Codex Iustinianus – Liber VII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Imperator Titus Aelius Antoninus. Non semper compelleris, ut adversus absentem pronunties, propter subscriptionem patris mei, qua significavit etiam contra absentes sententiam dari solere. Id enim eo pertinet, ut absentem damnare possis, non ut omnimodo necesse habeas * T. AEL. ANT. PUBLICIO. *< SINE DIE ET CONSS.>

7.43.2

Imperator Gordianus. Cessante quoque causa peremptorii edicti adversus eos, qui admoniti iudicio adesse noluerunt, sententiam ab iudice posse ferri certum est. * GORD. A. SEVERO. *<A 238 S. IIII K. AUG. PIO ET PONTIANO CONSS.>

7.43.3

Imperator Gordianus. Ab eo iudicato recedi non potest, quod vobis absentibus et ignorantibus atque indefensis dicitis esse prolatum, si ubi primum cognovistis, non ilico de statutis querellam detulistis. Ita enim firmitatem sententia, quae ita prolata est, non habebit, si ei non sit commodatus adsensus * GORD. A. ANTISTIO. *<A 239 PP. IIII ID. IUN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

7.43.4

Imperator Philippus. Si, ut proponis, pars diversa die feriato absente et ignorante te ab iudice dato sententiam pro partibus suis, quasi contumaciter deesses, impetravit, non immerito praeses denuo negotium alterius iudicis notioni terminandum commisit. * PHILIPP. A. DOMITIO. *<A 244 PP. V ID. OCT. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>

7.43.5

Imperator Philippus. Si, ut proponis, praeses provinciae, cum certum locum causae cognoscendae dedisset, alibi per obreptionem aditus sententiam adversus te absentem protulit, quod ita gestum est, ad effectum iuris spectare minime oportet. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. LONGINO. *<>

7.43.6

Imperatores Valerianus, Gallienus. Si praeses quasi desertam ab adultis tuis causam appellationis, quae ab adiutore suo facta fuerat, circumduxit eo tempore, quo adulti curatores non habebant, repetitus notionem suam exhibebit. Neque enim debet adultis nocere, quidquid eo tempore statutum est, quo defensione iusta et curatoris auxilio fuerant destituti * VALER. ET GALLIEN. AA. DOMITIO. *<>

7.43.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Ea, quae statuuntur adversus absentes non per contumaciam, scilicet denuntiationibus nequaquam ex more conventos, iudicatae rei firmitatem non obtinere certum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARINO. *<A 290 PP. III K. APRIL. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

7.43.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Consentaneum iuri fuit temporibus ad praesentiam partis adversae praescriptis praesidem provinciae impleta iuris sollemnitate et adversario tuo trinis litteris vel uno pro omnibus peremptorio edicto, ut praesentiam sui faceret, commonefacto, si in eadem contumacia perseveravit, praesentis adlegationes audire. Quod vel successor eius facere curabit. A quo ter citatus si contumaciter praesentiam sui facere neglexerit, non abs re erit vel ad cogendum eum, ut se repraesentaret, possessionem bonorum cui incumbit ad te transferre et adversarium petitorem constituere, vel auditis defensionibus tuis id quod iuris ratio exegerit iudicar * DIOCL. ET MAXIM. AA. CLAUDIAE. *<A 290 PP. III K. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

7.43.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Tres denuntiationes ad peremptorii edicti vicem adversus contumaces convalescere salubriter statutum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. LEONTIO. *<A 290 PP. XI K. NOV. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

7.43.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum non voluntatis tuae arbitrio, sed necessitate profectus sis, quidquid contra absentem statutum fuerit, quando absentiae necessaria causa sit, officere tibi iuris ratio non permittit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. BLAESIO. *<A 291 PP. III ID. MAI. TIBERIANO ET DIONE CONSS.>

7.43.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum praesentibus partibus litem inchoatam proponas, si, posteaquam contra te licet absentem pronuntiatum est, intra praefinitum diem non appellasti, latam sententiam rescindi postulanti multae sacrae constitutiones refragantur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VALERIO. *<>

7.44.0. De sententiis ex periculo recitandis.

 

7.44.1

Imperatores Valerianus, Gallienus. Arbitri nulla sententia est, quam scriptam edidit litigatoribus, non ipse recitavit. Si igitur nihil fallis, omissa provocationis mora ex integro iudicari impetrabis a rectore provinciae * VALER. ET GALLIEN. AA. QUINTO. *<>

7.44.2

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Hac lege perpetua credimus ordinandum, ut iudices, quos cognoscendi et pronuntiandi necessitas teneret, non subitas, sed deliberatione habita post negotium sententias ponderatas sibi ante formarent et emendatas statim in libellum secuta fidelitate conferrent scriptasque ex libello partibus legerent, sed ne sit eis posthac copia corrigendi vel mutandi.

1. Exceptis tam viris eminentissimis praefectis praetorio quam aliis illustrem administrationem gerentibus ceterisque illustribus iudicibus, quibus licentia conceditur etiam per officium suum et eos, qui ministerium suum eis accommodant, sententias definitivas recitare. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 371 D. XII K. FEBR. GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.>

7.44.3

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus. Statutis generalibus iussimus, ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis permisimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione proferant.

1. Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD PROBUM PP. *<A 374 D. III NON. DEC. TRIVERIS GRATIANO A. III ET EQUITIO CONSS.>

7.45.0. De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum.

 

7.45.1

Imperatores Severus, Antoninus. Non videtur nobis rationem habere sententia decessoris tui, qui cum cognovisset inter petitorem et procuratorem, non procuratorem, sed ipsam dominam litis condemnavit, cuius persona in iudicio non fuit. Potes igitur ut re integra de causa cognoscere * SEV. ET ANT. AA. QUINTILIANO. *<A 208 D. IIII K. IUN. ANTONINO A. III ET GETA CONSS.>

7.45.2

Imperator Antoninus. Si arbiter datus a magistratibus, cum sententiam dixit, in libertate morabatur, quamvis postea in servitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta habet rei iudicatae auctoritatem. * ANT. A. SEXTILIO. *<>

7.45.3

Imperator Alexander Severus. Praeses provinciae non ignorat definitivam sententiam, quae condemnationem vel absolutionem non continet, pro iusta non haberi. * ALEX. A. VETTIO. *<A 223 PP. K. OCT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

7.45.4

Imperator Alexander Severus. Prolatam a praeside sententiam contra solitum iudiciorum ordinem auctoritatem rei non obtinere certum est. * ALEX. A. SEVERAE. *<A 229 PP. XV K. IAN. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

7.45.5

Imperator Philippus. Cum eorum, qui principaliter fisco tenebantur, bona ea lege fideiussoribus procurator tradi iusserit, ut ipsi indemnitatem fisco praestarent, nec a sententia eius intercesserit provocatio, consequens est datae formae obtemperari. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. MONTANO. *<>

7.45.6

Imperatores Carus, Carinus, Numerianus. Cum sententiam praesidis irritam esse dicis, quod non publice, sed in secreto loco officio eius non praesente sententiam suam dixit, nullum tibi ex his quae ab eo decreta sunt praeiudicium generandum esse constat. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ZOILO. *<A 283 PP. V K. DEC. CARO ET CARINO CONSS.>

7.45.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Ex stipulatione parta actione pacisci proximis personis suadendo praeses provinciae verborum obligationem, quam certo iure tolli tantum licet, extinguere non potest, nec vox omnis iudicis iudicati continet auctoritatem, cum potestatem sententiae certis finibus concludi saepe sit constitutum.

1. Quapropter si nihil causa cognita secundum iuris rationem pronuntiatum est, vox pacisci suadentis praesidis actionem tuam perimere, si quam habuisti, minime potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORAE. *<>

7.45.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Libera quidem theodota, quam ex emptionis causa vel in solutum creditori traditam proponis, pronuntiata citra provocationis auxilium sententia rescindi non potest.

1. Verum si mota quaestione, praemissa denuntiatione ei, qui auctor huius mulieris fuit, iudicatum processit, quanti tua interest, empti, si emisti, vel ob debitum reddendum, si in solutum data est, repetere non prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LICINIO. *<>

7.45.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Post sententiam, quae finibus certis concluditur, ab eo qui pronuntiaverat vel eius successore de quaestione, quae iam decisa est, statuta rei iudicatae non obtinent auctoritatem: nam nec de possessione pronuntiata proprietati ullum praeiudicium adferunt nec interlocutiones ullam causam plerumque perimunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNO. *<A 294 S. III NON APRIL. CC. CONSS.>

7.45.10

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Nulli, qui statuendi non habet facultatem, interdicere patriae cuiquam permittitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MENODORO. *<>

7.45.11

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum iudex in definitiva sententia iusiurandum solummodo praestari praecipiat, non tamen addat, quid ex recusatione vel praestatione sacramenti fieri oportet, huiusmodi sententiam nullam vim obtinere palam est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TITIANO. *<>

7.45.12

Imperatores Arcadius, Honorius. Iudices tam Latina quam graeca lingua sententias proferre possunt. * ARCAD. ET HONOR. AA. IULIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 397 D. V ID. IAN. MEDIOLANI CAESARIO ET ATTICO CONSS.>

7.45.13

Imperator Justinianus. Nemo iudex vel arbiter existimet neque consultationes, quas non rite iudicatas esse putaverit, sequendum, et multo magis sententias eminentissimorum praefectorum vel aliorum procerum ( non enim, si quid non bene dirimatur, hoc et in aliorum iudicum vitium extendi oportet, cum non exemplis, sed legibus iudicandum est), nec si cognitionales sint amplissimae praefecturae vel alicuius maximi magistratus prolatae sententiae: sed omnes iudices nostros veritatem et legum et iustitiae sequi vestigia sancimus. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 D. III K. NOV.>

7.45.14

Imperator Justinianus. Cum Papinianus summi ingenii vir in quaestionibus suis rite disposuit non solum iudicem de absolutione rei iudicare, sed ipsum actorem, si e contrario obnoxius fuerit inventus, condemnare, huiusmodi sententiam non solum roborandam, sed etiam augendam esse sancimus, ut liceat iudici vel contra actorem ferre sententiam et aliquid eum daturum vel facturum pronuntiare, nulla ei opponenda exceptione, quod non competens iudex agentis esse cognoscitur. Cuius enim in agendo observavit arbitrium, eum habere et contra se iudicem in eodem negotio non dedignetur * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<>

7.45.15

Testo in lingua greca

7.45.16

Imperator Justinianus. Cum solitum est in sententiis iudicum sic interlocutionem proferri, ut non liceat partibus ante definitivam sententiam ad appellationis vel recusationis venire auxilium, quidam putabant non licere ante litem contestatam nec iudicem recusare, quemadmodum nec ab eo appellare. Cum enim simul utrumque vocabulum ponitur tam appellationis quam recusationis, provocatio autem ante litem contestatam non potest porrigi, putabant, quod nec recusare quidem iudicem cuidam conceditur ante litem contestatam. Quod minime vetitum est. Caveant itaque iudices huiusmodi sermonem simul et sine certa distinctione profer * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. DEC. LAMPADIO ET ORESTA VV. CC. CONSS.>

7.46.0. De sententia, quae sine certa quantitate prolata est.

 

7.46.1

Imperatores Severus, Antoninus. Cum iudicem, quoad pecunia condemnationis soluta fuisset, pendendis usuris legem dixisse profitearis, non contra iuris formam sententiam datam palam est. * SEV. ET ANT. AA. AELIANAE. *<A XXX >

7.46.2

Imperator Alexander Severus. Quamquam pecuniae quantitas sententia curatoris rei publicae non continetur, sententia tamen eius rata est, quoniam indemnitatem rei publicae praestari iussit. * ALEX. A. MARCELLINO. *< >

7.46.3

Imperator Gordianus. Haec sententia: ” omnem debiti quantitatem cum usuris competentibus solve” iudicati actionem parare non potest, cum apud iudices ita demum sine certa quantitate facta condemnatio auctoritate rei iudicatae censeatur, si parte aliqua actorum certa sit quantitas comprehensa. * GORD. A. AEMILIO. *<A XXX >

7.46.4

Imperator Gordianus. Haec sententia: ” quae bona fide accepisti, solve, cum incertum esset quid accepisset quantumque ab eo peteretur, praesertim cum ipse qui extra ordinem iudicabat interlocutus sit dotem datam quae repeteretur non liquidam esse, iudicati auctoritate non nititur. Cum igitur is qui postea iudicabat contra te certam sententiam protulit neque ab statutis provocaveris, ipsa tuo facto confirmasti iudicatum * GORD. A. SATURNINAE. *<A XXX >

7.47.0. De sententiis, quae pro eo quod interest proferuntur.

 

7.47.1

Imperator Justinianus. Cum pro eo quod interest dubitationes antiquae in infinitum productae sunt, melius nobis visum est huiusmodi prolixitatem prout possibile est in angustum coartare.

1. Sancimus itaque in omnibus casibus, qui certam habent quantitatem vel naturam, veluti in venditionibus et locationibus et omnibus contractibus, quod hoc interest dupli quantitatem minime excedere: in aliis autem casibus, qui incerti esse videntur, iudices, qui causas dirimendas suscipiunt, per suam subtilitatem requirere, ut, quod re vera inducitur damnum, hoc reddatur et non ex quibusdam machinationibus et immodicis perversionibus in circuitus inextricabiles redigatur, ne, dum in infinitum computatio reducitur, pro sua impossibilitate cadat, cum scimus esse naturae congruum eas tantummodo poenas exigi, quae cum competenti moderatione proferuntur vel a legibus certo fine conclusae statuuntur.

2. Et hoc non solum in damno, sed etiam in lucro nostra amplectitur constitutio, quia et ex eo veteres quod interest statuerunt: et sit omnibus, secundum quod dictum est, finis antiquae prolixitatis huius constitutionis recitatio. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTAE VV. CC.>

7.48.0. Si non a competenti iudice iudicatum esse dicatur.

 

7.48.1

Imperator Alexander Severus. Iudex ad certam rem datus, si de aliis pronuntiavit, quam quod ad eam speciem pertinet, nihil egit. * ALEX. A. SABINIANO. *<A 223 III NON. IAN. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

7.48.2

Imperator Gordianus. Si militaris iudex super ea causa, de qua civilibus actionibus disceptandum fuit, non datus, a quo dari poterat, cognovit, etiam remota appellatione id quod ab eo statutum est firmitatem non habet iudicati. * GORD. A. LICINIAE. *<A XXX >

7.48.3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si de proprietate datus iudex adversus te nihil super hac statuit, rector aditus provinciae causam hanc cognoscere suaque decidere sententia curabit, cum et, si quid de possessione pronuntiatum probetur, hoc causae proprietatis minime noceat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILETAE. *<A 294 S. NON. NOV. HERACLEAE CC. CONSS.>

7.48.4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Et in privatorum causis huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo iudice dicta constringat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD POTITUM VIC. *<A 379 D. X K. OCT. ROMAE AUSONIO ET OLYBRIO CONSS.>

7.49.0. De poena iudicis, qui male iudicavit, vel eius, qui iudicem vel adversarium corrumpere curavit.

 

7.49.1

Imperator Antoninus. Constitit in quacumque causa sive privata sive publica sive fiscali, ut, cuicumque data fuerit pecunia, vel iudici vel adversario, amittat actionem is, qui diffidentia iustae sententiae in pecuniae corruptela spem negotii reposuerit. * ANT. A. AD GAUDIUM. *<A 212 D. XIIII K. IAN. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

7.49.2

Imperator Constantinus. De eo, qui pretio depravatus aut gratia perperam iudicaverit, ei vindicata quem laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine praebeatur. * CONST. A. AD FELICEM PRAES. CORSICAE. *<A 319 D. VIII K. NOV. SIRMI CONSTANTINO A. V ET LICINIO C.CONSS.>

7.50.0. Sententiam rescindi non posse.

 

7.50.1

Imperator Gordianus. Neque suam neque decessoris sui sententiam quemquam posse revocare in dubium non venit: nec necesse esse ab eiusmodi decreto interponere provocationem explorati iuris est. * GORD. A. SECUNDO. *< PP. K. MART.>

7.50.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Peremptorias exceptiones omissas initio, antequam sententia feratur, opponi posse perpetuum edictum manifeste declarat.

1. Quod si aliter actum fuerit, in integrum restitutio permittitur. Nam iudicatum contra maiores annis viginti quinque non oppositae praescriptionis velamento citra remedium appellationis rescindi non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRAE. *<A 294 VII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

7.50.3

Imperator Constantinus. Impetrata rescripta non placet admitti, si decisae semel causae fuerint iudiciali sententia, quam provocatio nulla suspendit: sed eos, qui tale rescriptum meruerint, etiam limine iudiciorum expelli. * CONST. A. AD PROCULUM. *<A 319 D. VI K. IAN. CONSTANTINO A. V ET LICINIO CONSS.>

7.51.0. De fructibus et litis expensis.

 

7.51.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Hoc fructuum nomine continetur, quod iustis sumptibus deductis superest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ACTAE. *<A 294 III NON. APRIL CC. CONSS.>

7.51.2

Imperatores Valentinianus, Valens. Litigator victus, qui post conventionem rei incubarit alienae, non in sola rei redhibitione teneatur nec tantum fructuum praestationem aut eorum quos ipse percepit agnoscat, sed eos, quos percipi oportuisse, non quos eum redegisse constabit, exsolvat ex eo, ex quo re in iudicium deducta scientiam malae possessionis accepit. Heredis quoque succedentis in vitium par habenda fortuna est * VALENTIN. ET VALENS AA. OLYBRIO PU. *<A 369 D. VII K. MART. TREVIRIS VALENTINIANO NP. ET VICTORE CONSS.>

7.51.3

Imperatores Honorius, Theodosius. Terminato transactoque negotio posthac nulli actio neque ex rescripto super sumptuum repetitione praestetur, nisi iudex, qui de principali negotio sententiam promulgavit, cominus partibus constitutis iuridica pronuntiatione signaverit victori causae restitui debere expensas aut super his querellam iure competere. Post absolutum enim dimissumque iudicium nefas est litem alteram consurgere ex litis primae materia * HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. *<A 423 D.III K.APRIL.CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>

7.51.4

Imperatores Valentinianus, Marcianus. Non ignoret is, cuius ex interpellatione aliquis secundum datam formam in longinqua fuerit protractus examina, quod, si culpa sui fuerit dilata cognitio vel minime actioni suae adfuerit vel delata probaverit, pro calumnia quidem poenam luat legibus constitutam, pro vero pecuniaria causa post dispendia, post sumptus considerata quantitate postulatorum vel medii itineris intervallo condemnationem pro aestimatione iudicis sustinebit. * EDICTUM VALENTINIANI ET MARCIANI AA. AD POP. *<A 450 D.V ID.OCT.CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. VII ET AVIENO CONSS.>

7.51.5

Testo in lingua greca

7.51.6

Imperator Anastasius. Cum quidam per leges sacrasque constitutiones, alii per speciales largitates sibi praestituta privilegia praetendunt tam super sportulis pro conventionibus usque ad certam quantitatem praebendis quam super expensis litium vel minuendis vel penitus non agnoscendis, per hanc legem decernimus, ut, quicumque huiusmodi privilegio munitus est vel postea talem praerogativam quolibet modo meruerit, sciat, et si quos ipse utpote obnoxius sibi pro quacumque criminali vel civili causa constitutos in accusationem deduxerit, hos nihilo minus isdem privilegiis potituros, quoniam non est ferendum eos, qui praefatas praerogativas, ut ante latum est, praetendunt, aliquid plus ab adversariis suis quaerere concedi, quam ipsi ab aliis pulsati facere patiantur: ita scilicet, ut haec forma modis omnibus observetur super privilegiis per liberalitates vel generaliter quibusdam officiis aut scholis seu dignitatibus vel specialiter certis personis praestitis vel postea praebendis, sive hoc ipsum expressim principalibus dispositionibus vel adfatibus insertum sive praetermissum sit vel fuerit. * ANASTAS. A. STEPHANO MAG. MIL. *<A XXX >

7.52.0. De re iudicata.

 

7.52.1

Imperator Antoninus. Rebus quidem iudicatis standum est. Sed si probare poteris eum cui condemnatus es id quod furto amisisse videbatur recepisse, adversus iudicati agentem doli exceptione opposita tueri te poteris * ANT. A. STELLATORI. *<A 213 XII K.MART.ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

7.52.2

Imperator Antoninus. Res iudicatae si sub praetextu computationis instaurentur, nullus erit litium finis. * ANT. A. PACATIONO. *<A 215 PP.PRID.NON… ROMAE LAETO ET CEREALE CONSS.>

7.52.3

Imperator Antoninus. Si pecuniam, quam mala ratione intercepisse vos apparuit, iussi sitis inferre cum poena et comperto praecepto praesidis non provocaveritis, universam quantitatem debetis inferre. * ANT. A. DEMETRIO. *<A XXX >

7.52.4

Imperator Gordianus. Sub specie novorum instrumentorum postea repertorum res iudicatas restaurari exemplo grave est. * GORD. A. ANTONINO. *<A XXX D. VII ID. MART.>

7.52.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Ad solutionem dilationem petentem adquievisse sententiae manifeste probatur, sicut eum, qui quolibet modo sententiae adquieverit. Nec enim instaurari finita rerum iudicatarum patitur auctoritas * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VALENTINO. *<A 294 S. PRID. ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

7.52.6

Imperatores Honorius, Theodosius. Gesta, quae sunt translata in publica monumenta, habere volumus perpetuam firmitatem. Neque enim morte cognitoris perire debet publica fides * HONOR. ET THEODOS. AA. IULIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 414 D. III K. SEPT. ROMAE CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>

7.53.0. De exsecutione rei iudicatae.

 

7.53.1

Imperatores Severus, Antoninus. Nimis propere iudex pignora marcellae capi ac distrahi iussit ante rem iudicatam. Prius est ergo, ut servato ordine actionem adversus eam dirigas et causa cognita sententiam accipias * SEV. ET ANT. AA. IUSTINO. *<A 206 PP. III K. FEBR. ALBINO ET AEMILIANO CONSS.>

7.53.2

Imperator Antoninus. Si causam iudicati non novasti, rem iudicatam praeses provinciae etiam pignoribus captis ac distractis ad emolumentum perduci iubebit. Quod si novata causa est, ex stipulatu tibi actio competit et iudice accepto secundum iuris formam experire * ANT. A. MAXIMO. *<A XXX >

7.53.3

Imperator Antoninus. Ordo rei gestae et mora solutionis, quae intercessit, constantius desiderat remedium. Si itaque praesidem provinciae, qui rem iudicatam exsequi debet, adieris et adlegaveris res soli, quae pignori datae sunt, diu subhastatas ex compacto sive ambitione diversae partis emptorem non invenire, in possessionem earum te mittet, ut vel hoc remedio res tam diu tracta ad effectum perducatur * ANT. A. AGRIPPAE. *<A 214 D. XI K. IUL. MESSALA ET SABINO CONSS.>

7.53.4

Imperator Antoninus. Stipendia retineri propterea, quod condemnatus es, non patietur praeses provinciae, cum rem iudicatam possit aliis rationibus exsequi. * ANT. A. MARCELLO MIL. *<A 216 PP. III NON. IUN. SABINO II ET ANULLINO CONSS.>

7.53.5

Imperator Gordianus. Etiam nomen debitoris in causa iudicati capi posse ignotum non est. * GORD. A. AMANDO. *<A 242 PP. III ID. OCT. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>

7.53.6

Imperator Philippus. Si, ut proponis, rerum iudicatarum exsecutor datus partes sibi iudicis vindicavit et contra ea, quae pridem pro partibus tuis fuerunt statuta, aliquid pronuntiandum putavit, sententia ab eo dicta vim rei iudicatae obtinere nequaquam potest. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. TITIANO. *<A XXX >

7.53.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si longis apertisque frustrationibus partis adversae restitutio remorata est, etiam servis rebus humanis exemptis a frustratore aestimatio eorum restituenda est. Animalia quoque cum fetubus tibi intercessu praesidis repraesentabuntur * DIOCL. ET MAXIMIANUS AA. THEODORO. *<A XXX >

7.53.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Exsecutorem eum solum esse manifestum sit, qui post sententiam, inter partes audita omni et discussa lite, prolatam iudicatae rei vigorem ad effectum videtur adducere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. *<A SINE DIE ET CONSULE.>

7.53.9

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Eos, quos debitores tuos esse contendis, apud rectorem conveni provinciae, qui, sive confessi debitum sive negantes et convicti fuerint condemnati nec intra statutum spatium solutioni satisfecerint, cum latae sententiae pignoribus etiam captis ac distractis secundum ea quae saepe constituta sunt meruerunt exsecutionem, iuris formam tibi custodiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GLYCONI. *<A 294 S. NON. NOV. CC. CONSS.>

7.54.0. De usuris rei iudicatae.

 

7.54.1