Codex Iustinianus – Liber VII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

7.16.20

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Sicut semel praestitam libertatem revocari non licet, sic per ea, quae non manumittendi causa domini cum servis propriis agunt, nihil sibi detrahunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AETERNALI. *<A 293 S. VI K. SEPT. AA. CONSS.>

7.16.21

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Eam, quae in possessione libertatis non sine dolo malo reperitur, in servitutem constitutae simile habere praeiudicium edicto perpetuo “si controversia erit, utrum ex servitute in libertatem petatur an ex libertate in servitutem” sui conceptione manifeste probatur, nec quicquam ancillae dolus proprii iuris dominis aufert. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THALLUSAE. *<A 293 S. NON. OCT. SIRMI AA. CONSS.>

7.16.22

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Parentes natales, non confessio adsignat. Quapropter si ex ancilla nata post ad libertatem manumissa pervenisti, te velut ex altera natam ancilla servam professa quaesitam manumissione libertatem huiusmodi simulatione vel errore amittere minime potuisti, cum servi nascantur ratione certa, non confessione constituantur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PARDALEAE. *<A 293 D. V K. DEC. AA. CONSS.>

7.16.23

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si tibi testamento directa libertas a domino relicta est et ex eo successerunt scriptae filiae, non idcirco, quod secundum eius voluntatem vel contra de filiis uni praestas obsequium, ceterae filiae tuam rescindere possunt libertatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUSCIAE. *<A 293 >

7.16.24

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Interrogatam et professam apud acta se esse ancillam huiusmodi factum defensionem libertatis non excludit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEBASTIANO. *<A 293 S. IIII K. IAN. AA. CONSS.>

7.16.25

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Sicut praetermissa instrumenta manumissionis recte factae nullum adferunt praestitae libertati vitium, ita si servum ad libertatem produxisti, instrumentorum amissio nihil ei nocere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LICENTIANO. *<A 294 S. V ID. FEBR. CC. CONSS.>

7.16.26

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Sicut datam libertatem manumissis adimere patronus non potest, ita manumissionis instrumentum praestare cogitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MOLENTO. *<A 294 S. VII ID. MART. CC. CONSS.>

7.16.27

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Arrianus si mota quaestione a leonide liber fuit pronuntiatus, in servitutem a victo iterum non recte petitus est.

1. Coheres etiam tibi ab Arriano datus colludens cum eo sive heredibus ipsius, qui status moverat quaestionem, nihil tibi obfuit, nec quae in confessionem inter eos venerunt, statum veritatis vel nomen substantiae defuncti mutare potuerunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO ASTERIO. *<A 294 D.III K.APRIL.SIRMIO CC.CONSS.>

7.16.28

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Avi paterni magistratu functi dignitas ad libertatis probationem nihil nepoti prodest, si quidem in liberali causa matris, non patris inspiciatur condicio. Sed nec materni avi sola sufficit, cum, licet avia quoque libera probari possit, multis tamen ex causis status mutari consueverit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EURYMEDONTI. *<A 294 SIRMI IIII ID. APRIL. AA. CONSS.>

7.16.29

Imperatores Diocletianus, Maximianus. De ancilla matre natam et ab eo redemptam, in cuius fuit contubernio, si non manumittitur, in servitute permanere non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TROILAE. *<A 294 >

7.16.30

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Solo obsequii non praestiti velamento data libertas rescindi non potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIO. *<A 294 >

7.16.31

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si tibi servitutis improbe moveatur quaestio, sollemnibus ordinatis de calumnia vel iniuria, prout vindictae viam elegeris, habita contestatione, posteaquam servus non esse fueris pronuntiatus, adversus eam sententiam postulare potes, tunc demum de his etiam quae direpta probaveris restitutionem, cum pro libertate fuerit pronuntiatum, petiturus. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CORSIANAE. *<A 294 >

7.16.32

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Subscriptio filii domini manumittentis nec addere secuta nec omissa detrahere libertati quicquam potest. * DIOCL. ET M1XIM. AA. ET CC. ATHENAIDI. *<A 294 D. NON. NOV. CC. CONSS.>

7.16.33

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Licet accepta pecunia dominus te manumisit, tamen tributa libertas rescindi non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MELITIANAE. *<A 294 S. IIII ID. NOV. CC. CONSS.>

7.16.34

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Libera concubinatus ratione non constituitur ancilla. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMIONAE. *<A 294 D. ID. NOV. CC. CONSS.>

7.16.35

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Non idcirco minus, quod pupilli res velut tutor administrasse dicitur, ex eius persona servitutis pati quaestionem potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATELLIO. *<A 294 SIRMI NON. DEC. CC. CONSS.>

7.16.36

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Post certi temporis ministerium ancillae liberam eam esse cum ea paciscendo conventionis obtemperandi legi domina nullam habet necessitatem utque hoc verum est, ita e contrario si filios suos constituta cum his libera in ministerium tibi tradere promisisse probetur, parere placitis non compellitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODORAE. *<A 294 >

7.16.37

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si filium tuum liberum genero vendidisti, qui tam proxima necessitudine coniunctus condicionis ignorantiam simulare non potest, utrisque sociis criminis accusator deest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. OLYMPIO. *<A 294 >

7.16.38

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Non idcirco minus, quod te limenarcha creato nemo contradixit, rei publicae nomine moveri tibi status quaestio potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILOSERAPI. *<A 294 D. XVI K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

7.16.39

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Liberos velut servos profitentes statum eorum mutare non posse constat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIO. *<A 294 S. VII K. IAN. SIRMI CC. CONSS.>

7.16.40

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Iuxta edicti nostri continentiam in liberalibus quoque negotiis, sive de libertinitate sive de ingenuitate moventur, absente nihilo minus una parte causam discuti et pro iustitiae ratione sententiam proferri nihil prohibet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LITT. AD VERINUM. *<>

7.16.41

Imperatores Constantinus, Licinius. Iubemus omnes epistulas actricis, quas ad aelium tamquam principalem fecerat, inanes et vacuas esse atque in irritum devocari ac de ingenuitate eiusdem aelii requiri nec mulieri id obesse, quod ad eum tamquam decurionem ac principalem scripserit, vel id, quod idem se finxerit decurionem vel principalem, maxime cum non solum testium professione et cognationis eius, quae iugum servile agnoscit, verum etiam voce propria eiusdem aelii apud aliud iudicium patuerat, quod condicionis servilis videretur. * CONST. ET LICIN. AA. AD TITIANUM PRAES. CAPPADOCIAE. *<>

7.16.42

Imperator Constantinus. Placuit eos qui nascuntur matrum condicionibus uti, quarum mox visceribus exponuntur. Ante litem vero nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut iustis tradi dominis aut libertate cum lucis auctoribus frui * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 322 D. PRID. ID. IUN. SIRMI PROBIANO ET IULIANO CONSS.>

7.17.0. De adsertione tollenda.

 

7.17.1

Imperator Justinianus. Lites super servili condicione movendas ad clementiorem tam examinationem quam terminum transferimus iubentes, si quis vel adhuc serviens liberum se esse dixerit vel in libertate commorans ad servitutem vocatus fuerit, adsertoris difficultatem in utroque casu cessare ipsumque per se ad intentiones eius qui dominum sese adserit respondere et, si ex possessione libertatis ad servitutem ducitur, etiam procuratorem dare minime prohiberi, quod his, qui ex servitute ad libertatem prosiluerint, penitus interdicimus: illis legibus, quae dudum et secunda et tertia vice adsertorias lites examinari praecipiebant, in posterum conquiescentibus, cum sit iustum primam definitionem in suis manere viribus, cum provocatio nulla oblata fuerit: qua porrecta, ad similitudinem aliorum negotiorum iudex, ad quem res ex provocatione ducitur, eam examinabit, cuius et ipsius iudicium ad secundam exquisitionem minime deducetur occasione legum, quae super adsertoriis litibus positae sunt.

1. Super peculio etiam eorum vel aliis rebus aut causis veterem defensoris observationem tollimus, praecipientes illorum tantummodo peculia, qui ex possessione servitutis super libera condicione litigant, aliasque res quae vindicantur in tuto pro dispositione iudicis collocari.

2. Omnes vero, qui pro libertate periclitantur, si quidem possint fideiussorem dare, eum exigi: sin vero re vera datio eius impossibilis eis sit hocque iudici manifeste ostendatur, iuratoriae cautioni committi: scientes quod, si post hiusmodi expositionem afuerint et edictis citati in absentia nihilo minus per unum annum duraverint, omnimodo servituti obnoxii erunt et eius dominio, qui litem eis intulit, sine ulla dubitatione adsignabuntur.

3. Scire vero eos volumus, qui aliquem ad servitutem vocant, quod, si post primam accusationem in quocumque iudicio vel ex divali iussione factam et admonitionem ei oblatam, qui servus esse dicitur, in alio iudicio eum accusaverint ( praeterquam si eius occasionem ipse qui servus esse dicitur praestiterit), etsi domini sint, suo iure privabuntur. * IUST. A. MENAE PP. *<A 528 D. III ID. DEC. DN. IUSTINIANO PP. A. II CONS.>

7.17.2

Imperator Justinianus. Expeditam antea quaestionem, in praesenti autem ex nostra lege, quam de adsertione tollenda posuimus, in quandam difficultatem incidere periclitantem, compendioso remedio fulciendam esse censemus.

1. Cum enim per adsertores super libertate iudicium agitabatur, si in medio adsertore litem agente adsertus ab hac luce fuerit subtractus, necessitas imponebatur nihilo minus adsertori litem implere, ut emptor, si victus erat et pro libertate fuerat pronuntiatum, habeat regressum adversus venditorem, ut ei quasi liberae personae venditor reddat id, quod emptionali instrumento continebatur vel natura contractus exigebat.

2. In praesenti autem, quia adsertorum vana nomina reiecta sunt, si persona pro cuius condicione lis agitur, mortua fuerit, quemadmodum iudicium potest adimpleri una tantummodo persona in iudicium veniente?

3. Sancimus itaque in praesenti casu licentiam esse emptori adversus suum auctorem venire, quatenus vel ostendat venditor servum se vendidisse vel, si non potuerit, quasi libera persona vendita evictionis periculum ad eum revertatur. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. SEPT.>

7.18.0. Quibus ad libertatem proclamare non licet et de rebus eorum, qui ad libertatem proclamare non prohibentur.

 

7.18.1

Imperator Gordianus. Dispar causa est eius, qui dissimulata condicione sua distrahi se passus est, et eius qui pretium participatus est. Nam superiori quidem non denegatur libertatis defensio, posteriori autem, et si civis romanus sit et participatus est pretia, libertas denegatur

1. Eandemque et in eo distinctionem adhibendam, cui fideicommissaria libertas debetur, meritissimo iuris auctores responderunt. * GORD. A. PROCULO. *<A 239 PP. K. MAI. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

7.18.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. De latronum familia descendentibus ex largitione principali vel auctoritate fiscali servis factis retro principes libertatem denegari decreverunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MELANAE. *<>

7.18.3

Imperator Constantinus. Si quis in libertatem proclamaverit, id, quod apud se esse eius qui se dominum dicit profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit.

1. Quod vero petitur, si fuerit negatione dubium, per cautionem conservabitur ac petitio differetur, ut, si fuerit approbata libertas, ( quoniam et ipsis, qui his rem commiserunt, medendum est) gestarum rerum ab eodem ratio atque omne quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsa qui pro domino quondam fuerat habeat, quod ut servo dominii iure largitus est et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt et quae de furtivis compendiis obscure capta ac parata sunt, cum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat.

2. Ea vero, quae testamento vel donatione quaesita sunt aut quae ex earum rerum emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. Quae tamen universa exacto libertatis iudicio, quae a supra dictis rebus discernantur, in sequestro esse oportet, ut his ab utroque deductis atque in medio iure collocatis ad eorum proprietatem uterque contendat * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 323 D. XV K. IUN. THESSALONICA SEVERO ET RUFINO CONSS.>

7.19.0. De ordine cognitionum.

 

7.19.1

Imperator Alexander Severus. Cum et ipse confessus es status controversiam pati, qua ratione postulas, priusquam de condicione constaret tua, accusandi tibi tribui potestatem contra eum, qui te servum esse contendit? cum igitur, sicut adlegas, statu generis fretus es, iuxta ius ordinarium praesidem pete, qui cognita prius liberali causa ex eventu iudicii, quid de crimine statuere debeat, non dubitabit. * ALEX. A. VITALIO. *<A 223 PP. V ID. M… MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

7.19.2

Imperator Alexander Severus. Si de hereditate et libertate controversia est, prius agi causa libertatis debet. Sed si de hereditate agetur, ordinanda quidem est causa libertatis, sed sufficit ei, qui libertate utitur, ad victoriam de hereditate secundum se pronuntiatum * ALEX. A. GALLIAE. *<A 223 PP. V ID. AUG. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

7.19.3

Imperator Alexander Severus. Si crimen aliquod inferatur ei, quam ingenuam esse dicis, ante liberalis causa suo ordine agi debet, cognitionem suam praeside praebente, quoniam necesse est ante sciri, si delictum probatum fuerit, ut in liberam et ingenuam an ut in ancillam constitui oportet. * ALEX. A. VALERIANO. *<A 223 PP. VI K. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

7.19.4

Imperator Gordianus. Si status controversiam pateris, lite prius liberali terminata, si pro te fuerit pronuntiatum, agere etiam adversus eum, qui se dominum tuum esse contendit, non prohiberis.

1. Quod si ideo te ab accusatione elidet, quasi servum non proprium sed alienum, liberale quidem iudicium cessat, causae autem examinatio apud eum qui iudicat ostendet, utrumne accusatio induci debeat propter statum personae, an evanescat. * GORD. A. MENEDEMO. *<A 239 D. X K. DEC. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

7.19.5

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum status quaestionem tibi moveri et te debita velle petere commemores, ordinarium est prius sollemnibus interpositis, si hoc iuris admiserit ratio, causam liberalem apud praesidem provinciae decidi, ut, si liber fueris vel servus non esse pronuntiatus, tunc tibi iure debita restitui iubeat, cum hoc incerto, utrumne tibi libero constituto an domino tuo, si servum te sententia declaraverit, debeatur, ad solutionem debitorem tuum urgueri non oporteat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALPHEO. *<A 293 S. PRID. K. MAI. BERACI AA. CONSS.>

7.19.6

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si res tuas raptas vel amotas esse dicis ab his, quos servos tuos esse contendis, hique in libertatem proclamaverunt, causa liberalis prius adversus eos et tunc damni dati rerumque amotarum lis apud praesidem provinciae contestanda est, ut, si quidem liberi vel servi non esse pronuntientur, tunc demum damni dati et amotarum rerum procedere possit adhibita probatione condemnatio, si vero secus, quaestio rerum amotarum evanescat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRIAE. *<A 293 D. III K. IAN. SIRMI AA. CONSS.>

7.19.7

Imperator Constantinus. Si quando negotium status fuerit exortum, si ab eius parte qui dicitur servus aliquid dicatur dominus abripuisse, prius considerari placet, utrum de possessione servitutis in libertatem reclamandum putet an vero ex possessione libertatis in servitutem vocatur.

1. Ac si eum de obsequiis servilibus libertatem constiterit flagitare, ante decidi status convenit causam atque ita praeberi direptorum negotiorum, si res exegerit, audientiam.

2. Quod si ei qui ad servitutem vocatur quicquam direptum esse memoretur, universa quae constiterit ablata ita demum reddi convenit ei, qui servus esse contenditur, si modo salvam rem futuram per idoneos fideiussores promiserit.

3. Nam si tales non potuerit dare, tunc ea convenit, de quibus in iudicio tractabitur, sequestrari in eum diem, in quo controversia sopietur, ita ut ex isdem, si alia facultas esse non poterit, tantum litis sumptibus et alimoniae hominis subministretur, quantum moderato iudicis arbitrio fuerit aestimatum.

4. ( 1) cum autem necdum lite de statu mota res ab aliquo direptae sint et sententia de restituenda possessione rerum lata ille, ne sententiae satisfieret, de statu controversiam movit, necessitatem habebit et sine satisdatione easdem res reddere et tunc causam liberalem secundum iuris ordinem exercere. * CONST. A. AD BASSUM. *<A 317 – 319? >

7.20.0. De collusione detegenda.

 

7.20.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum servum matris tuae et stupro violasse dominam suam et turpis coniunctionis maculam excogitandae ingenuitatis collusione ac falsae captivitatis velamento apud competentem iudicem obtegere voluisse proponas nec libertatem ei matrem tuam dedisse, sed in solam ingenuitatem eum nudae voluntatis mendacio producere enisam adseveres, servum esse palam est, quando etiam divi pii rescriptum super captivitate emissum, quam non intercessisse significas, ingenuum fecisse non videatur, nec adseveratio consensus tui ingenuitatis ius tribuere potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. THEODORAE. *<A 290 PP. XIIII K. IUL. DIOCLETIANO IIII ET MAXIMIANO III AA. CONSS.>

7.20.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Libertinae condicionis constitutis privatis pactis mutare statum non licere ninniano senatus consulto contra collusorem poena statuta praemioque detegenti promisso manifeste declaratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MILESIO. *<A 294 D. V K. DEC. CC. CONSS.>

7.21.0. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

 

7.21.1

Imperatores Severus, Antoninus. Aditus competens iudex causam praescriptionis examinabit et, si domitiae patronum, qui civis Romanus in diem mortis vixit, ante quinque annos, quam lis bonorum mulieris inchoaretur, vita decessisse constiterit, libertae status ex persona manumissoris non retractabitur. * SEV. ET ANT. AA. NICONI. *<>

7.21.2

Imperatores Severus, Antoninus. Si is, qui te heredem fecit, propter matris condicionem servus dicitur et mater ante quinque annos litis motae vita decessit, praescriptioni locus erit, cum quaeri de statu non possit, nisi de condicione matris retractaretur. Haec ita, si, quamdiu vixit, sine interpellatione ut civis Romana egit * SEV. ET ANT. AA. MAXIMO. *<A 205 PP. ID. SEPT. ANTONINO A. II ET GETA C. II CONSS.>

7.21.3

Imperator Alexander Severus. Quamvis defunctus sit maritus quondam tuus, cui status quaestio inferebatur, causa tamen etiam post obitum eius propter emolumentum successionis durat eamque apud eum, qui de hereditate vel de singulis rebus iudicaturus est, decidi oportet. * ALEX. A. OLYMPIADI. *<>

7.21.4

Imperator Alexander Severus. Si is, quem servum tuum fuisse et a fratre tuo manumissum atque heredem scriptum proponis, ut civis Romanus vixit nec intra quinquennium post mortem eius status quaestionem movere coepisti, intellegis neque heredibus ab eo scriptis neque his, quos liberos esse voluit, controversiam te contra formam senatus consulti facere posse.

1. Quod si prius, quam id spatium temporis excederet, agere coepisti, et peculium eius more iudiciorum persequi et cum manumissis ordinata lite secundum formam edicti experiri non prohiberis. * ALEX. A. MARCIANO. *<A 228 PP. V ID. IUN. MODESTO ET PROBO CONSS.>

7.21.5

Imperator Gordianus. Quod est constitutum post quinquennium de statu defunctorum quaestionem incipere non posse, ad speciem emancipationis, iure nec ne perfecta sit, minime pertinet. * GORD. A. SEVERO. *<>

7.21.6

Imperatores Valerianus, Gallienus. Si mater tua quasi ingenua communi opinione vixit et quinquennium a die mortis eius excessit, potes rem publicam et pupillos, si tibi status quaestionem movere temptaverint, nota praescriptione repellere.

1. An autem pro ingenua in diem mortis egerit, in iudicio requiretur. Quod si varietas interveniat, posteriora tempora spectari convenit. * VALER. ET GALLIEN. AA. POLLAE. *<A 260 PP. VI ID. IUN. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

7.21.7

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si pater tuus veluti ingenuus vixit nec status controversiam, quasi fisci servus esset, apud praesidem provinciae, qui super huiusmodo quaestionibus iudicare solet, sed apud curatorem rei publicae non competentem iudicem passus est, postque mortem eius quinquennium fluxit, status tuus ex praescriptione, quae ex senatus consulto emanat, protectus est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HELIODORO. *<>

7.21.8

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Repetitio peculii rerum servi tui, si nullo iusto titulo intercedente corpora ab aliquo possideantur, nulla temporis praescriptione mutilabitur. Nec enim senatus consultum, quo super non retractandis defunctorum statibus sancitum est, intervenit, si defunctus in fuga conversatus atque latitans decessit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODORO. *<A 299? D. X K. DEC. MEL. DIOCLETIANO ET MAXIMIANO AA. CONSS.>

7.22.0. De longi temporis praescriptione, quae pro libertate et non adversus libertatem opponitur.

 

7.22.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Mala fide morato in libertae diu prodesse non potest temporis praescriptio. Unde cum confitearis fuga te ab eo cuius meministi recessisse, intellegis ex hoc solo sine dolo malo in possessione te libertatis non esse * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCIANO. *<A A. 293 D. X K. SEPT. AA. CONSS.>

7.22.2

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Praestat firmam defensionem libertatis ex iusto initio longo tempore obtenta possessio. Favor enim libertatibus debitus et salubris iam pridem ratio suasit, ut his, qui bona fide in possessione libertatis per viginti annorum spatium sine interpellatione morati essent, praescriptio adversus inquietudinem status eorum prodesse deberet, ut et liberi et cives fiant romani * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CARTERIO. *<A 300 D. VII K. IUL. ANTIOCHIAE CONSTANTIO III ET MAXIMIANO III CC. CONSS.>

7.22.3

Imperatores Constantinus, Licinius. Solam temporis longinquitatem, etiamsi sexaginta annorum curricula excesserunt, libertatis iura minime mutilare oportere congruit aequitati. * CONSTANT. ET LICIN. AA. LITT. AD DIONYSIUM VICE PRAEF. *<A 314 D. III K. MAI. VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>

7.23.0. De peculio eius qui libertatem meruit.

 

7.23.1

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Longe diversam causam eorum, qui a superstitibus manumittuntur, item illorum, quibus testamento libertas relinquitur, esse dissimulare non debueras, cum superiore quidem casu concessum tacite peculium, si non adimatur, posteriore vero, nisi specialiter fuerit datum, penes successorem remanere sit iuris evidentis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. RUFINO. *<A 294 S. V NON. OCT. CC. CONSS.>

7.24.0. De senatus consulto Claudiano tollendo.

 

7.24.1

Imperator Justinianus. Cum in nostris temporibus, in quibus multos labores pro libertate subiectorum sustinuimus, satis esse impium credidimus quasdam mulieres libertate sua fraudari et, quod ab hostium ferocitate contra naturalem libertatem inductum est, hoc a libidine nequissimorum hominum inferri, claudianum senatus consultum et omnem eius observationem circa denuntiationes et iudicium sententias conquiescere in posterum volumus, ne, quae libera constituta est, vel semel decepta vel infelici cupidine capta vel alio quocumque modo contra natalium suorum ingenuitatem deducatur in servitutem et sit pessimum dedecus cognationis suae fulgori, ut, quae forsitan decoratos dignitatibus habeat cognatos, haec in alienum cadat dominium et dominum pertimescat forsitan cognatis suis inferiorem. Quod et in libertis observari oportet: semel etenim libertate potitam per tale dedecus in servitutem reduci religio temporum meorum nullo patitur modo.

1. Sed ne servi vel adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime in adscripticios verendum est, ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit vel a servo vel adscripticio perpetratum, liberam habere potestatem dominium eius sive per se sive per praesidem provinciae talem servum vel adscripticium castigatione competenti corrigere et abstrahere a tali muliere. Quod si neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam reversuram. * IUST. A. HERMOGENI MAG. OFF. *<A 531-534 >

7.25.0. De nudo ex iure Quiritium tollendo.

 

7.25.1

Imperator Justinianus. Antiquae subtilitatis ludibrium per hanc decisionem expellentes nullam esse differentiam patimur inter dominos, apud quos vel nudum ex iure quiritium vel tantummodo in bonis reperitur, quia nec huiusmodi esse volumus distinctionem nec ex iure quiritum nomen, quod nihil aenigmate discrepat nec umquam videtur neque in rebus apparet, sed est vacuum et superfluum verbum, per quod animi iuvenum, qui ad primam veniunt legum audientiam, perterriti ex primis eorum cunabulis inutiles legis antiquae dispositiones accipiunt. Sed sit plenissimus et legitimus quisque dominus sive servi sui sive aliarum rerum ad se pertinentium * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530-531 >

7.26.0. De usucapione pro emptore vel transactione.

 

7.26.1

Imperator Antoninus. Mancipia tua si ab eis distracta sunt, qui ius vendendi non habuerunt, vindicare ea potes. Nec enim usucapi ab emptoribus potuerunt, cum illicita venditione furtum contractum sit * ANT. A. FLAVIANO. *<A 213 PP. ID. AUG. ANONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

7.26.2

Imperator Alexander Severus. Si contra defuncti voluntatem servos, quos propter perfectae artis peritiam heredibus suis defunctus servari testamento praecepit, tutores vendiderunt, usucapi non potuerunt. * ALEX. A. MARCELLINO. *<A 224 D. V NON. MART. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

7.26.3

Imperator Alexander Severus. Si matrem eius, cuius nomine quaestionem pati dicis, bona fide emptam possidere coepisti, etiamsi ipsa in causam furtivam incidit, tamen postea conceptum apud te partum usucapere potuisti. * ALEX. A. NEPOTILLAE. *<>

7.26.4

Imperator Alexander Severus. Venditioni ancillae consensum dedisse diversam partem si probaveris, retractando contractum, quem ipsa ratum habuit, non audietur. Sed et hac probatione cessante si bona fide emptam ancillam venditore bona fide distrahente temporis spatio usuceperis, intentio proprietatem vindicantis tenere non potest * ALEX. A. ACHILLEO. *<PP. III ID. APRIL.>