Codex Iustinianus – Liber VII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

7.37.0. De quadriennii praescriptione.

 

7.37.1

Imperator Constantinus. Notum est a fisco quaestionem post quadriennium continuum super bonis vacantibus inchoandam non esse. Additum etiam est et eos, qui nostra largitate nituntur, nulla inquietudine lacessendos nec his a fisco nostro controversiam commovendam, qui quoquo modo aut titulo easdem res possederint * CONST. A. AD ORFITUM. *<>

7.37.2

Imperator Zeno. Omnes, qui quascumque res mobiles vel immobiles seu se moventes vel in actionibus aut quocumque iure constitutas a sacratissimo aerario comparaverint, eos quin etiam, quibus quaecumque res mobiles seu immobiles seu se moventes aut in actionibus vel quocumque iure constitutae munificentiae principalis nomine datae fuerint, omnibus pariter privilegiis, quae ex divinis sanctionibus inclitae recordationis Leonis et nostrae pietatis super certis patrimoniis antea emptores consecuti sunt, perpotiri et ita cunctos huiusmodi beneficiis seu privilegiis perfrui, tamquam si super singulis substantiis seu patrimoniis etiam nunc vel postea data fuisset huiusmodi dispositio: nec posse contra emptores praedictarum rerum factos iam vel futuros, vel contra eos, quibus super huiusmodi rebus largitas nostra delata est vel fuerit, aliquas actiones in rem dominii vel hypothecae gratia vel in personam, civiles seu praetorias, vel ex legibus aut sacratissimis constitutionibus descendentes vel quaslibet alias, licet nominatim praesenti sanctione non sint comprehensae, moveri: data volentibus licentia intra quadriennium contra sacratissimum aerarium, si quas sibi competere actiones existimant, exercere, ita tamen, ut post elapsum quadriennium nec sacratissimum fiscum lice re sibimet quibuslibet actionibus pulsare cognoscant.

1. Ad haec fiscalium rerum emptoribus cum ratione iustitiae consulentes iubemus, quotiens competens scrinium gestis intervenientibus distractarum rerum pretia sese deposuerit suscepisse, minime post huiusmodi solutae pecuniae depositionem emptores quasi non numeratis pecuniis molestari vel necessitatem isdem emptoribus imponi, licet non sollemnem consecuti fuerint securitatem, soluta fuisse pretia probare. Sed cum sit in arbitrio pretia suscipientis minime deponere sese quod non accepit suscepisse, ita convenit nec emptores plenissimam ex huiusmodi depositione super pretii solutione securitatem consecutos ullum ( sicut dictum est) ulterius probatione gravamen penitus formidare * ZENO A. AENEAE COM. RER. PRIVAT. *<>

7.37.3

Imperator Justinianus. Bene a Zenone divae memoriae fiscalibus alienationibus prospectum est, ne homines, qui ex nostro aerario donationis vel emptionis vel cuiuslibet alienationis titulo quicquam accipiunt, si quid circa contractum contrarium emerserit vel evictionis vel alterius inquietudinis gratia ad dominium vel hypothecam respiciens, aliquid sustineant detrimentum: sed adversus emptores quidem vel donationem accipientes vel per alios titulos alienationis quicquam detinentes minime quaecumque actiones moveantur, sed tantummodo contra aerarium usque ad quadriennium tantum, quo translapso neque adversus fiscum remaneat aliqua actio.

1. Sed scimus hoc quidem in fiscalibus alienationibus naviter observari, sed non simili modo rem fuisse observatam circa eas res, quae a sacratissimis imperatoribus non a fiscalibus rebus, sed ex privata eorum substantia procedunt.

1a. Quod satis inrationabile est. Quae enim differentia intoducitur, cum omnia principis esse intellegantur, sive a sua substantia sive ex fiscali fuerit aliquid alienatum? eodemque modo et si a serenissima Augusta aliquid alienetur, quare non eadem utatur praerogativa? sed curatores nostri, per quos solemus substantiam nostram gubernare, necesse habeant in venditionibus rerum et evictionem et alia quae sunt privatae utilitatis pacta emptionalibus instrumentis addere vel quasdam tales obligationes in alienationum instrumentis agnoscere vel in permutationibus vel in transactionibus, si et hoc fuerit celebratum

1b. Hoc enim est eorum, qui nec maiestatem imperialem agnoscunt et quantum inter privatam fortunam et regale culmen medium est, et nostros curatores, per quos res divinarum domuum aguntur, aliquibus iniuriis vel damnis adficere conantur.

1c. Quae omnia resecantes per hanc generalem et in perpetuum valituram legem sancimus omnes alienationes de aula procedentes, sive a nostra clementia sive a serenissima augusta coniuge nostra sive ab his, qui postea digni fuerint nomine imperiali, sive iam alienatum quid est sive postea fuerit, sine omni inquietudine permanere, sive res eis per nosmet ipsos sive procuratores, ex epistalmate tamen nostro, fuerint adsignatae.

1d. Et nemo audeat eos, qui res accipiunt per quemcumque titulum alienationis sive mobiles sive immobiles seu se moventes vel iura incorporalia vel panes civiles, iudiciis adficere vel sperare aliquam contra eos esse sibi viam apertam sed omnis aditus excludatur, omnis motus et spes huiusmodi petulantiae.

2. Sed adversus domos nostras habeant, intra quadriennium tamen, secundum imitationem fisci, quas existimant posse sibi competere actiones in rem vel hypothecariam, ut ex nostra iussione causa moveatur et competentem mereatur effectum. Quod si quadriennium fuerit emensum, nec adversus nostram domum habeat quis quamcumque actionem

3. Quia igitur multa scimus tam nosmet ipsos quam serenissimam Augustam coniugem nostram variis personis iam donasse et vendidisse et per alios titulos adsignasse, et maxime sacrosanctis ecclesiis et xenonibus et ptochotrophiis et episcopis et monachis et aliis innumerabilibus personis, et eandem liberalitatem ex nostra substantia sive serenissimae coniugis nostrae esse confectam, sancimus etiam eos firmo iure habere quod consecuti sunt, ita ut contra illos quidem nulla moveatur actio, intra quadriennium autem ex praesenti die numerandum pateat omnibus aditus contra nostras divinas domos suas actiones super isdem rebus movere, scituris, quod praefato quadriennio finito neque adversus nostras domos aliquis eis reservetur regressus.

4. Cum enim multa privilegia Augusta fortuna meruit et in donationibus sine insinuatione gestorum omnem firmitatem habentibus et super rebus, quas pro tempore serenissimus princeps divinae Augustae Constante matrimonio donaverit vel ipse a serenissima Augusta per donationis titulum consequatur, ut maneat ilico donatio plena, nullo alio adfirmationis tempore expectando, ita et hoc videatur imperiale esse privilegium. Qui enim suis consiliis suisque laboribus pro toto orbe terrarum die noctuque laborant, quare non habeant dignam sua praerogativam fortuna

5. Quae igitur pro Augusto honore et cautela res accipientium nostra statuit aeternitas, haec tam sublimitas tua quam ceteri omnes iudices nostri observare festinent, ex eo tempore valitura, ex quo nutu divino imperiales suscepimus infulas. * IUST. A. FLORO COM. RER. PRIVAT. ET CURAT. DOMINIC. DOMUS ET PETRO VIRO ILL. CURAT. DIVIN. DOMUS SERENISS. AUGUSTAE ET MACEDONIO VIRO ILL. CURAT. ET IPSI DOMINICAE DOMUS.*<A 531 D. V K. DEC. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. C C.>

7.38.0. Ne rei dominicae vel templorum vindicatio temporis exceptione submoveatur.

 

7.38.1

Imperatores Valentinianus, Valens. Saepenumero praeceptum est, ut servi atque liberti, colonique praeterea rei nostrae nec non etiam eorum suboles ac nepotes, quicumque de nostris possessionibus recessissent ac se ad diversa militiae genera contulissent, cingulo, in quo obrepserant fraudulenter, exuti, si ad aliquas fortasse transcenderint dignitates, omni temporis definitione submota nostro patrimonio redderentur. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD PROBUM PP. GALLIARUM.

7.38.2

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Universas terras, quae a colonis dominicis iuris rei publicae vel iuris templorum in qualibet provincia venditae vel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his qui perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis praescriptione officiente iubemus restitui, ita ut nec pretium quidem iniquis comparatoribus reposcere liceat. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. DEXTRO COM. RER. PRIVAT.*<A 387 D. V NON. IUL. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. III ET EUTROPIO CONSS.>

7.38.3

Imperatores Arcadius, Honorius. Si qua usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit, secundum veteris census fidem in sua iura retrahentur.

1. Rescripta igitur obreptionibus impetrata cum praescriptione longi temporis et novi census praeiudicio submovebit auctoritas tua, atque ita omnia suo corpori quae sunt avulsa restituet. Neque enim incubatio diuturna aut novella professio proprietatis nostrae privilegium abolere poterit * ARCAD. ET HONOR. AA. AD PAULUM COM. DOMORUM. *<A 396 D. V K. APRIL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>

7.39.0. De praescriptione xxx vel xl annorum.

 

7.39.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum adseveras te absente eos, qui oculos praediis tuis imposuerant, operam dedisse, ut annonariae collationis praetextu vili pretio ab officio praesidali praedia tua distraherentur, si legitimi temporis spatium ex venditionis die fluxit, qui provinciam regit inter vos cognoscet et, quod publico iure praescriptum est, statuet.

1. Si autem nondum ex die publicae venditionis legitimum tempus transmissum sit, iudex examinatis adlegationibus tuis quod rei qualitas dictaverit sequetur, non ignarus, si iniustam esse emptionem perspexerit, pretium, quod pro vitioso contractu datum est, secundum principalium statutorum tenorem mala fide emptoribus restitui non oportere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ARRIANAE. *<>

7.39.2

Imperatores Valentinianus, Valens. Male agitur cum dominis praediorum, si tanta precario possidentibus praerogativa defertur, ut eos post quadraginta annorum spatia qualibet ratione decursa inquietare non liceat, cum lex constantiniana iubeat ab his possessionis initium non requiri, qui sibi potius quam alteri possederunt, eos autem possessores non convenit appellari, qui ita tenent, ut ob hoc ipsum solitam debeant praestare mercedem.

1. Nemo igitur, qui ad possessionem conductor accedit, diu alienas res tenendo ius sibi proprietatis usurpet, ne cogantur domini aut amittere quod locaverunt aut conductores utiles sibi fortassis excludere aut annis omnibus super dominio suo publice protestari. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD VOLUSIANUM PU. *<A 365 D. VIIII K. AUG. VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

7.39.3

Imperatores Honorius, Theodosius. Sicut in rem speciales, ita de universitate ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur. Sed si qua res vel ius aliquod postuletur vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilo minus erit agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius valente persona, qui pignus vel vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio per longum tempus possidente nititur vindicare

1. Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem. Nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per adnotationem, promeruisse responsum, vel etiam iudiciis adlegasse, nisi adlegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita fuerit subsecuta per exsecutorem conventio

1a. Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari aetate dumtaxat, quamvis sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni nam cum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario eis similiter ut aliis annorum triginta intervalla servanda sunt.

2. Hae autem actiones annis triginta continuis extinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquitus temporibus limitantur.

3. Post hanc vero temporis definitionem nulli movendi ulterius facultatem patere censemus, etiamsi se legis ignorantia excusare temptaverit. * HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. *<A 424 D. XVIII K. DEC. CONSTANTINOPOLI VICTORE CONS.>

7.39.4

Imperator Anastasius. Omnes nocendi quibuslibet modis artes omnibus amputantes cunctas quidem temporales exceptiones, quae ex vetere iure vel principalibus decretis descendunt, tamquam si per hanc legem specialiter ac nominatim fuissent enumeratae, cum suo robore durare et suum cunctis, quibus competunt vel in posterum competere valuerint, pro suo videlicet tenore praesidium in perpetuum deferre decernimus.

1. Quidquid autem praeteritarum praescriptionum vel verbis vel sensibus minus continetur, implentes per hanc in perpetuum valituram legem sancimus, ut, si quis contractus, si qua actio, quae, cum non esset expressim saepe dictis temporalibus praescriptionibus concepta, quorundam tamen vel fortuita vel excogitata interpretatione saepe dictarum exceptionum laqueos evadere posse videatur, huic saluberrimae nostrae sanctioni succumbat et quadraginta curriculis annorum procul dubio sopiatur, nullumque ius privatum vel publicum in quacumque causa in quacumque persona, quod praedictorum quadraginta annorum extinctum est iugi silentio, moveatur.

2. Sed quicumque super quolibet iure, quod per memoratum tempus inconcussum et sine ulla re ipsa illata iudiciaria conventione possedit, superque sua condicione, qua per idem tempus absque ulla iudiciali sententia simili munitione potitus est, sit liber et praesentis saluberrimae legis plenissima munitione securus. * ANASTAS. A. MATRONIANO PP. *<A 491 D. IIII K. AUG. CONSTANTINOPOLI OLYBRIO CONS.>

7.39.5

Imperator Anastasius. Praescriptionem quadraginta annorum ab his, qui ad curialem condicionem vocantur, opponi non patimur, sed genitalem statum semper eos agnoscere compelli sancimus. Sacra etenim nostrae pietatis lex de aliis loquitur condicionibus nec anterioribus constitutionibus per eandem novellam legem derogatur, quae manifestissime curiales et liberos eorum explosis temporalibus praescriptionibus patriis suis reddi praecipiunt * ANASTAS. A. AD THOMAM PP. PER ILLYRICUM. *<>

7.39.6

Imperator Anastasius. Comperit nostra serenitas quosdam sacratissimam nostrae pietatis constitutionem, quae de annorum quadraginta loquitur praescriptione, ad praeiudicium etiam publicarum functionum solutionis trahere conari et, si quid per tanti vel amplioris temporis lapsum minime vel minus quam oportuerat tributorum nomine solutum est, non posse requiri seu profligari contendere, cum huiusmodo conamen manifestissime sensui propositoque nostrae legis obviare noscatur.

1. Ideoque iubemus eos, qui rem aliquam per continuum annorum quadraginta curriculum sine quadam legitima interpellatione possederunt, de possessione quidem rei seu dominio nequaquam removeri, functiones autem seu civilem canonem vel aliam quandam publicam collationem impositam ei dependere compelli nec huic parti cuiuscumque temporis praescriptionem oppositam admitti. * ANASTAS. A. LEONTIO PP. *<>

7.39.7

Imperator Justinus. Cum notissimi iuris sit actionem hypothecariam in extraneos quidem suppositae rei detentores annorum triginta finiri spatiis, si non interruptum erit silentium, ut lege cautum est, id est etiam per solam conventionem, aut si aetas impubes excipienda monstretur, in ipsos vero debitores aut heredes eorum primos vel ulteriores nullis expirare lustrorum cursibus: nostrae provisionis esse perspeximus hoc quoque emendare, ne possessores eiusmodi prope immortali timore teneantur.

1. Quamobrem iubemus hypothecarum persecutionem, quae rerum movetur gratia vel apud debitores consistentium vel apud debitorum heredes, non ultra quadraginta annos, ex quo competere coepit, prorogari, nisi conventio aut aetas, sicut dictum est, intercesserit, ut diversitas utriusque rerum persecutionis, quae in debitorem aut heredes eius quaeque movetur in extraneos, in solo sit annorum numero, verum in aliis omnibus ambo similes sint: in actione scilicet personali his custodiendis, quae prisca constitutionum sanxit iustitia.

2. Sed cum illud etiam in forensibus controversiis ventilabatur, an creditor anteriora iura praetendens potest posteriorem creditorem hypothecam tenentem et ultra triginta annos inquietare utpote imaginem debitoris obtinentem eique possidentem, necessarium duximus et hoc dirimere.

2a. Et sancimus, donec communis debitor vivit, non posse creditori anteriori triginta annorum exceptionem opponi, sed locum esse quadraginta annorum praescriptioni, quia, dum ille vivit, merito anterior creditor confidit, utpote apud debitorem eius possessione per posteriorem creditorem constituta.

2b. Ex quo autem in fata sua debitor decesserit, ex eo quasi suo nomine possidentem posteriorem creditorem merito posse triginta annorum opponere praescriptionem. Et secundum hanc distinctionem computationem temporum adhibendam, ut ex persona quidem sua posterior creditor triginta annos, quos ipse post mortem debitoris possedit, opponat: sin autem coniungere voluerit suae possessioni quam post mortem debitoris habuit, etiam tempus, quo vivente debitore vel ipse creditor vel communis debitor detinuit, tunc quadraginta annorum exceptionis iura tractari et, quantum deest ad quadraginta annorum possessionem, per quam et ipse debitor creditorem repellere potuerat hoc se possedisse ostendat

3. Eodem iure pro temporum computatione observando et si posterior creditor anteriori creditori offere debitum paratus est et is creditor longaevam possessionis praescriptionem ei opponere conatur.

4. Illud autem plus quam manifestum est, quod in omnibus contractibus, in quibus sub aliqua condicione vel sub die certa vel incerta stipulationes et promissiones vel pacta ponuntur, post condicionis exitum vel post institutae diei certae vel incertae lapsum praescriptiones triginta aut quadraginta annorum, quae personalibus vel hypothecariis actionibus opponuntur, initium accipiunt.

4a. Unde evenit, ut in matrimoniis, in quibus redhibitio dotis vel ante nuptias donationis in diem incertam mortis vel repudii differri adsolet, post coniugii dissolutionem earundem curricula praescriptionum personalibus itidem actionibus vel hypothecariis opponendarum incipiant.

5. Immo et illud procul dubio est, quod si quis eorum, quibus aliquid debetur, res sibi suppositas sine violentia tenuerit, per hanc detentionem interruptio fit praeteriti temporis, si minus effluxit triginta vel quadraginta annis, et multo magis, quam si esset interruptio per conventionem introducta, cum litis contestationem imitatur ea detentio.

5a. Sed et si quis debitorum ad agnoscendum suum debitum secundam cautionem in creditorem exposuerit, tempora memoratarum praescriptionum interrupta esse videbuntur, quantum ad priorem cautionem pertinet, quae scilicet innovata permansit, tam in personalibus quam in hypothecariis actionibus. Namque improbum est debitorem contradicere, qui, ne sub accusatione creditoris fiat, secundam in eum super eo debito cautionem exposuit

6. In his etiam promissionibus vel legatis vel aliis obligationibus, quae dationem per singulos annos vel menses aut aliquod singulare tempus continent, tempora memoratarum praescriptionum non ab exordio talis obligationis, sed ab initio cuiusque anni vel mensis vel alterius singularis temporis computari manifestum est.

7. Nulla scilicet danda licentia vel ei, qui iure emphyteutico rem aliquam per quadraginta vel quoscumque alios annos detinuerit, dicendi ex transacto tempore dominium sibi in isdem rebus quaesitum esse, cum in eodem statu semper manere datas iure emphyteutico res oporteat, vel conductori seu procuratori rerum alienarum dicendi ex quocumque temporum curriculo non debere se domino volenti post completa conductionis tempora possessionem recipere eam reddere. * IUSTINUS A. ARCHELAO PP. *<A 525 D. K. DEC. CONSTANTINOPOLI PHILOXENO ET PROBO CONSS.>

7.39.8

Imperator Justinianus. Si quis emptionis vel donationis vel alterius cuiuscumque contractus titulo rem aliquam bona fide per decem vel viginti annos possederit et longi temporis exceptionem contra dominos eius vel creditores hypothecam eius praetendentes sibi adquisierit posteaque fortuito casu possessionem eius rei perdiderit, posse eum etiam actionem ad vindicandam eandem rem habere sancimus. Hoc enim et veteres leges, si quis eas recte inspexerit, sanciebant

1. Quod si quis eam rem desierit possidere, cuius dominus vel is qui suppositam eam habebat exceptione triginta vel quadraginta annorum expulsus est, praedictum auxilium non indiscrete, sed cum moderata divisione ei praestare censemus, ut, si quidem bona fide ab initio eam rem tenuit, simili possit uti praesidio, sin vero mala fide eam adeptus est, indignus eo videatur, ita tamen, ut novus possessor, si quidem ipse rei dominus ab initio fuit vel suppositam eam habebat et memoratae exceptionis necessitate expulsus est, commodum detentionis sibi adquirat.

1a. Sin vero nullum ius in eadem re quocumque tempore habuit, tunc licentia sit priori domino vel creditori, qui nomine hypothecae rem obligatam habuit, et heredibus eorum ab iniusto detentore eam vindicare, non obsistente ei, quod prior possessor triginta vel quadraginta annorum exceptione eum removerat, nisi ipse iniustus possessor triginta vel quadraginta annorum ex eo tempore computandorum, ex quo prior possessor, qui et vicit, ea possessione cecidit, exceptione munitus sit.

2. Sed haec super illis detentoribus censemus, qui sine violentia eandem rem nancti sunt. Nam si quis violenter eam abstulit, omnimodo licebit priori possessori sine ulla distinctione eam vindicare

3. Sed et si quis non per vim, sed sententia iudicis eam detinuit, ea tamen occasione, quod absens prior possessor et ad litem vocatus minime respondit, licebit ei ad similitudinem ceterorum, qui rei dominium habent, intra annum se offerenti cautionemque suscipiendae litis danti eandem rem recipere superque ea cognitionalia subire certamina.

4. Exceptionem etiam triginta vel quadraginta annorum in illis contractibus, in quibus usurae promissae sunt, ex illo tempore initium capere sancimus, ex quo debitor usuras minime persolvit. * IUST. A. MENAE PP. II. *<A 528 D. III ID. DEC. CONSTANTINOPOLI DN. IUSTINIANO A. II CONS.>

7.39.9

Imperator Justinianus. Saepe quidam suos obnoxios in iudicium vocantes et iudiciariis certaminibus ventilatis non ad certum finem lites producebant, sed taciturnitate in medio tempore adhibita, propter potentiam forte fugientium vel suam imbecillitatem vel alios quoscumque casus ( cum sortis humanae multa sunt, quae nec dici nec enumerari possint), deinde iure suo lapsi esse videbantur eo, quod post cognitionem novissimam triginta annorum spatium effluxerit, et huiusmodi exceptione opposita suas fortunas ad alios translatas videntes merito quidem, sine remedio autem lugebant.

1. Quod nos corrigentes eandem exceptionem, quae ex triginta annis oritur, in huiusmodi casu opponi minime patimur, sed licet personalis actio ab initio fuerit instituta, tamen eam in quadragesimum annum extendimus, cum non sit similis, qui penitus ab initio tacuit, ei, qui et postulationem deposuit et in iudicium venit et subiit certamina, litem autem implere per quosdam casus praepeditus est.

2. Sed licet ipse actor defecerit, suae posteritati huiusmodi causae cursum eum relinquere posse definimus, ut eius heredibus vel successoribus liceat eam adimplere, nullo modo triginta annorum exceptione sublatam.

3. Quod tempus, id est quadraginta annorum spatium, ex eo numerari decernimus, ex quo novissima processit cognitio, post quam utraque pars cessavit. * IUST. A. DEMOSTHENI PP. *<A 529 >

7.40.0. De annali exceptione Italici contractus tollenda et de diversis temporibus et exceptionibus et praescriptionibus et interruptionibus earum.

 

7.40.1

Imperator Justinianus. Super annali exceptione, quae ex Italicis contractibus oritur, tantae moles altercationum in omnibus iudiciis exortae sunt, quantas et enumerari difficile et explanari impossibile est.

1. Primum etenim naturae eius observatio cum omni scrupulositate et difficultate composita est, cum multa concurrere debent, ut ea nascatur.

1a. Deinde illud spatium annale alii quidem ita effuse interpretabantur, ut possit usque ad decennium extendi, alii iudicantes usque ad quinquennium standum esse putaverunt. Et in nostris temporibus saepius super huiusmodi calculo a iudicibus variatum est, unde nec facile suum effectum in litigiis ostendere huiusmodi exceptio valuit

1b. Cum itaque nobis aliae temporales exceptiones vel praescriptiones sufficiant, huiusmodi difficultatibus illigari nostro subiectos imperio minime patimur. Ideoque memorata annali exceptione penitus quiescente aliae omnes legitimae exceptiones vel praescriptiones in iudiciis suum vigorem ostendant, sive quae super decennio vel viginti vel triginta vel quadraginta annis introductae sunt, sive quae minoribus spatiis concluduntur

1c. Ad haec cum nihil prohibet etiam ea, quae aliquam dubitationem acceperunt, clarioribus et compendiosis sanctionibus renovare, iubemus omnes personales actiones, quas verbosa quorundam interpretatio iactare extra metas triginta annorum conabatur, triginta annorum spatiis concludi, nisi legitimus modus, qui et veteribus et nostris legibus enumeratus est, interruptionem temporis introduxerit: sola hypothecaria actione quadraginta annorum utente curriculis.

1d. Nemo itaque audeat neque actionis familiae erciscundae neque communi dividundo neque finium regundorum neque pro socio neque furti neque vi bonorum raptorum neque alterius cuiuscumque personalis actionis vitam longiorem esse triginta annis interpretari: sed ex quo ab initio competit et semel nata est, et non iteratis fabulis saepe recreata, quemadmodum in furti dicebatur, post memoratum tempus finiri.

1e. Exceptis omnibus actionibus, licet personales sint, quae in iudicium deductae sunt et cognitionalia acceperunt certamina et postea silentio traditae sunt, in quibus non triginta, sed quadraginta annos esse expectandos, ex quo novissimum litigatores tacuerunt, nostra lex antea promulgavit.

2. Ne autem imperfecta sanctio videatur, cum in maternis quidem rebus filiis familias tempore exceptionum currere dispositum erat, ex quo sacris paternis absoluti sunt, in aliis autem, quae minime adquiri possunt, hoc non fuerat specialiter constitutum, apertissima definitione sancimus filiis familias omnibus in his casibus, in quibus habent res minime patribus suis adquisitas, nullam temporalem exceptionem opponi, nisi ex quo actionem movere potuerint, id est postquam manu paterna vel eius in cuius potestate erant constituti fuerint liberati. Quis enim incusare eos poterit, si hoc non fecerint, quod et si maluerint, minime adimplere lege obviante valebant * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XV K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV. CC. CONSS.>

7.40.2

Imperator Justinianus. Ut perfectius omnibus consulamus et nemini absentia vel potentia vel infantia penitus adversarii sui noceat, sed sit aliqua inter desides et vigilantes differentia, sancimus: si quando afuerit is, qui res alienas vel creditori obnoxias detinet, et desiderat dominus rei vel creditor suam intentionem proponere et non ei licentia sit, absente suo adversario qui rem detinet, vel infantia vel furore laborante et neminem tutorem vel curatorem habente, vel in magna potestate constituto, licentia ei detur adire praesidem vel libellum ei porrigere et hoc in querimoniam deducere intra constituta tempora et interruptionem temporis facere: et sufficere hoc ad plenissimam interruptionem.

1. Sin autem nullo poterit modo praesidem adire, saltem ad episcopum locorum eat vel defensorem civitatis et suam manifestare voluntatem in scriptis deproperet. Sin autem afuerit vel praeses vel episcopus vel defensor, liceat ei et proponere publice, ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione vel, si civitas tabularios non habeat, cum trium testium subscriptione: et hoc sufficere ad omnem temporalem interruptionem sive triennii sive longi temporis sive triginta vel quadraginta annorum sit

2. Omnibus aliis, quae de longi temporis praescriptione vel triginta vel quadraginta annorum curriculis constituta sunt sive ab antiquis legum conditoribus sive a nostra maiestate, in suo robore duraturis. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

7.40.3

Imperator Justinianus. Si ex multis causis quendam obnoxium habens, et maxime ex similibus quantitatibus, in unius quidem causae summam libellum conventionis composuerit, causam tamen non expresserit, apud veteres agitabatur, an videatur omnes causas in iudicium deduxisse aut vetustissimam earum aut nihil fecisse, cum eius sensus incertus esse apparebat.

1. Sed et in iudiciis in multis casibus tales altercationes ventilatas invenimus, et maxime propter longi temporis interruptionem. Si enim personalis forte fuerat mota actio, hypothecariae autem actionis nulla mentio procedebat, quidam putabant personalem quidem esse temporis interruptione perpetuatam, hypothecariam autem evanescere taciturnitate sopitam

2. Et si quis generaliter dixerat obnoxium sibi aliquem constitutum, aliae dubitationes emergebant, si omnes ei competentes actiones huiusmodo narratione contineri credantur, an vero quasi silentio circa eas habito tempore expirare, nullo ex incerta libelli confectione adminiculo eis adquisito.

3. Sancimus itaque nullam in iudiciis in posterum locum habere talem confusionem, sed qui obnoxium suum in iudicium clamaverit et libellum conventionis ei transmiserit, licet generaliter nullius causae mentionem habentem vel unius quidem specialiter, tantummodo autem personales actiones vel hypothecarias continentem, nihilo minus videri ius suum omne eum in iudicium deduxisse et esse interrupta temporum curricula, cum contra desides homines et sui iuris contemptores odiosae exceptiones oppositae sunt. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. XV K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

7.41.0. De adluvionibus et paludibus et de pascuis ad alium statum translatis.

 

7.41.1

Imperator Gordianus. Quamvis fluminis naturalem cursum opere manu facto alio non liceat avertere, tamen ripam suam adversus rapidi amnis impetum munire prohibitum non est. Et cum fluvius priore alveo derelicto alium sibi facit, ager quem circumivit prioris domini manet. Quod si paulatim ita auferat aliique parti applicet, id adluvionis iure ei quaeritur, cuius fundus cresci * GORD. A. MARCO. *<A 239 PP. III K. DEC. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

7.41.2

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius. Hi, quos inundatio nili fluminis reddidit ditiores, pro terris quas possident tributorum praestationem agnoscant. Et qui suum deplorant patrimonium imminutum, alieno saltem functionis onere liberentur et nostrae serenitatis largitate defensi, locorum etiam possessione contenti, pro agitandi census examine respondeant devotioni * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. CAESARIO PP. *<A 403 D. III ID. IUN. THEODOSIO A. ET RUMORIDO CONSS.>

7.41.3

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Ea, quae per adluvionem sive in Aegypto per nilum sive in aliis provinciis per diversa flumina possessoribus adquiruntur, neque ab aerario vendi neque a quolibet peti nec separatim censeri vel functiones exigi hac perpetuo lege valitura sancimus, ne vel adluvionum ignorare vitia vel rem noxiam possessoribus videamur indicere.

1. Similiter ne ea quidem, quae paludibus antea vel pascuis videbantur adscripta, si sumptibus possessorum nunc ad frugum fertilitatem translata sunt, vel vendi vel peti vel quasi fertilia separatim censeri vel functiones exigi concedimus, ne doleant diligentes operam suam agri dedisse culturae nec diligentiam suam damnosam intellegant.

2. Cuius legis temeratores quinquaginta librarum auri condemnatione coerceri decernimus: inter quos habendum est officium quoque tuae sedis excelsae, si aliquid eiusmodi suggesserit disponendum vel si preces instruxerit petitoris. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. CYRO PP. *<A 440 D. XI K. OCT. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. V ET ANATOLIO CONSS.>

7.42.0. De sententiis praefectorum praetorio.

 

7.42.1

Imperatores Theodosius, Valentinianus. Litigantibus in amplissimo praetorianae praefecturae iudicio, si contra ius se laesos adfirment, non provocandi, sed supplicandi licentiam ministramus, licet pro curia vel qualibet publica utilitate seu alia causa dicatur prolata sententia ( nec enim publice prodest singulis legum adminicula denegari) : ita videlicet, ut intra biennium tantum nostro numini contra cognitionales sedis praetorianae praefecturae sententias, post successionem iudicis numerandum, supplicandi eis tribuatur facultas. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. THALASSIO PP. ILLYRICI. *<A 439 D. III ID. AUG. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>

7.43.0. Quomodo et quando iudex sententiam proferre debet praesentibus partibus vel una absente.

 

7.43.1