vestrum nutriendum qui susceperat venumdedit, furtum commisit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ARTEMIDORO ET ALIIS. *<A 294 D. K. OCT. VIMINACII CC. CONSS.>

6.2.17

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Quamvis etiam hereditatis expilatae crimine promiscuus usus exemplo actionis furti ream uxorem fieri non patiatur, tamen heredes idemque filii super his, quae de patris bonis possidet, adversus eam in rem actione experiri non prohibentur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CONONI. *<A 294 D. ID. DEC. CC. CONSS.>

6.2.18

Imperatores Diocletianus, Maximianus . In eum, qui ex naufragio vel incendio cepisse vel in his rebus damni quid dedisse dicitur, infra annum utilem ei cui res abest quadrupli, post in simplum actionem proditam praeter poenam olim statutam edicti forma perpetui declarat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSODORO. *<A 294 S. III K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

6.2.19

Imperatores Diocletianus, Maximianus . Falsus procurator depositum recipiendo vel aes alienum exigendo citra domini voluntatem furtum facit ac praeter rei restitutionem actione dupli furti nec manifesti convenitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MNESITHEO. *< SINE DIE ET CONSULE.>

6.2.20

Imperator Justinianus . Si quis servo alieno suaserit aliquam rem domini sui subripere et ad se deducere, servus autem hoc domino manifestaverit et domino concedente res eius ad iniquum huiusmodi suasionis auctorem pertulerit, et ipse inventus fuerit rem detinere , quali tenetur actione is qui res suscepit, utrumne pro occasione furti an pro servo, quia eum corrumpere voluit, ut non solum furti, sed etiam servi corrupti is obligetur, veteres dubitaverunt.

1 . Nobis itaque eorum altercationes decidentibus placuit non solum furti actionem, sed etiam servi corrupti contra eum dare. Licet enim servus deterior minime factus est, tamen consilium corruptoris ad perniciem probitatis servi introductum est: et quemadmodum secundum iuris regulas furtum quidem non est commissum, quia is videtur furtum committere, qui contra domini voluntatem res eius contractat, ipse autem furti actione propter dolum suum tenetur, ita et servi corrupti contra eum actio propter suum vitium non ab re extendatur, ut sit ei poenalis actio imposita, tamquam re ipsa fuisset servus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium servum, qui possit corrumpi, hoc facere pertemptet * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. AUG. LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

6.2.21

Imperator Justinianus . Apud antiquos quaerebatur, si servus, quem aliquis bona fide possidebat, furtum commiserit alienarum rerum vel ipsius apud quem constitutus est, si ipse qui bona fide eum detinet noxalem furti actionem adversus verum dominum habet, vel ipse ab eo qui furtum passus est praedicta convenitur actione.

1 . Cumque generalis regula ab antiqua prudentia exposita est huiusmodi hominis gratia, pro quo noxalem furti actionem suscipere aliquis compellitur, adversus alium furti actionem habere non concedens, quidam ita eam per coniecturam interpretati sunt, adversus bona fide quidem possessorem nullo modo furti actionem extendi, ipsi autem, si furtum fuerit passus, adversus verum dominum furti actionem noxalem recte decerni: tunc autem bona fide possessorem furti nomine, quod passus est, noxalem actionem contra dominum habere posse, quando servus sub domini sui fuerit constitutus possessione: et pro his rebus posse eum adversus dominum habere actionem, non solum quas servus subtraxerit iam apud eum constitutus, sed et pro his quas furatus est, quando fugit quidem a bona fide possessore, adhuc autem nondum sub domini sui manibus fuerit constitutus.

2 . Quam interpretationem prisca quidem iura per coniecturam introducebant: nos autem altius et verius ad eam respicientes generalem regulam sic ab initio esse prolatam accipimus.

3 . Cum igitur bona fide possessor domini cogitatione furem possidet, merito, donec apud eum constitutus est, et aliis tenetur noxali actione, si extranei furtum a servo fuerint passi, et ipse adversus verum dominum non habet actionem secundum regulam dicentem: qui habet adversus alium furti actionem, ipse ea teneri non potest. Sin autem desinat in servi retentione et ille apud verum dominum fuerit inventus, tunc ipse quidem noxali furti actione minime potest teneri, adversus verum autem dominum habet ipse furti noxalem actionem, id est pro rebus, quas vel nunc furatus est, cum est apud verum dominum, vel antea, postquam bona fide possessoris retentionem excesserit necdum apud verum dominum factus

4 . Et sic iterum regulae generali casus evenit consentaneus: qui enim habet tunc furti actionem adversus dominum, ipse aliis teneri furti actione non potest. Sic ex tempore omnibus discretis vetustissima dubitatio nostro foedere conquiescat et bona fide possessor in parte certa temporis et habeat actionem et non teneatur, et ipse dominus in alio tempore non teneatur actione et in alio sub actione constituatur

5 . De eo autem, qui liber constitutus ab alio bona fide tenetur, si furtum commiserit, recte et sine aliqua dubitatione dicitur posse eum, qui liber est cognitus, et ab ipso qui bona fide eum detinet pro furto conveniri, et bona fide possessorem, si ab extraneo furtum liber commiserit, non posse conveniri, sed ipsum pro suo furto respondere, quia generalis regula de servo prolata est, et pro eo, qui non servus, sed liber et suae potestatis est, noxalem moveri actionem impossibile nostrisque legibus incognitum est. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. OCT. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

6.2.22

Imperator Justinianus . Manifestissimi quidem iuris est furto perpetrato ei competere furti actionem, cuius interest, ne furtum committatur.

1 . Sed quaerebatur apud antiquos legum interpretes, si quis commodavit alii rem ad se pertinentem et ipsa res subtracta est, an furti actio adversus furem institui possit ab eo qui rem utendam accepit, idoneo scilicet constituto, quia et ipse commodati actione a domino pro ea re conveniri potest.

1a . Et hoc quidem paene iam fuerat concessum, ut habeat ipse actionem, nisi inopia noscitur laborare: tunc enim furti actionem domino competere dicebant.

1b . Sed ea satis increbuit dubitatio, si tempore quo furtum committebatur idoneus erat is qui rem commodandam accepit, postea autem ad inopiam pervenit, antequam moveatur actio quae ei antea competebat, an debeat actio quae semel ei adquisita est firmiter apud eum manere vel ad dominum reverti, cum et hoc quaerebatur, an in hoc casu furti actio ambulatoria sit nec ne.