(… Testi Latini – felicemassaro.it)

7.62.32

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Praecipimus ex appellationibus spectabilium iudicum, quae per consultationes nostri numinis disceptationem implorant, non nostram ulterius audientiam expectari, ne nostris occupationibus, quibus pro utilitate mundi a singulorum nonnumquam negotiis avocamur, aliena fraudari commoda videantur.

1. Sed si a proconsulibus vel augustali vel comite orientis vel vicariis fuerit appellatum, virum illustrem praefectum praetorio, qui in nostro est comitatu, virum etiam illustrem quaestorem nostri palatii sacris iudiciis praesidentes disceptationem iubemus adripere eo ordine, ea observatione, isdem temporibus, quibus ceterae quoque lites fatali die post appellationem in sacris auditoriis terminantur. Et hoc, licet quidam praedictorum spectabilium iudicum iure concesso ut sacri iudices appellationes acceperint

1a. ( 1) quod si a duce fuerit appellatum, si idem et praeses sit, praefectura necessario tantum iure ordinario in sacro auditorio iudicabit.

2. In his autem omnibus iudiciis, quae consultationum introduximus loco, vel apostolos vel ea quae apud eum gesta sunt, contra cuius sententiam dicitur appellatum, suscipere ab appellatoribus et cognitiones inducere apud viros illustres praedictos iudices et ea quae geruntur excipere scribere scriptaque litigatoribus edere nostros epistulares praecipimus: officiis videlicet eorum, cum quibus vir illustris quaestor iudicat, exsequentibus iudicata.

3. Haec, si appellatio fuerit oblata iudici, qui non ex delegatione cognoscit. Eorum enim sententiis appellatione suspensis, qui ex delegatione cognoscunt, necesse est eos aestimare, iuste nec ne fuerit appellatum, qui causas delegaverint iudicandas

4. Huic saluberrimae legi illud etiam consultissimae credidimus inserendum, ut, si privato, non illustri, uni pluribusve, ut adsolet, nostra serenitas adita delegaverit causam et eius eorumve definitio fuerit appellatione suspensa, vir quidem magnificus praefectus praetorio, qui in nostro est comitatu, cum viro illustri quaestore temporali iudicet die.

4a. Nostri vero libellenses quae apud arbitros gesta sunt suscipiant, cognitiones inducant et ea quae geruntur excipiant scribant scriptaque litigatoribus edant: qui etiam apud arbitros, licet illustres sint, ex delegatione nostra cognoscentes excipiunt, si in sacratissimo nostri numinis comitatu causae dicantur.

5. Sane si illustrium ac magnificorum iudicum sententiae fuerint appellatione suspensae, eorum videlicet, quorum sententias licet appellatione suspendi, per consultationem nostram volumus audientiam expectari, licet antea privato homini, id est non illustri, lite a nobis delegata is postea tempore definitionis illustri decoratus dignitate reperiatur: eodem observando et si alter ei coniunctus sit arbiter, qui non illustrem meruit dignitatem.

6. Quidquid autem hac lege specialiter non videtur expressum, id veterum legum constitutionumque regulis omnes relictum intellegant. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *< >

7.62.33

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Eo casu, quo apparitor magisteriae potestatis a curia vel officio cohortali de statu in provincia patiatur controversiam vel ut tributa vel functiones debens in provincia detinetur, si sententia rectoris provinciae fuerit appellatione suspensa, cum tua sublimitate viro quoque magnifico magistro militum cognoscente causae iubemus merita ponerari, licet magister militum rectori provinciae causam delegaverit perorandam. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 441 D. PRID. NON. MART. CONSTANTINOPOLI CYRO VC. CONS.>

7.62.34

Imperator Justinus. Iubemus, si qua suggestio maioris vel minoris iudicis ad nostram referatur clementiam de negotio, quod iudicandum ei tradidimus vel de quo pro sua iurisdictione iudicaverit, petentis a nostro numine finem eidem imponi negotio, quod ab eo disceptatum est, sive additum sit eidem suggestioni, quid referenti placeat ( dum id partibus per sententiae recitationem manifestum non fecit) sive nihil huiusmodi adiectum sit, sed simpliciter nostri numinis responsum expectat, non prius eam discerni, quam per sacram pragmaticam nostri numinis iussionem duo magnifici viri vel patricii vel consulares vel praefectorii, quos pro tempore nos elegerimus, iubeantur adiungi viro illustri pro tempore quaestori nostri palatii et una cum eo in scriptis relationem discernere ( sive praesentibus partibus, si hoc prospexerint, sive absentibus) et responsum relationi dandum sua sententia manifestare: ut tamen dispositio huiusmodi excellentissimorum iudicum omnimodo rata sit, nulli danda licentia provocationem contra eorum offerre sententiam vel aliam quamcumque dubitationem introducere.

1. Quam observationem non solum, si unus iudex suggestione vel relatione usus fuerit, tenere censemus, sed etiam si duobus vel amplioribus datis iudicibus in unam sententiam minime omnes convenerint, sed diversas suas sententias unusquisque nostrae mansuetudini rettulerit vel omnes nos consuluerint, quid decernendum sit. * IUSTINUS A. DEMOSTHENI PP. *<A 520 – 524 >

7.62.35

Testo in lingua greca

7.62.36

Testo in lingua greca

7.62.37

Imperator Justinianus. In offerendis provocationibus, ex quibus consultationum more negotium in nostrum sacrum palatium introduci solebat, hoc addendum esse censemus, ut, si quidem non excedat litis aestimatio decem librarum auri quantitatem, ex ipsa scilicet sententia iudicis discernenda, non duobus, sicut antea, magnificis iudicibus, sed uni tantummodo disceptatio negotii deputetur.

1. Sin vero memoratam excedens quantitatem viginti libris auri terminetur, duobus tradatur magnificis iudicibus, viris scilicet devotis epistularibus cognitionalia certamina excipientibus, ita tamen ut, si dissentirent, virum illustrem pro tempore quaestorem adhibeant, ut eo dubietatem dirimente finiatur negotium:

2. His videlicet litibus, quarum aestimatio viginti librarum auri quantitatem excedit, in commune auditorium florentissimorum sacri nostri palatii procerum introducendis:

3. Ut tamen secundum iam statuta liceat quidem non solum victo, sed etiam victori consultationem ad unum vel duos iudices mittendam intra bienni tempus ei vel eis intimare: post excessum enim memorati temporis huiusmodi licentiam amputamus.

4. Quae vero fuerint ab eo vel eis decreta, nulla provocatione suspendatur.

5. Novas etiam adsertiones a partibus apud eundem vel eosdem iudices addi ad exemplum consultationis ad sacrum nostrum palatium introducendae permittimus. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIII ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO CONS.>

7.62.38

Imperator Justinianus. Si quando duciano iudicio appellatio fuerit oblata, sive ab ipsa qualitate iudicis sive ex divina delegatione viro spectabili duci destinata, sive inter spectabiles idem dux connummeretur sive illustri dignitate decoratur sive etiam maiore, cum etiam magisteriae potestatis homines nec non consulares saepe utilitate publica poscente ad huiusmodi curam perveniunt, nullo discrimine habito non dignitatem, sed ducatus magistratum spectari et appellationem ex quocumque duce venientem non ut antea erat dispositum, sed apud virum sublimissimum magistrum officiorum nec non virum excellentissimum nostri palatii quaestorem communi audientia praeposita in sacro auditorio more consultationem, viris devotis epistularibus excipientibus, ventilari: nulla veteris legis in hac causa observatione custodienda, sed apud eosdem tantummodo excellentissimos iudices causa trutinanda. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 >

7.62.39

Imperator Justinianus. Ampliorem providentiam subiectis conferentes, quam forsitan ipsi vigilantes non inveniunt, antiquam observationem emendamus, cum in appellationum auditoriis in solus post sententiam iudicis emendationem meruerat, qui ad provocationis convolasset auxilium, altera parte, quae hoc non fecisset, sententiam sequi, qualiscumque fuisset, compellenda.

1. Sancimus itaque, si appellator semel in iudicium venerit et causas appellationis suae proposuerit, habere licentiam et adversarium eius, si quid iudicatis opponere maluerit, si praesto fuerit, hoc facere et iudiciale mereri praesidium: sin autem absens fuerit, nihilo minus iudicem per suum vigorem eius partes adimplere.

1a. ( 1) in refutatoriis autem libellis, qui solent maxime in sacro auditorio prudentissimorum nostrorum procerum recitari, caveant tam litigatores quam libellorum dictatores verbosis uti adsertionibus et ea quae iam perorata sunt iterum resuscitare, sed haec sola eis inscribere, quae compendiosa narratione causas provocationis possunt explanare vel aliquid novi continent vel addere quod derelictum est: scituri, quod si hoc fuerit praetermissum, non deerit adversus libellorum conditores amplissimi iudicii competens indignatio, quod sufficiant gestorum volumina introducta et virorum spectabilium magistrorum scriniorum breves omnia apertissime ostendere.

2. Sed cum scimus legem nostram esse promulgatam, per quam more consultationum in causis quidem, quae usque ad decem libras auri extenduntur, unum iudicem sanximus superponi, viginti autem duos sublimissimos iudices, sed cum prima quidem facie lis videbatur non tantam summam excedere, in definitiva autem sententia apparebat iudici vel iudicibus etiam maiorem quantitatem debere imponere, non erat eis possibile formam qua erant conclusi excedere.

2a. Sed nos definimus et omnem eis damus facultatem, si hoc ita fuerit subsecutum, licere eis et ampliorem summam praefata quantitate in qua dati sunt iudices excedere, et non ad modum suae rationis, sed ad veritatis indaginem ferre sententiam, ne tanti iudices quasi vinculis praepediti non possint legum veritati et iudiciali vigori per omnia satisfacere. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. VI K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

7.63.0. De temporibus et reparationibus appellationum seu consultationum.

 

7.63.1

Imperator Constantinus. Si quis per absentiam nominatus vel ad duumviratus aliorumque honorum infulas vel munus aliquod evocatus ad provocationis auxilium cucurrerit, ex eo die interponendae appellationis duorum mensum tempora ei computanda sunt, ex quo contra se celebratam nominationem didicisse monstraverit. Nam praesenti, qui factam nominationem cognovit et appellare voluerit, statim debet duorum mensum spatium computari * CONST. A. AD CRISPINUM. *<A 320 D. VIII ID. IUL. CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTIO C. CONSS.>

7.63.2

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Tempora fatalium dierum pro saeculi nostri beatitudine credidimus emendanda ubique dilationum materias amputantes. Et primi quidem fatalis diei tempora post appellationem, sive a viro clarissimo rectore provinciae sive a spectabili iudice fuerit appellatum, sex mensuum esse iubemus.

1. Quod si primo fatali die lapsus est appellator, tricesimum primum diem alterum volumus esse fatalem. Quod si eo quoque appellator exciderit, tertium similiter totidem diebus intermissis fatalem observari decernimus. Quod si tertius quoque lapsus fuerit temporalis, quartum etiam fatalem post tricesimum primum diem similiter observari decernimur.

2. Quod si ita contigerit, ut quattuor fatalibus diebus qui appellavit exciderit, tunc intra trium alium mensuum spatium a nostro numine reparationem peti praecipimus: qua petita nec adversarium decernimus admoneri nec temporalem diem a petitione reparationis numerari, sed trium mensum spatio ex quarto, fatali numerando causam induci praecipimus, licet ante unum diem reparatio fuerit impetrata, licet adlegata in iudicio virorum illustrium praefectorum non fuerit.

3. Nec hoc parti nocebit adversae, cum non dubius, sed notus omnibus dies fatalis appareat. Haec, si adversus viri clarissimi rectoris provinciae vel spectabilium iudicum sententias fuerit appellatum.

4. ( 1) quod si arbitro in provincia ex delegatione sacra disceptante appellatio subsequatur, post priorem fatalem lapsum tres alii tantum fatales dies similiter ut supra dictum est servabuntur, nulla reparatione a nostro numine postulanda, ita ut nonaginta tribus diebus elapsis iudicata congruae exsecutioni mandentur.

5. Sin autem ex sententia praetorianae praefecturae vel magistri officiorum vel alio illustri dignitate decorato arbiter in hac sacratissima civitate fuerit delegatus et appellatio contra definitionem vel sententiam eius subsecuta fuerit, primus quidem fatalis dies duorum mesum, alii vero tres ad similitudinem supra dictorum fatalium numerentur.

6. Qui vero delegatum vel a spectabili iudice seu praeside provinciae arbitrum appellaverit, primum quidem fatalem diem duorum mensum, tres vero alios ad similitudinem praedictorum fatalium dierum habeat.

7. ( 2) illud etiam circa observationem fatalium dierum custodiri decernimus, ut, si forte temporales in feriatos quoquo modo inciderint, praecendentes eos dies ut temporales a litigantibus observentur. Quod si quis secus, ac iura praecipiunt, lapsus die fuerit temporali et hoc primo loco vel a praesente adversario vel etiam a iudice, si solus litigat, appellatori fuerit oppositum probatumque, pro eo habebitur appellator, ac si sententiam quoquo modo non coactus susceperit. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440 D. XII K. IUN. VALENTINIANO A. V ET ANATOLIO CONSS.>

7.63.3

Imperator Justinus. Nemo arbitretur in posterum licentiam futuram consultationibus ultra statuti temporis vivendi spatia neque per oblationem precum neque per sacrum rescriptum super reparatione temporum indulgendum neque sub praetextu quodam altero: sed omnibus incumbendum esse vigilanti diligentia, quo provocationes eorum intra statutum tempus introducantur, ita ut etiam gesta in iudicio, contra quod provocatum est, non prope finem temporis tradantur scrinio sacrarum epistularum, ne praepediatur per astutias fatalis rei terminus, sed aut statim, postquam appellatum sit, aut non minus quam ante dimidiam partem temporis praebeantur scrinio, ne, quod per angustias contingit temporum, tardus appellationis fautor suo dispendio refutetur. * IUSTINUS A. APIONI PP. *<A 518 D. K. DEC. CONSTANTINOPOLI MAGNO CONS.>

7.63.4

Imperator Justinus. Per hanc divinam sanctionem decernimus, ut licentia quidem pateat in exercendis consultationibus tam appellatori quam adversae parti novis etiam adsertionibus utendi vel exceptionibus, quae non ad novum capitulum pertinent, sed ex illis oriuntur et illis coniunctae sunt, quae apud anteriorem iudicem noscuntur propositae.

1. Sed et si qua dicta quidem adlegatio monstrabitur vel instrumentum prolatum aliquod, probationes tamen illo quidem defuerunt tempore, verum apud sacros cognitores sine procrastinatione praeberi poterunt, id quoque eos admittere, quo exercitatis iam negotiis pleniore subveniatur veritatis lumine.

7.63.5

Imperator Justinianus. Cum anterioribus legibus ex omni provincia ad hunc nostrum sacratissimum comitatum similis cursus ad appellationes exercendas impertitus est, necessarium nobis visum est huiusmodi spatiis iustum imponere libramentum. * IUST. A. TRIBONIANO QUAEST. SACRI PALATII. *<A 529 D.XV K.DEC.CHALCEDONE DECIO VC. CONSS.>

1. Sancimus itaque, si quidem ab Aegyptiaco vel Libyco limite vel Orientali tractu usque ad utrasque Cilicias numerando vel Armeniis et gentibus et omni Illyrico causa fuerit more appellationum transmissa, primum semestre spatium in antiqua definitione permanere et a nihil penitus neque deminui neque adcrescere.

1a. Sin autem ex aliis nostri imperii partibus sive Asianae sive Ponticae sive Thraciae dioeceseos lis provocatione suspensa in hanc regiam urbem perveniat, pro semestri spatio trium tantummodo mensum spatium eis indulgeri: aliis trium mensum spatiis, id est nonaginta tribus diebus simili modo sequentibus sive semestre tempus sive tres priores menses secundum locorum definitionem, quam designavimus.

1b. Sed et aliis tribus mensibus, qui ex reparatione ab aula concedi solent, in suo robore duraturis et prioribus accedentibus, ut partim annale numeretur, partim novem mensum spatium consequatur.

1c. ( 1) et cum antea in fine cuiusque temporis unus fatalis dies ex antiquis legibus constitutus est et saepe eveniebat ( cum multae sunt occasiones mortales appellationum) vel aegritudine vel spatii prolixitate vel per alias causas, quas nec dici nec enumerari facile sit, eundem diem fatalem non observari et lites expirare et huiusmodi luctuosis infelicitatibus patrimonia hominum titubare: propter hoc fortunae relevantes insidias sancimus non in unum diem fatalem standum esse in posterum, sed sive ante quartum diem fatalis luminis et ipsum fatalem sive post quinque dies, ex quo ortus fatalis effluxerit, appellator venerit et litem instituendam curaverit et eam in competens iudicium deduxerit, legi videri satisfactum, ne ingemiscat mortuae causae dispendium, sed nostro gaudeat beneficio, cum nobis cognitum sit etiam ex errore calculi dierum quem officium habuit saepe esse causas periclitatas: quod in posterum non fieri ex remedio legis pra esentis sperandum est.

1d. Eodem beneficio et in aliis omnibus fatalibus qui vel a pedaneis iudicibus vel ab aliis, quos leges suis sanctionibus enumeraverunt, custodiendo seu observando, ut decem fatales pro uno ubique instituantur.

2. In his autem casibus, in quibus biennium constitutum est, quatenus more consultationum in regia urbe sub communi audientia florentissimorum nostri palatii procerum ventilentur, biennii metas unius anni terminis coartamus, ut intra eum et gesta colligere et ea viris devotis epistularibus tradere et refutatorios libellos, si voluerint, offerre et litem in sacrum nostrum consistorium introducere cogantur: nulli licentia deneganda victrici parti, si voluerit, secundum quod iam constitutum est, et praemature causam inducere neque annali spatio expectato.

3. Si tamen in sacro nostro consistorio lis exordium ceperit, etsi non fuerit in eodem die completa, tamen perpetuari eam concedimus, cum iniquum sit propter occupationes florentissimi ordinis, quas circa nostrae pietatis ministeria habere noscitur, causas hominum deperire.

4. Illud etiam merito addendum huic legi censemus, ut si qui fatali die apud appellationis iudicem introductus, sive ex una parte sive cognitionaliter causae appellationis imponat exordium, deinde relicta ea discedat et in desidia reliquum tempus permaneat et annale tempus post inchoatam litem praeterierit, victore neque sententiam ad effectum perducere valente propter litem iam inchoatam neque iam terminum accipere inveniente, cum appellatoris absentia eam finiri non facile concedit, huiusmodi iniquitatem amputantes ( cum adversarius potest et minime praesente appellatore litem exercere, quia hoc speciale privilegium eius est, qui appellationi examinandae praesidet, posse ex una parte causam dirimere) iubemus eundem appellatorem, nisi observaverit iudicium et causam usque ad finem p eregerit, sed per eum steterit, quominus omnia litis certamina impleantur, appellatione defraudari et sententiam contra eum latam in suo robore durare et ad effectum perduci, tamquam si ab initio minime fuerit provocatum: nisi ipse appellator evidentissime probationibus possit ostendere se quidem summa ope nisum voluisse litem exercere, per iudicem autem stetisse vel aliam inexorabilem causam subsecutam, propter quam hoc facere minime valuit. Tunc etenim aliud ei annale tempus indulgemus, quo effluente et lite minime finem accipiente cadere eum de appellatorio iuvamine disponimus, cum sit ei apertissima facultas et nostram adire maiestatem et tarditatem iudicis in querellam deducere et nostro beneficio perpotiri

5. Cui consentaneum est, ut et in sententiis omnium amplissimorum praefectorum praetorio ex divino oraculo retractandis eadem observatio, quae supra dicta est, post ingressum unius vel utriusque partis tam propter absentiam personarum quam propter statuta tempora teneat.

6. Sin autem partes inter se scriptura interveniente paciscendum esse crediderint nemini parti licere ad provocationis auxilium pervenire vel ullum fatalem observare, eorum pactionem firmam esse censemus. Legum etenim austeritatem in hoc casu volumus pactis litigantium mitigari. * IUSTINUS A. TATIANO MAG. OFF. *<A 520 D. V K. IUN. CONSTANTINOPOLI RUSTICIO CONS.>

7.64.0. Quando provocare necesse non est.

 

7.64.1

Imperator Alexander Severus. Datam sententiam dicitis, quam ideo vires non habere contenditis, quod contra res prius iudicatas, a quibus provocatum non est, lata sit. Cuius rei probationem si promptam habetis, et citra provocationis adminiculum quod ita pronuntiatum est sententiae auctoritatem non obtinebit * ALEX. A. APOLLINARIO ET ALIIS. *<A 222 PP. VIII K. APRIL. ALEXANDRO A. CONS.>

7.64.2

Imperator Alexander Severus. Si, cum inter te et aviam defuncti quaestio de successione esset, iudex datus a praeside provinciae pronuntiavit potuisse defunctum et minorem quattuordecim annis testamentum facere ac per hoc aviam potiorem esse, sententiam eius contra tam manifesti iuris formam datam nullas habere vires palam est et ideo in hac specie nec provocationis auxilium necessarium fuit.

1. Quod si, cum de aetate quaereretur, implesse defunctum quartum decimum annum ac per hoc iure factum testamentum pronuntiavit, nec provocasti aut post appellationem impletam causa destitisti, rem iudicatam retractare non debes. * ALEX. A. CAPITONI. *<>

7.64.3

Imperator Gordianus. Si, ut proponis, suspensa apud amplissimos iudices cognitione provocationis, quam te ob id interposuisse dicis, quod decurio nominatus esses, ad duumviratum vocatus es, manifestum est praeiudicium futurae notioni memoratorum iudicum fieri non potuisse. * GORD. A. INGENUO. *<>

7.64.4

Imperatores Valerianus, Gallienus. Cum magistratus datos iudices et unum ex his pronuntiasse proponas, non videtur appellandi necessitas fuisse, cum sententia iure non teneat. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. NOB. C. IULIANO. *<>

7.64.5

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus. Certa ratione et fine multare praesides possunt. Quod si aliter et contra legis statutum modum provinciae praeses multam vobis inrogaverit, dubium non est id, quod contra ius gestum videtur, firmitatem non tenere et sine appellatione posse rescindi * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. DOMITIANO. *<A 283 PP. ID. IAN. CARO ET CARINO CONSS.>

7.64.6

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus. Cum non eo die, quo praeses provinciae praecepit, iudex ab eodem datus pronuntiaverit, sed ductis diebus alieniore tempore sententiam dedisse proponatur, ne ambages frustra interpositae provocationis ulterius negotium protrahant, praeses provinciae superstitiosa appellatione submota ex integro inter vos cognoscet. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. GERMANO. *<>

7.64.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Venales sententias, quae in mercedem a corruptis iudicibus proferuntur, et citra interpositae provocationis auxilium iam pridem a divis principibus infirmas esse decretum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. NICAGORAE. *<A 285 PP. K. IAN. DIOCLETIANO A. ET ARISTOBULO CONSS.>

7.64.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si pater tuus, cum decurio creareris, non consensit et quindecim annos aetatis agis, aditus praeses provinciae, si inhabilem te ad obeundum decurionatus honorem esse perspexerit, quando huiusmodi aetati etiam praetermissa appellatione subveniatur, iniquam nominationem removebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CONSTANTIO. *<A XXX >

7.64.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Veteranis, qui in legione vel vexillatione militantes post vicesima stipendia honestam vel causariam missionem consecuti sunt, onerum et munerum personalium vacationem concessimus. Huius autem indulgentiae nostrae tenore remunerantes fidam devotionem militum nostrorum etiam provocandi necessitatem remisimus * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A XXX >

7.64.10

Imperator Justinianus. Omnem honorem salvum iudicibus reservantes, si quando una pars quasi laesa per definitivam eorum sententiam provocatione usa fuerit, interdicimus alteri parti quae vicit pro hoc tantummodo, quod nihil capere pro sumptibus litis et detrimentis vel minus quam oportuerat iussa est, provocationem offerre, cum ipsam decisionem litis recte factam esse confiteatur: iudicibus scilicet sive florentissimis proceribus sacri nostri palatii sive his, quibus pro minore litium aestimatione consultationes delegantur, si perspexerint adiuvandum esse victorem sumptuum perceptione, etiam sine provocatione eius hoc statuentibus et iustam eorundem sumptuum quantitatem definientibus.

1. Sed nec occasione consultationis introducendae victori provocare concedimus, cum et priscis legibus liceat ei et sine provocationis auxilio eandem consultationem differente suo adversario introducere et nos ei nihilo minus hoc permittimus, iniuriam ex supervacua provocatione iudicibus fieri prohibentes. * IUST. A. MENAE PP. *<A 529 D. VIII ID. APRIL. CONSTANTINOPOLI DECIO VC. CONS.>

7.65.0. Quorum appellationes non recipiantur.

 

7.65.1

Imperator Antoninus. Eius, qui per contumaciam absens, cum ad agendam causam vocatus esset, condemnatus est negotio prius summatim perscrutato, appellatio recipi non potest. * ANT. A. SABINO. *<A 213 PP. NON. IUL. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

7.65.2

Imperator Constantius. Observare curabis, ne quis homicidarum veneficorum maleficorum adulterorum itemque eorum, qui manifestam violentiam commiserunt, argumentis convictus, testibus superatus, voce etiam propria vitium scelusque confessus audiatur appellans.

1. Sicut enim haec ita observari disposuimus, ita aequum est testibus productis, instrumentis prolatis aliisque argumentis praestitis, si sententia contra eum lata sit et ipse, qui condemnatus est aut minime voce sua confessus sit aut formidine tormentorum tentus contra se aliquid dixerit, provocandi licentiam ei non denegari. * CONSTANTIUS A. AD HIEROCLEM. *<A 344 D. V ID. DEC. LEONTIO ET SALLUSTIO CONSS.>

7.65.3

Imperatores Valentinianus, Valens. Nulli officialium a sententia proprii iudicis provocatio tribuatur nisi in eo tantum negotio, quod ratione civili, super patrimonio forte, apud proprium iudicem inchoarit, scilicet ut in eo tantum negotio a sententia eius, cui paret iudici, quisquis velit officialis appellet, quod per procuratorem persequi iure tribuitur. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD MODESTUM PP. *<A 373 D. IIII ID. IUN. CYZICO VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

7.65.4

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Abstinendum prorsus appellatione sancimus, quotiens fiscalis calculi satisfactio postulatur aut tributariae functionis sollemne munus exposcitur aut publici vel etiam privati, dummodo evidentis atque convicti redhibitio debiti flagitatur, ut necessario in contumacem vigor iudiciarius excitetur. * VALENTIN. ET VALENS ET GRAT. AAA. AD OLYBRIUM PU. *<A 368 PP. ROMAE XV K. SEPT VALENTINIANO ET VALENTE II AA. CONSS.>

7.65.4a

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Si clericus ante definitivam sententiam frustratoriae dilationis causa ad appellationis auxilium convolaverit, multam quinquaginta librarum argenti, quam contra huiusmodi appellatores sanctio generalis imponit, cogatur expendere. Hoc autem non fisco nostro volumus accedere, sed pauperibus fideliter erogari * VALENTIN. ET VALENS ET GRAT. AAA. AD CLAUDIUM PU. *<A 369 D. VIII ID. IUL. VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>

7.65.5

Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus. Ab exsecutione appellari non posse satis et iure et constitutionibus cautum est, nisi forte exsecutor sententiae modum iudicationis excedat.

1. A quo si fuerit appellatum, exsecutione suspensa decernendum putamus, ut, si res mobilis est, ad quam restituendam exsecutoris opera fuerit indulta, appellatione suscepta possessori res eadem detrahatur et idoneo collocetur reddenda ei parti, pro qua sacer cognitor iudicaverit.

2. Quod si de possessione vel de fundis exsecutio concessa erit et eam suspenderit provocatio, fructus omnes, qui tempore interpositae provocationis capti vel postea nati erunt, in deposito collocentur, iure fundi penes eum qui appellaverit constituto.

3. Sciant autem se provocatores vel ab exsecutione appellantes vel ab articulo, si eos perperam intentionem cognitoris suspendisse claruerit, quinquaginta librarum argenti animadversione multandos. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD THALASSIUM PROCONS. AFRICAE.*<A 378 D. III K. FEBR. TREVIRIS VALENTE VI ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>

7.65.6

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Quisquis, ne voluntas diem functi testamento scripta reseretur, vel ne hi, quos scriptos patuerit heredes, in possessionem mittantur, ausus fuerit provocare interpositamque appellationem is cuius de ea re notio erit recipiendam esse crediderit, viginti librarum argenti multa et litigatorem, qui tam importune appellaverit, et iudicem, qui tam ignave coniventiam adhibuerit, involvat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HYPATIUM PU. *<A 379 D. NON. APRIL. TRIVERIS AUSONIO ET OLYBRIO CONSS.>

7.65.7

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Arcadius. Ante sententiae tempus et ordinem eventus nec a discussore nec a rationali appellare liceat. * GRAT. VALENTIN. ET ARCAD. AAA. AD PELAGIUM COM. RER. PRI *<A 385 D. XV K. MART. MEDIOLANI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

7.65.8

Imperatores Arcadius, Honorius. Et publicarum necessitatum et privati aerarii deposcit utilitas, ne commoda, quae domui nostrae debentur, callidis debitorum artibus differantur. Quamobrem eorum appellatione reiecta, qui aperte manifesteque convicti sunt, hoc observari praecepti huius auctoritate censemus, ut ei, quem constiterit esse publicum debitorem, appellationis beneficium denegetur * ARCAD. ET HONOR. AA. APOLLODORO COM. RER. PRIVAT. *<A 396 D. IIII ID. AUG. MEDIOLANI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>

7.66.0. Si pendente appellatione mors intervenerit.

 

7.66.1

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10